Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 1)
Capitulary Nr 137
Edition MGH Capit. 1
Place
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana
Volume Capit. 1
TEI Source

Key Sentences

  • 7Oportet nos cunctis eius necessitatibus, nisibus quibus possumus, devote consulere; quatenus in eius emendatione, quantum Dominus posse dederit, tota cum mentis devotione elaborantes, in aliqua parte aedificiorum illius a fabricatore eius, domino scilicet Iesu Christo, aptari mereamur.
  • 11Sed qualiter de his divina cooperante gratia consultu fidelium pro viribus et temporis brevitate, licet non quantum debuimus et voluimus sed quantum a Deo posse accepimus, egerimus et quid unicuique ordini communi voto communique consensu consulere studuerimus, ita ut quid canonicis proprie de his, quidve monachis observanda, quid etiam in legibus mundanis addenda, quid quoque in capitulis inserenda forent, adnotaverimus et singulis singula observanda contraderemus, tamen ut sive nostris sive successorum nostrorum temporibus rata forent et inviolabiliter Deo annuente conservarentur, libuit nobis ea quae congesta sunt ob memorie firmitatisque gratiam in unum strictim congerere et subiectis capitulis adnotare et in publico archivo recondere, ut successores Deo dispensante nostri nostra pia facta conservantes ipsi nihilominus, bona facta sua successoribus suis servanda perdoceant.
  • 9Et actenus hinc inde mundanorum turbinum procellis emergentibus diversissimisque occupationibus ingruentibus praepediti, ut optaveramus, efficere nequivissemus, huius rei gratia quinto anno imperii nostri, accersitis nonnullis episcopis, abbatibus, canonicis et monachis et fidelibus optimatibus nostris, studuimus eorum consultu sagacissima investigare inquisitione, qualiter unicuique ordini, canonicorum videlicet, monachorum et laicorum, iuxta quod ratio dictabat et facultas suppetebat, Deo opem ferente consuleremus.
  • 1137. HLUDOWICI PROOEMIUM GENERALE AD CAPITULARIA TAM ECCLESIASTICA QUAM MUNDANA.
  • 6Et quoniam per apostolum suum nos adiutores suos appellare dignatus est, et sancta ecclesia, eius videlicet sponsa, in scripturis sanctis ortus est adpellata, cotidianis exercitiis adhibitis sarculo bone operationis est excolenda, ut, sicut semper nociva in ea velut in bono agro emergunt, ita semper laboris bonique studii eradicentur noxia, plantentur utilia.

Keywords

immobilis (ADJ), recordatio (NN), concedo (V), locum (NN), abbas (NN), aedificium (NN), conditio (NN), aetas (NN), elaboro (V), successor (NN)

Document

1137. HLUDOWICI PROOEMIUM GENERALE AD CAPITULARIA TAM ECCLESIASTICA QUAM MUNDANA. 2818. 819.

3In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Hludowicus, divina ordinante providentia imperator augustus.


4Quia iuxta apostolum, quamdiu in hoc seculo sumus, peregrinamur a Domino et nihil in praesenti fixum, nihil immobile, sed cuncta veloci pervolant cursu, et scriptura testante quodcunque possumus, instanter operare debemus, quia nulli ad bene operandum crastinus dies promittitur, omnesque secundum apostolum ante tribunal Christistabimus, ut unusquisque rationem pro his quae gessit reddat, nobis praecipuequi ceteris mortalibus conditione aequales existimus et dignitate tantum regiminis supereminemus, qui non solum pro commisso graviore, verum etiam pro reatuum nostrorum factis et dictis, insuper etiam cogitatis in districti examinis die iuxta scripturam sacram quae dicit, ' quoniam interrogabit opera nostra et cogitationes scrutabitur ' rationes reddituri sumussollicita circumspectione totaque mentis intentione satagendum est, ut, bonis operibus iugiter insistendo, his quibus praeesse videmur modis omnibus, quantum nobis divina suffragante gratia facultas adtributa fuerit, prodesse curemus.

5Sed quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, debemus continuis precibus Dominum humiliter exorare faciemque illius humili confessione et congrua, prout ipse posse dederit, emendatione praevenire, ut, sicut eius est muneris quod regnamus, eius sit pietatis quo id feliciter gerimus: quatenus, eo miserante, et regni gubernaculis aequissimo libramine tenere, et ad eum qui rex regum est et dominus dominorum cum multiplici fructu administrationis nostre, iustitiae scilicet et pietatis atque humilitatis, sine fine cum eo regnaturi mereamur pervenire.

6Et quoniam per apostolum suum nos adiutores suos appellare dignatus est, et sancta ecclesia, eius videlicet sponsa, in scripturis sanctis ortus est adpellata, cotidianis exercitiis adhibitis sarculo bone operationis est excolenda, ut, sicut semper nociva in ea velut in bono agro emergunt, ita semper laboris bonique studii eradicentur noxia, plantentur utilia.

7Oportet nos cunctis eius necessitatibus, nisibus quibus possumus, devote consulere; quatenus in eius emendatione, quantum Dominus posse dederit, tota cum mentis devotione elaborantes, in aliqua parte aedificiorum illius a fabricatore eius, domino scilicet Iesu Christo, aptari mereamur.


8Proinde notum sit omnibus fidelibus nostris sanctae Dei ecclesie nostrisque Deo dispensante successoribus, quia, cum nos nullis existentibus meritis divina pietas, genitore nostro rebus humanis exempto, ad huius imperii culmen provexisset, et quomodo aut qualiter desiderium divini cultus, quod ab ineunte aetate Christo inspirante mente conceperamus, ad effectum Domino suffragante perduceremus, et quid studii quidve laboris progenitores nostri, praecipue tamen pie recordationis genitor noster, in utilitatibus sanctae Dei ecclesie exhibuerint, adverteremus et pia illorum facta non solum in violata conservare, sed etiam imitare pro viribus nobis Deo concessis optaremus, scilicet ut, si quid in ecclesiasticis negotiis sive in statu reipublice emendatione dignum per spexissemus, quantum Dominus posse dabat nostro studio emendarentur.

9Et actenus hinc inde mundanorum turbinum procellis emergentibus diversissimisque occupationibus ingruentibus praepediti, ut optaveramus, efficere nequivissemus, huius rei gratia quinto anno imperii nostri, accersitis nonnullis episcopis, abbatibus, canonicis et monachis et fidelibus optimatibus nostris, studuimus eorum consultu sagacissima investigare inquisitione, qualiter unicuique ordini, canonicorum videlicet, monachorum et laicorum, iuxta quod ratio dictabat et facultas suppetebat, Deo opem ferente consuleremus.

10Et quoniam, licet saepe de statu ecclesiarum et de iustitiis praeterito tempore ordinassemus et missos per singula loca destinassemus, et invidente diabolo per tirannicam pravitatem praepeditum fuisset, quia Dominus de his sua omnipotentia triumphare concessit et pacem undique donavit, oportebat ut hoc tempus pacis indultae in communem sanctae Dei ecclesie et omnium nostrorum utilitatem inpenderemus, tribus videlicet modis: ut quae bene inchoata erant Deo auxiliante effectum obtinerent, et si qua bona voluntate sed incauta discretione variis praepedientibus causis inchoata fuissent, ut diligenter iuspicerentur discreteque, prout facultas suppetebat, corrigerentur; si qua etiamde his quae necessaria erant deesse videremus, ut quaererentur et Deo auxiliante ad effectum perducerentur, quatenus deinceps opus nostrum a nemine iuste posset reprehendi et tam nostris quam futuris temporibus multorum saluti proficeret et Deo opitulante stabile permaneret.


11Sed qualiter de his divina cooperante gratia consultu fidelium pro viribus et temporis brevitate, licet non quantum debuimus et voluimus sed quantum a Deo posse accepimus, egerimus et quid unicuique ordini communi voto communique consensu consulere studuerimus, ita ut quid canonicis proprie de his, quidve monachis observanda, quid etiam in legibus mundanis addenda, quid quoque in capitulis inserenda forent, adnotaverimus et singulis singula observanda contraderemus, tamen ut sive nostris sive successorum nostrorum temporibus rata forent et inviolabiliter Deo annuente conservarentur, libuit nobis ea quae congesta sunt ob memorie firmitatisque gratiam in unum strictim congerere et subiectis capitulis adnotare et in publico archivo recondere, ut successores Deo dispensante nostri nostra pia facta conservantes ipsi nihilominus, bona facta sua successoribus suis servanda perdoceant.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.1221586728817707,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare missorum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare missorum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.095345849560011,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1771166719236772,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de expeditione beneventana","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de expeditione beneventana"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1269779154202082,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1100871252766327,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1369453445337594,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1348950479306699,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.2135198994320704,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1192422254733838,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II.","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II."}],"edges":[{"source":9,"value":0.2490339059435221,"target":8},{"source":4,"value":0.11008712527663261,"target":5},{"source":8,"value":0.21583047902773395,"target":6},{"source":9,"value":0.40162579239671214,"target":6},{"source":1,"value":0.07034213966337775,"target":3},{"source":7,"value":0.13489504793066998,"target":4},{"source":7,"value":0.9183983053000518,"target":5},{"source":8,"value":0.47269654994859445,"target":0},{"source":9,"value":0.4043078486181669,"target":0},{"source":6,"value":0.38227844580001824,"target":0},{"source":0,"value":0.04661069484062759,"target":3},{"source":1,"value":0.5492851096124741,"target":0},{"source":8,"value":0,"target":3},{"source":1,"value":0.5621445592341737,"target":6},{"source":9,"value":0.34994701092371333,"target":3},{"source":8,"value":0.47491038769778227,"target":1},{"source":7,"value":0.8589815981609108,"target":2},{"source":6,"value":0.14116866597960767,"target":3},{"source":9,"value":0.5290190771045231,"target":1},{"source":4,"value":0.17711667192367714,"target":2},{"source":5,"value":0.8204177073824608,"target":2},{"source":2,"value":0.45837807986378626,"target":3},{"source":7,"value":0.40135414841330375,"target":6},{"source":8,"value":0.8087745343308005,"target":7},{"source":1,"value":0.6905085155315326,"target":2},{"source":9,"value":0.6619370157547357,"target":7},{"source":8,"value":0.6195178704545344,"target":5},{"source":9,"value":0.6254008981462463,"target":5},{"source":8,"value":0.2135198994320704,"target":4},{"source":9,"value":0.11924222547338391,"target":4},{"source":6,"value":0.13694534453375945,"target":4},{"source":6,"value":0.6834650617495531,"target":5},{"source":5,"value":0.7133623583157755,"target":0},{"source":4,"value":0.12215867288177065,"target":0},{"source":7,"value":0.7250586772135923,"target":0},{"source":2,"value":0.5634548993097964,"target":0},{"source":8,"value":0.8382089534854668,"target":2},{"source":9,"value":0.6493544176756733,"target":2},{"source":1,"value":0.8066464031144265,"target":7},{"source":6,"value":0.5529835500113037,"target":2},{"source":7,"value":0.32286054731263325,"target":3},{"source":4,"value":0.12697791542020828,"target":3},{"source":5,"value":0.3087076710862053,"target":3},{"source":1,"value":1,"target":5},{"source":1,"value":0.09534584956001109,"target":4}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense (MGH Capitularia 2) 293 MGH Capit. 2 Meldae - Parisii 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Meldense - Parisiense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de expeditione beneventana (MGH Capitularia 2) 218 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Constitutio de expeditione beneventana Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum (MGH Capitularia 2) 295 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Consilium optimatum Karolo II. datum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio (MGH Capitularia 1) 007 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Childeberti II. decretio Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis (MGH Capitularia 2) 185 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici et hlotharii epistola generalis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare missorum (MGH Capitularia 1) 060 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare missorum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II. (MGH Capitularia 1) 006 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Pactum Guntchramni et Childeberti II. Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica (MGH Capitularia 1) 177 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum (MGH Capitularia 2) 188 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitualre missorum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis (MGH Capitularia 1) 029 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Karoli epistola de litteris colendis Capit. 1

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.6602253255304922,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare ecclesiastum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare ecclesiastum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6249130310182451,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5448931607209009,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici Pii ad Hetti archiepiscopum Trevirensem praeceptum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici Pii ad Hetti archiepiscopum Trevirensem praeceptum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4969358128046315,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula a sacerdotibus proposita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula a sacerdotibus proposita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7422774805454007,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5036455967304647,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.516904724999467,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5078136046176462,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6201416686038765,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Ordinatio imperii","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Ordinatio imperii"}],"edges":[{"source":4,"value":0.5732600240512309,"target":3},{"source":5,"value":0,"target":0},{"source":8,"value":0.5078136046176461,"target":7},{"source":6,"value":0.4043846574561209,"target":2},{"source":9,"value":0.4637748903281502,"target":5},{"source":1,"value":0.6249130310182451,"target":7},{"source":1,"value":0.06548642566151437,"target":8},{"source":9,"value":0.29635978101540306,"target":0},{"source":1,"value":0.4774304402718278,"target":2},{"source":3,"value":0.40573251427607043,"target":0},{"source":4,"value":0.4924787822583738,"target":0},{"source":6,"value":0.5169047249994668,"target":7},{"source":4,"value":0.5486156949907314,"target":5},{"source":6,"value":0.2160171863957657,"target":8},{"source":3,"value":0.2885165756918823,"target":5},{"source":1,"value":0.5415605626185348,"target":6},{"source":2,"value":0.5448931607209009,"target":7},{"source":8,"value":0.12226046494180708,"target":2},{"source":4,"value":0.23405906016528438,"target":9},{"source":3,"value":0.0749287868601885,"target":9},{"source":1,"value":0.1583661220189866,"target":3},{"source":2,"value":0.2804289405533361,"target":0},{"source":1,"value":0.530900198279418,"target":4},{"source":6,"value":0.17275411741827656,"target":9},{"source":2,"value":0.11911302463289646,"target":5},{"source":4,"value":0.7422774805454007,"target":7},{"source":6,"value":0.5470220481378141,"target":0},{"source":3,"value":0.49693581280463145,"target":7},{"source":3,"value":0.15085850265661402,"target":8},{"source":2,"value":0.33409965448989215,"target":9},{"source":4,"value":0.3932706353887796,"target":8},{"source":6,"value":0.3047064272160953,"target":5},{"source":3,"value":0.36804941167871436,"target":2},{"source":1,"value":0.4702922683342218,"target":0},{"source":8,"value":0.35006464782990004,"target":9},{"source":4,"value":0.39785333824461583,"target":2},{"source":9,"value":0.6201416686038767,"target":7},{"source":1,"value":0.3896916745530273,"target":5},{"source":6,"value":0.5483288502513519,"target":3},{"source":7,"value":0.6602253255304922,"target":0},{"source":4,"value":1,"target":6},{"source":8,"value":0.8911114201882184,"target":5},{"source":7,"value":0.5036455967304648,"target":5},{"source":8,"value":0.0014114689879411455,"target":0},{"source":1,"value":0.27163876170756507,"target":9}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici prooemium generale ad capitularia tam ecclestatica quam mundana vs Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio

{

"targetSize": 258,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "137. HLUDOWICI PROOEMIUM GENERALE AD CAPITULARIA TAM ECCLESIASTICA QUAM MUNDANA.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "818. 819.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Hludowicus, divina ordinante providentia imperator augustus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:3"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Quia iuxta apostolum, quamdiu in hoc seculo sumus, peregrinamur a Domino et nihil in praesenti fixum, nihil immobile, sed cuncta veloci pervolant cursu, et scriptura testante quodcunque possumus, instanter operare debemus, quia nulli ad bene operandum crastinus dies promittitur, omnesque secundum apostolum ante tribunal Christi stabimus, ut unusquisque rationem pro his quae gessit reddat, nobis praecipue\u2013 qui ceteris mortalibus conditione aequales existimus et dignitate tantum regiminis supereminemus, qui non solum pro commisso graviore, verum etiam pro reatuum nostrorum factis et dictis, insuper etiam cogitatis in districti examinis die iuxta scripturam sacram quae dicit,' quoniam interrogabit opera nostra et cogitationes scrutabitur' rationes reddituri sumus\u2013 sollicita circumspectione totaque mentis intentione satagendum est, ut, bonis operibus iugiter insistendo, his quibus praeesse videmur modis omnibus, quantum nobis divina suffragante gratia facultas adtributa fuerit, prodesse curemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, debemus continuis precibus Dominum humiliter exorare faciemque illius humili confessione et congrua, prout ipse posse dederit, emendatione praevenire, ut, sicut eius est muneris quod regnamus, eius sit pietatis quo id feliciter gerimus: quatenus, eo miserante, et regni gubernaculis aequissimo libramine tenere, et ad eum qui rex regum est et dominus dominorum cum multiplici fructu administrationis nostre, iustitiae scilicet et pietatis atque humilitatis, sine fine cum eo regnaturi mereamur pervenire.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:5"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Et quoniam per apostolum suum nos adiutores suos appellare dignatus est, et sancta ecclesia, eius videlicet sponsa, in scripturis sanctis ortus est adpellata, cotidianis exercitiis adhibitis sarculo bone operationis est excolenda, ut, sicut semper nociva in ea velut in bono agro emergunt, ita semper laboris bonique studii eradicentur noxia, plantentur utilia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Oportet nos cunctis eius necessitatibus, nisibus quibus possumus, devote consulere; quatenus in eius emendatione, quantum Dominus posse dederit, tota cum mentis devotione elaborantes, in aliqua parte aedificiorum illius a fabricatore eius, domino scilicet Iesu Christo, aptari mereamur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:7"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Proinde notum sit omnibus fidelibus nostris sanctae Dei ecclesie nostrisque Deo dispensante successoribus, quia, cum nos nullis existentibus meritis divina pietas, genitore nostro rebus humanis exempto, ad huius imperii culmen provexisset, et quomodo aut qualiter desiderium divini cultus, quod ab ineunte aetate Christo inspirante mente conceperamus, ad effectum Domino suffragante perduceremus, et quid studii quidve laboris progenitores nostri, praecipue tamen pie recordationis genitor noster, in utilitatibus sanctae Dei ecclesie exhibuerint, adverteremus et pia illorum facta non solum in violata conservare, sed etiam imitare pro viribus nobis Deo concessis optaremus, scilicet ut, si quid in ecclesiasticis negotiis sive in statu reipublice emendatione dignum per spexissemus, quantum Dominus posse dabat nostro studio emendarentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:8"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Et actenus hinc inde mundanorum turbinum procellis emergentibus diversissimisque occupationibus ingruentibus praepediti, ut optaveramus, efficere nequivissemus, huius rei gratia quinto anno imperii nostri, accersitis nonnullis episcopis, abbatibus, canonicis et monachis et fidelibus optimatibus nostris, studuimus eorum consultu sagacissima investigare inquisitione, qualiter unicuique ordini, canonicorum videlicet, monachorum et laicorum, iuxta quod ratio dictabat et facultas suppetebat, Deo opem ferente consuleremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:9"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Et quoniam, licet saepe de statu ecclesiarum et de iustitiis praeterito tempore ordinassemus et missos per singula loca destinassemus, et invidente diabolo per tirannicam pravitatem praepeditum fuisset, quia Dominus de his sua omnipotentia triumphare concessit et pacem undique donavit, oportebat ut hoc tempus pacis indultae in communem sanctae Dei ecclesie et omnium nostrorum utilitatem inpenderemus, tribus videlicet modis: ut quae bene inchoata erant Deo auxiliante effectum obtinerent, et si qua bona voluntate sed incauta discretione variis praepedientibus causis inchoata fuissent, ut diligenter iuspicerentur discreteque, prout facultas suppetebat, corrigerentur; si qua etiam de his quae necessaria erant deesse videremus, ut quaererentur et Deo auxiliante ad effectum perducerentur, quatenus deinceps opus nostrum a nemine iuste posset reprehendi et tam nostris quam futuris temporibus multorum saluti proficeret et Deo opitulante stabile permaneret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:10"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Sed qualiter de his divina cooperante gratia consultu fidelium pro viribus et temporis brevitate, licet non quantum debuimus et voluimus sed quantum a Deo posse accepimus, egerimus et quid unicuique ordini communi voto communique consensu consulere studuerimus, ita ut quid canonicis proprie de his, quidve monachis observanda, quid etiam in legibus mundanis addenda, quid quoque in capitulis inserenda forent, adnotaverimus et singulis singula observanda contraderemus, tamen ut sive nostris sive successorum nostrorum temporibus rata forent et inviolabiliter Deo annuente conservarentur, libuit nobis ea quae congesta sunt ob memorie firmitatisque gratiam in unum strictim congerere et subiectis capitulis adnotare et in publico archivo recondere, ut successores Deo dispensante nostri nostra pia facta conservantes ipsi nihilominus, bona facta sua successoribus suis servanda perdoceant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_1)_-_Hludowici_prooemium_generale_ad_capitularia_tam_ecclestatica_quam_mundana:11"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "196. EPISCOPORUM AD HLUDOWICUM IMPERATOREM RELATIO.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "829. Aug.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Rescriptum consultationis sive exortationis episcoporum ad domnum Hludowicum imperatorem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:3"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Domino prestantissimo et pietatis gratia predito Hluduwico orthodoxo atque invictissimo augusto.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Nos famuli vestri, quamvis indigni, tamen episcopi Deo humiliter grates persolvimus eiusque inmensam pietatem et benignitatem conlaudamus et predicamus, qui vos adeo in sui amorem devotissimum famulum suum flagrare facit, ut de profectu et exaltatione sanctae suae ecclesiae indesinenter cogitetis, eamque, utpote matrem spiritalem, sicut fidelis et dilectus filius spiritalis, ad meliora et potiora semper provehere studeatis. Nam cum mucro divinus imperium vobis divinitus commissum interius exteriusque merito nostrae iniquitatis multifariis attereret cladibus, prudenter animadvertentes, quod haec nonnisi iusto iuditio Dei evenirent, illico scriptis serenitatis vestrae anno praeterito cunctos aecclesiarum pastores admonuistis, ut, quia constabat eos speculatores Domini existere et gladium divinum super terram, id est super peccatores Deum, grassari, meminerint speculationis suae et ieiunio triduano ab omnibus generaliter peracto unusquisque in quolibet ordine positus diligenter conscientiam suam conveniret et, ubi se Deum offendisse cognoscebat, maturato per poenitentiae satisfactionem corrigere non differret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:5"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "In quibus etiam apicibus inserere vobis placuit, ut, si Deus pacem undique et otium vobis tribueret, in hoc placitum vestrum generale consumere voluissetis, ut primum, quicquid in vobis, id est in persona et ministerio vestro, corrigendum inveniretur, Domino auxiliante corrigeretis, deinde, quicumque in omnibus ordinibus imperii vestri Deo displiceret, inquireretis et secundum eius voluntatem cum consensu fidelium vestrorum ad tramitem rectitudinis revocaretis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed quia tempus optatum exterioribus incursionibus praepedientibus secundum desiderium vestrum nacti non estis, libuit serenitati vestre cum quibusdam fidelibus vestris preterita hieme placitum habere et de his, quae praemissa sunt, diligenter tractare Deique voluntatem quaerere et aecclesiae vobis commissae utilitatem providere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:7"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Quapropter de omnibus, quae ad tempus emendatione digna visa sunt, congrua capitula serenitas vestra digessit legatosque strenuos delegavit, ut per eadem capitula et flagitia malorum hominum punirent et bonorum laudem vestrae celsitudini innotescerent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:8"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Inter quae etiam statuistis in quattuor partibus imperii vestri conventus episcoporum uno eodemque tempore fieri, in quibus tractarent, quaererent atque cum Dei adiutorio invenirent de causis ad religionem christianam eorumque curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas docet, aut aliter teneretur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum esset, ut non teneretur; deinde quid in ipsorum, qui pastores populi constituti sunt, moribus, conversatione et actibus inquiri possit, quod divinae regulae atque auctoritati non concordaret, simulque inveniretur, quae occasiones in utroque ordine id effecerunt, ut recto tramite deviassent, et quicquid de his inventum fuisset, vestrae celsitudini notum facerent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:9"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Quod, ut Deus posse dedit, facere curavimus et in subiectis capitulis adnotavimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:10"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "( 1.) Cap. I. Quid proprie ad religionem christianam pertinet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:11"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Primum fundamentum christianae religionis est fides catholica, hoc est, credere in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum et verum Deum, trinum in personis et unum in substantia; credere etiam, quod sola persona Filii pro salute nostra carnem assumpserit, in qua et passus est et resurrexit et ascendit in celos, cum qua etiam ad iuditium venturus est; et credere, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in aecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per poenitentiam remissio peccatorum indubitanter attribuatur, et quod generalis omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit, et quod nosse unumquemque fidelem oporteat, quia haec fides vera et fructuosa esse non potest, nisi bonis operibus exornetur, id est spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia et simplicitate et ceteris his similibus; quae omnia in dilectione Dei et proximi consistunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:12"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Sine his enim nemo potest placere Deo nec salvus esse, quia teste apostolo' fides sine operibus mortua est in semetipsa'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:13"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Proinde necesse est, ut unusquisque christianus diligenter perpendat, utrum in eo fides viva sit bona opera agendo, an mortua bona opera neglegendo; et si iuxta documentum apostoli ipsa fides sine operibus bonis mortua est, qua dampnatione plectendi sunt illi, qui non solum eandem fidem bonis operibus non exornant, sed etiam diversis flagitiis eam commaculant?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:14"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Inter cetera quippe mala, quae eandem fidem commaculant, quattuor nobis vitia spiritalia merito exaggeranda videntur, quae, quanto occultiora sunt, tanto pernitiosiora, id est: superbia, per quam angelus diabolus effectus est et de celo eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradyso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere neque etiam tranquillam, ut decuerat christianos, vitam degere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:15"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quae ideo periculosiora, immo mortifera diximus, quoniam sectatores illorum ea aut non intellegunt aut certe intellegere dedignantur, et quia ea parvipendentes pro his ad confessionem non veniunt idcirco nec correctionem merentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:16"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "( 2.) Cap. II. Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit. Primum igitur, quod universalis sancta eclesia Dei unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus; unde Paulus:' Vos autem estis' inquit' corpus Christi et membra de membro', itemque:' Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo', item:' Cuius caput Christus est, ex quo totum corpus per nexus et coniunctionem administratum crescit in templum sanctum in Domino.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:17"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Sunt et alia innumera huiuscemodi exempla, quae hic ob prolixitatem vitandam pretermittuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:18"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, a quo astu diabolico superatus est, se incunctanter, dum tempus penitentiae in promtu habetur, restituere non neglegat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:19"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "( 3.) Cap. III. Quod eiusdem aecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:20"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Principaliter itaque totius sanctae Dei ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus; de qua re Gelasius Romanae sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit:' Duae sunt quippe', inquit,' imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:21"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Fulgentius quoque in libro de veritate predestinationis et gratiae ita scribit:' Quantum pertinet', inquit,' ad huius temporis vitam, in aecclesia nemo pontifice potior, et in saeclo christiano nemo imperatore celsior invenitur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:22"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Cum haec quippe ita se habeant, primum de sacerdotali, post de regali persona dicendum statuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:23"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "De persona sacerdotali.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:24"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "( 4.) Cap. I. De electione et promotione sacerdotum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:25"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "De electione et promotione eorum, qui ad formam et exemplum aliis praeficiendi sunt, providendum ac summopere cavendum est, ut hi, per quos et religio christiana constare et caeteri ab offensione debent salvari, tales remota poenitus Simoniaca peste eligantur, quales et apostolicus sermo et canonicus ordo et beati Gregorii pastoralis regula docet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:26"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Scilicet quoniam, si pro aliquo munere presentis futuraeque retributionis vel pro alia qualibet re, quae contraria esse possit veritati divinaeque auctoritati, eligitur, liquet profecto, quod ex toto aliter agitur, quam divina auctoritas testetur, et quod in huiuscemodi facto Deus offendatur, et taliter electo et his, quibus praeficitur, quin scandalum generetur, dubium non est. Proinde oportet, ut in electione et ordinatione sacerdotis valde sit execranda Simoniaca heresis, quae propter quorundam avaritiam et ambitionem modernis temporibus dignitatem sacerdotalem fuscare comprobatur, nichilque sui detestandi iuris habeat, quae in primordio sanctae Dei ecclesiae a beato Petro principe apostolorum cum auctore suo damnata est. Nam et in concilio Calcidonensi capitulo secundo scribitur:' Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem et sub precio redegerit gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum aut presbiterum aut diaconum vel quemlibet ex his, qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecuniam dispensatorem aut defensorem vel quemquam, qui subiectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attemptandi approbatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit; et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione aut promotione per negotiacionem facta proficiat, sed sit alienus ea dignitate vel sollicitudine, quam pecuniis adquisivit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:27"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis extiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus aut monachus, anathematizetur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:28"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "( 5.) Cap. II. Quod sumopere studendum est, ut tam docti et tales ad sacerdotium provehantur, quales beatus Gregorius in Libro pastorali describit, ubi inter caetera sic ait:' Nulla ars doceri presumitur, nisi intenta prius meditatione discatur; ab imperitis ergo, qua temeritate pastorale magisterium suscipitur, quando ars est artium, regimen animarum?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:29"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Nam et Dominus per Aggevum prophetam de pastoribus ait:' Interroga sacerdotes legem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:30"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quod beatus Hieronimus ita exponit:' Considera sacerdotum esse', inquit,' officii de lege interrogatos respondere; si sacerdos est, sciat legem Domini; si ignorat legem, ipse se arguit non esse Domini sacerdotem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:31"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Sacerdotis enim est scire legem et ad interrogationem respondere de lege'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:32"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Omnibus etiam sacerdotibus illa specialiter sententia beati Gregorii ante oculos constituenda est, in qua inter caetera:' Cum rerum', inquit,' necessitas exposcit, pensandum valde est, ad culmen quisque regiminis qualiter veniat; ad hoc rite perveniens, qualiter vivat, et bene vivens, qualiter doceat, et recto docens infirmitatem suam quotidie, quanta valet consideratione, cognoscat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:33"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "( 6) Cap. III. Quia vero nonnullos ordinis nostri socios avaritiam turpiter sectari et merito a multis reprehendi et ob id innoxios cum noxiis ex hac occasione infamari conperimus, abhinc in commune nos et socios nostros mutua exhortatione corrigendos esse iudicavimus, ita videlicet, ut nec nos in huiuscemodi peste avaritiae coram Deo peccaremus, nec aliis per nostrum malum exemplum detrahendi et in nobis peccandi locum daremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:34"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Verum cum nullus christianus thesauros in terra, sed potius secundum Domini sententiam in caelo recondere debeat, cavendum summopere sacerdotibus est, ut ab avaritiae peste, quae radix omnium malorum est suosque sectatores a regno Christi excludit, se cohibeant; quoniam digne non possunt subditis praedicare, ut ab his se abstineant, cum ipsi his, quod valde dedecus, immo periculosum est, se mancipaverint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:35"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Gravius quippe atrociusque hae pestiferae lues in illis dampnantur, quam in his, qui eorum dictis et exemplis ab his coherceri debuerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:36"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Solent namque a nonnullis multifariae occasiones obtendi, quae necessitatis nomine palliantur, et revera, dum exterius necessitas pretenditur, interius ab avaritia tegitur, unde et beatus Prosper ait:' Non potest dicere sacerdos contemptoribus admonitionis suae:\u201e Futurum cogitate iuditium\", quod ipse forte non cogitat; amatoribus mundi:\u201e Nolite diligere mundum\", si eum amor mundi oblectat; ambitiosis:\u201e Ambitioni iam finem inponite\", si eum ambitio ruinosa precipitat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:37"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "In vita quoque beati Ambrosii legitur:' Ingemiscebat enim vehementer, cum videret radicem omnium malorum avaritiam, quae neque copia neque inopia minui potest, magis magisque increscere in hominibus, et maxime in his, qui in potestatibus erant constituti, ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, qui omnia precio distrahebant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:38"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Quae res omne malum primo invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in peius.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:39"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Et quid dicam, si in huiusmodi personis ita rabiem suam exercent, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas protendere ad excusandas excusationes in peccatis, quandoquidem plerosque coeperit etiam caeca labes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut illam etiam ipsi appetant. Et vae mihi misero, quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi iugo servitutis liberari velimus, quod demergit usque ad profundum inferni, ut faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis, qui nos recipiant in aeterna tabernacula.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:40"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "( 7.) Cap. IV. Quia ergo propter communem ac necessariam correctionem pariter diligenterque inquisivimus et ex oraculis divinis et sanctorum patrum dictis manifestum fecimus, qualiter ad pastorale magisterium veniendum, qualiter in eo vivendum, qualiter docendum sit et qualiter sacerdotes Domini avaritiam, qui aliis forma et exemplum esse debent, cavere debeant, operae precium duximus nos exortando admonere et admonendo exhortari, ut hospitalitatem precipue sacerdotes Domini sectari meminerint, quoniam hactenus a quibusdam ordinis nostri sociis minus iusto in ea actum est, et ideo a multis non solum ipsi neglegentes, verum etiam hospitalitati studentes tali reprehensione sunt denotati.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:41"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Porro si hospitalitas in tremendi examinis die ab aeterno iudice est remuneranda, qui dicturus est:' Hospes fui, et collegistis me', et ob id ab omnibus christianis summopere est sectanda, multo magis tamen vigilantiusque ab his, qui dictis et exemplis ad vitam aeternam aliis ducatum praebent, postposita avaritiae peste et alia qualibet occasione prorsus est exequenda.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:42"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Ab apostolo quippe inter cetera virtutum praeconia, quae episcopo inesse debent, hospitalitas etiam habenda praedicatur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:43"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Episcopi namque domus', ut beatus Hieronimus scribit,' omnium commune debet esse hospitium; et laicus, si unum aut duos aut paucos recipiat, implet hospitalitatis officium; et episcopus, nisi omnes recipiat, inhumanus ab eo scribitur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:44"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "( 8.) Cap. V. Ut, quando episcopi parrochias suas circumeunt, hoc summopere studeant, ne his, quibus prodesse debuerant, oneri sint. Didicimus sane quorundam relatu nonnullos episcoporum nostrorum in peragrandis parrochiis suis non solum consacerdotibus, verum etiam quibusdam aliis fidelibus, quibus consultum ferre debuerant, oneri existere, et ob hanc causam multos in sui detractionem detestationemque pertrahere; idcirco in commune statuimus, ne ulterius a quoquam episcopo tale quid fiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:45"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Statuimus etiam, ut congruo tempore unusquisque parrochiam suam circumeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:46"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et quamquam auctoritas canonica doceat, ut quarta pars decimarum et redituum ex oblationibus fidelium in usus episcoporum cedat, ubicumque tamen episcopus sua habet, suis contentus sit; ubi autem nihil rerum aecclesiae suae habet, accipiat de memorata parte sibi suisque, non quod avaritia, quod absit, suaserit, sed potius quod necessitas compulerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:47"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Ceterum si accipiendi nulla necessitas urguerit, nihil de memorata quarta parte accipiat, sed usibus ecclesiarum et pauperibus Christi impertiendum secundum suam dispositionem relinquat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:48"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "( 9.) Cap. VI. Ut chorepiscopi modum mensurae suae, qui in sacris canonibus prefixus est, non excedant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:49"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant et alia quaeque, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, presertim cum nullus ex septuaginta discipulis, quorum speciem in aeclesia gerunt, legatur sancti Spiritus donum per manuum inpositionem tradidisse; quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:50"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum:' Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse; ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorantur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:51"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Item in concilio Antiocheno cap. X:' Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:52"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "( 10.) Cap. VII. Ut episcopi ministros odientes avaritiam per parochias suas constituant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:53"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Comperimus quorundam episcoporum ministros, id est chorepiscopos, archipresbiteros et archidiaconos, non solum in presbiteris sed etiam in plebibus parrochiae suae avaritiam potius exercere, quam utilitati ecclesiasticae dignitatis inservire populique saluti consulere; quam neglegentiam, immo execrabile ac dampnabile cupiditatis vitium, omnes in commune deinceps vitandum statuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:54"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Pertimescenda porro et vigilanter cavenda est sacerdotibus Domini Heli sacerdotis ruina, qui, filios suos indigne agentes Dominumque in suis pravis actibus ad iracundiam provocantes sacrificioque Domini iniuriam inrogantes, quia verbis tantum et non verberibus corripuit, cum eis divina iustaque ultione ruentibus ruit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:55"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "At si forte, quod absit, ullus episcoporum deinceps sectatores avaritiae ministros in parrochia sua constituerit et eorum cognitam pravitatem auctoritate pastorali acriter ferire detrectaverit, exemplum neglegentis Heli sacerdotis imitari se cognoscat, et sinodali correctione modis omnibus subiacendum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:56"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Nam et in communi consensu statuimus, ut unusquisque episcoporum super archidiaconum suum deinceps vigilantiorem curam adhibeat, quia propter eorum avaritiam et morum inprobitatem multi scandalizantur et ministerium sacerdotale vituperatur et in ecclesiis a sacerdotibus multa propter eos negleguntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:57"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "( 11.) Cap. VIII. De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:58"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Primo quia nonnulli ex ipsis sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quae ad cultum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus eclesiae studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent et insuper ecclesias suas exspoliant et in prediola sua propria transferunt; quae omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:59"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum audaciter prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare presumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:60"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Unde summopere omnibus modis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore cum consensu episcoporum ob honorem et amorem Dei ecclesiis concessa sunt, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:61"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "( 12.) Cap. IX. Illud quoque non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parroechiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam sibi ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse et multos hac occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:62"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Que transgressio et tempore genitoris vestri et vestro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad perfectionem plene est perducta.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:63"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Unde in commune censuimus, ut hi, qui tantae transgressionis incorrectores hactenus extiterunt, si abhinc huius rei correctores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:64"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "( 13.) Cap. X. Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste ac inpudice frequentant et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatus indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut abhinc districte severiterque coerceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur et, quibus debuerant esse in exemplum, fiant in scandalum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:65"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "( 14.) Cap. XI. Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:66"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum decedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:67"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus ad Titum docet dicens:' In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in castitate' et reliqua.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:68"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait:' Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubiculi sui servitia laici pueri ac seculares obsequantur et, cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit vita pontificis sui, nesciunt et, ut dictum est, seculares pueri sciunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:69"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "De qua re presenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales, qui eius in secreto conversionem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:70"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Haec igitur beatus Gregorius scripserit; caeterum, si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum sanctorum aliorumque virorum legant et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vite probabilis habere debeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:71"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "( 15.) Cap. XII. Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos expendendis reprehensionem caveant et discrecionis modum teneant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:72"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt et, ut in suorum propinquorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur, fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat et cui vult conferat; postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus aecclesie aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus, ut non in propinquorum suorum, sed in ecclesiae, cui praeest, iura deveniant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:73"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Similiter de presbiteris vel diaconibus, qui de aeclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum statuimus; quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum rerum ecclesias, quibus praesunt, exspoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis proruisse comperimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:74"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "( 16.) Cap. XIII. Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, hactenus valde neglegentes exstitisse et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parroechiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerint; quos et fraterno et sinodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant et caeteris se imitabiles prebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentiae vestrae molestia ingeratur et nostrae mediocritati in sacris conventibus taedium et obprobrium inferatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:75"
  },
  {
   "paragraph": 20,
   "name": "( 17.) Cap.° XIV. Comperimus etiam quosdam socios ordinis nostri non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritiae et delectationis sepissime propria civitatis suae sede relicta cleroque neglecto remotiora loca frequentare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:76"
  },
  {
   "paragraph": 20,
   "name": "De qua re et destitutio divini cultus et predicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas neglegitur: quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate et certa utilitate fiat, pari consensu inhibuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:77"
  },
  {
   "paragraph": 21,
   "name": "( 18.) Cap.° XV. De clericis vero laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur; et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine ratione certa repellatur et, si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:78"
  },
  {
   "paragraph": 22,
   "name": "( 19.) Cap.° XVI. Igitur, quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrari populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus, ut, quicquid in nobis reprehensibile sacrisque ministeriis, quibus indigni mancipamur, inconveniens et indecens contrariumque videbatur, toto adnisu Domino opem ferente corrigeremus, id est in vita nostra et doctrina et conversatione et morum probitate et studio predicationis et in consacerdotum et ministrorum subiectorumque nostrorum correctione diligentiorem deinceps cum omni studio et sollicitudine curam et providentiam adhiberemus, et ut nos non tantum in mundanis cupiditatibus et curis et sollicitudinibus, sed potius in divinis officiis inplicaremus et in scolis habendis et in educandis militibus sanctae aecclesie operam daremus: quae nos Deo miserante in omnibus pro viribus imitari, exercere ad nostram universorum salutem cupimus, in quantum nobis divina favente gratia sacerdotalis libertas et optatum otium adtributum fuerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:79"
  },
  {
   "paragraph": 23,
   "name": "( 20.) Cap.° XVII. Nam et in statutis conventibus primo omnium pari voto parique consensu decrevimus, ut unusquisque nostrum in parrochia sua dictis et exemplis plebes sibi subiectas ad meliora incitare studeret easque, ut se a malis cohiberent et ad Deum ex toto corde converterent, sollicite admoneret, Deum, quem peccando sibi iratum fecerant, digna penitentiae satisfactione et elemosinarum largitione sibi placabilem facere satagerent, necnon et pro vita piissimorum Deoque amabilium imperatorum, coniugum proliumque eorum incolomitate imperiique sibi commissi stabilitate Dei inmensam misericordiam cernuis precibus implorarent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:80"
  },
  {
   "paragraph": 23,
   "name": "Post haec visum nobis fuit ea capitula hic inserere, quae domno imperatori petitionis gratia pernecessarium offerenda iudicavimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:81"
  },
  {
   "paragraph": 24,
   "name": "Petitio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:82"
  },
  {
   "paragraph": 25,
   "name": "( 21.) I. Petimus humiliter vestram excellentiam, ut per vos filii et proceres vestri nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem cognoscant. Quod ex verbis Domini facile intellegere possunt, quibus beato Petro, cuius vicem indigni gerimus, ait:' Quodcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo, et quodcumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo'; et alibi discipulis generaliter dicit:' Accipite Spiritum sanctum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:83"
  },
  {
   "paragraph": 25,
   "name": "Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:84"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "( 22.) II. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in Ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait:' Deus', inquit,' constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi, et ideo nos a vobis recte iudicamur; vos autem non potestis ab hominibus iudicari; propter quod Dei solius inter vos expectate iuditium, ut vestra iurgia, quaecumque sunt, ad illud divinum reserventur examen.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:85"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "Vos etenim nobis a Deo dati estis Dei, et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem Deus diiudicat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:86"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "Sed et illud ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scribit, laudem sacerdotum conprehenderit:' Ipsis enim', inquit,' id est sacerdotibus proprie animarum curandarum sollicitudo commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis omnium velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo ac velut quidam Aaron, incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:87"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "Qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis indices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, pravae doctrinae hostes, omnibus bonis amabiles et mala sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, predicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium; ipsi decus ecclesiae, in quibus amplius fulget ecclesia; ipsi columnae firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium; ipsi ianuae civitatis aeternae, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum; ipsi ianitores, quibus claves datae sunt regni celorum; ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:88"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "Licet enim sanctorum predecedentium sacerdotum vita et meritis longe inferiores simus, id tamen sacrum ministerium, quod in digni suscepimus, non minoris auctoritatis et dignitatis existit, et quamquam tanto ministerio indigni simus, propter illum tamen, cuius ministerium gerimus, in nobis non contempnendum est.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:89"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "( 23.) III. Illud etiam specialiter necessarium vestre suggerere pietati duximus, ut fideles vestri per vos admoneantur et instruantur, quatinus, quando aliquid nobis vestra celsitudo de nostra correctione vel vestra necnon et illorum salute tractandum committit, ut non per inanem et falsam suspitionem contra nos scandalum sumant et sine causa in nos detrahendo Deum offendant et, unde sibi salutem sperare et adquirere debuerant, culpam incurrant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:90"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Quia nos nichil aliud quaerere aut tractare desideramus nec nostri officii est, ut faciamus, nisi quod ad nostrum debitum ministerium et ad illorum salutem pertinet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:91"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Et ideo non debemus ante tempus per suspitionem iudicari, sed pacienter expectari, donec ipsa veritas manifestum faciat, utrum magis audiendi, an inprobandi simus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:92"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Nos enim, si forte evenerit, ut aliquid sinistrae opinionis de nobis fama sparserit, Deo nobis opem ferente equanimiter tolerare et possumus et debemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:93"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Ipsi vero culpa inmunes esse non possunt, dum patrum et fratrum intentionem sine causa reprehendere non metuunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:94"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Quoniam hoc summopere laborandum est nobis et vobis, ut semper inter pastores eclesiarum et gregem Christi pax et concordia unanimitasque servetur: nisi enim caritatem et concordiam in invicem habuerint, Deum, sicut oportet, propitium habere non merentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:95"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Quapropter, sicut premissum est, cum Deo inspirante vestra pietas de aeclesiastica et communi utilitate aliquid nobis tractare praecipit, non est nobis fas mentiri, quia aliquando veritatem sine gravi periculo ad tempus reticere, numquam tamen interrogati de ipsa veritate sine gravi discrimine possumus mentiri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:96"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Sed quia veritas sepe odium generat et sermo Dei adversarius a Domino nostris carnalibus voluptatibus describitur, tamen ei in via, id est in presenti vita, consentiendum est. Sic etiam erga nos agendum est, ut, quotiescumque interrogati veritatem proferimus, quamquam nonnulli infirmi sine causa scandalizentur, nobis tamen consentiendum est propter ipsam veritatem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:97"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Nam sepe quando vobis suggerimus, ut fideles quique res aecclesiarum pie et cum reverentia et timore Dei tractent et cognoscant illas Deo esse dicatas, quatinus sic habeant de illis temporalem profectum, ut non per ignorantiam et neglegentiam aeternum paciantur detrimentum, suspicantur nonnulli, quod nos causa cupiditatis potius hoc admonemus, quam causa salutis, cum nos veraciter nullis rebus sibi conlatis optemus eos exspoliari, sed magis eorum communi saluti consultum prebere; quia non rerum, ut multi arbitrantur, ambitione, sed animarum potius delectamur salvatione, adtendentes illud apostoli:' Non enim vestra quaero, sed vos.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:98"
  },
  {
   "paragraph": 28,
   "name": "( 24.) IV. Cum sacri canones bis in anno concilia celebrari iubeant, illud obnixe vestram pietatem deposcimus, ut saltim vel semel in anno libertas opportuni temporis concedatur, quo haec ad honorem Dei et utilitatem sanctae Dei ecclesiae multorumque correctionem congruenter decenterque fieri possint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:99"
  },
  {
   "paragraph": 28,
   "name": "Quoniam si haec semel, ut dictum est, in anno per unamquamque provinciam celebrata fuerint, et honor ecclesiasticus ius ordinis sui obtinebit, et inpudentia quorundam superborum clericorum, qui passim quique auctoritate canonica calcata, auribus imperialibus molestiam ingerere non cessabunt, et inpunitas diversorum flagitiorum locum delitiscendi, quem nunc habet, non habebit, et alia multa, quae hactenus secus, quam ecclesiastica docet doctrina, incesserunt, ordinem suum Domino auxiliante tenebunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:100"
  },
  {
   "paragraph": 28,
   "name": "Similiter etiam obnixe et suppliciter vestrae celsitudini suggerimus, ut morem paternum sequentes saltim in tribus congruentissimis imperii vestri locis scolae publicae ex vestra auctoritate fiant, ut labor patris vestri et vester per incuriam, quod absit, labefactando non depereat, quoniam ex hoc facto et magna utilitas et honor sanctae Dei ecclesiae et vobis magnum mercedis emolumentum et memoria sempiterna adcrescet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:101"
  },
  {
   "paragraph": 29,
   "name": "( 25.) V. Similiter et hoc a vestra pietate necessario duximus expetendum, ut sacerdotes et levitae et sequentis ordinis clerici, qui in diversis imperii vestri partibus maximeque in Italiae regionibus fuga lapsi sunt, vestra auctoritate per missos vestros diligenter perquirantur et in praesentiam vestram venire conpellantur et per vestram clementiam unicuique ecclesiae, a qua per contumatiam defecerunt, restituantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:102"
  },
  {
   "paragraph": 30,
   "name": "( 26.) VI. Illud quoque nichilominus a vestra pietate suppliciter flagitamus, ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et vestris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, vestra auctoritate et potestate deterreantur, ne hoc facere presumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur et religio sacerdotalis et professio monastica vilis efficitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:103"
  },
  {
   "paragraph": 31,
   "name": "( 27.) VII. Illud etiam obnixe vestram sanctam piissimamque devotionem suppliciter monendo deposcimus, ut ob amorem et honorem Dei et animae vestrae salutem morem paternum sequentes quasdam sedes episcopales, quae rebus propriis viduatae, immo annullatae esse videntur, dum tempus habetis et oportunitas se prebuerit, de earum sublevatione et consolatione cogitetis memores semper, quomodo progenitores vestri huiuscemodi piissimis studiis intenti fuerint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:104"
  },
  {
   "paragraph": 32,
   "name": "( 28.) VIII. Sed et illud a vestra misericordia fieri deposcimus, ut in quadam parte parroechiae Alitgari et Rantgarii, ubi turpissimam et nefandissimam et ipso dictu foetidissimam rem perpetrari audivimus, missi vestri fideles existant, qui per potestatem imperialem vestram simul cum eorum auctoritate, quorum parroechiae sunt, idem malum ab illo loco quantocius radicitus evellant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:105"
  },
  {
   "paragraph": 33,
   "name": "( 29.) IX. Iterum suppliciter admonendo vestrae suggerimus serenitati, ut vestro sollertissimo studio vestraque imperiali auctoritate tam temeraria christianorum sanguinis effusio in regno vestro fieri non sinatur, semper illud adtendentes, quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noe:' De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam hominis; quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.' Et in lege:' Qui occiderit hominem, morte moriatur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:106"
  },
  {
   "paragraph": 33,
   "name": "Et apostolus:' Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:107"
  },
  {
   "paragraph": 33,
   "name": "Vis autem non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex illo; Dei enim minister est tibi in bono; si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est vindex in iram ei, qui malum agit.' De illo enim specialiter divina auctoritas dicit:' Gladium Dei portat ad vindictam malorum', non de quolibet alio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:108"
  },
  {
   "paragraph": 33,
   "name": "Econtra vero nescimus, qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium et, quod rex saltim in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt, ut rex faciat propter Dei vindictam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:109"
  },
  {
   "paragraph": 34,
   "name": "( 30.) X. De abbatibus vero canonicis et regularibus et de abbatissis, quae sanctimonialibus preesse videntur, sive de laicis, qui monasteria habent, illud vestrae pietati deposcimus, ut nunc in presenti placito a vestra serenitate expresse admoneantur, ut de se ipsis caeteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur et, quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a vobis concessa deperire et destrui per neglegentiam non demittant et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant; ne forte propter aliquam inopiam divina officia neglegantur et ipsae congregationes inreligiosius vivere conpellantur; et ut nostram admonitionem libenter audiant, benigne suscipiant et oboedienter adimpleant; quoniam, si illi nostris admonitionibus paruerint, nos Deo auxiliante id per nostrum studium pro viribus efficere cupimus, ut ipsa religio semper in melius proficiat et merces vobis exinde crescat necnon et periculum, quantum fieri potest, caveatur animarum et ab auribus vestris amoveatur pro hac causa tedium querellarum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:110"
  },
  {
   "paragraph": 35,
   "name": "( 31.) XI. Postulamus etiam, ut celsitudo vestra missis vestris specialiter iniungat, ut ad haec peragenda studiosi et veri adiutores, ubicumque necessitas poposcerit, nobis existant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:111"
  },
  {
   "paragraph": 36,
   "name": "( 32.) XII. De presbiteris et capellis palatinis contra canonicam auctoritatem et aecclesiasticam honestatem inconsulte habitis vestram monemus sollertiam, ut a vestra potestate inhibeantur; quoniam propter hoc et honor ecclesiasticus vilior efficitur et vestri proceres et palatini ministri in diebus sollemnibus, sicut decet, vobiscum ad missarum celebrationes non procedunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:112"
  },
  {
   "paragraph": 36,
   "name": "Nam et obnixe deprecamur, ut in observatione diei dominici, sicuti iam dudum deprecati sumus, debitam adhibeatis curam, quatinus, nisi magna conpellente necessitate, in ipsa die a curis et sollicitudinibus mundanis, quantum potestis, vos exuatis et, quod tantae diei venerationi competit, et vos faciatis et vestros sacro vestro exemplo et doceatis et agere conpellatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:113"
  },
  {
   "paragraph": 37,
   "name": "( 33.) XIII. De perceptione vero sacri corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi nichilominus monemus, ut, quod christianae religioni expedit, sicut vobis a patribus nostris admonitum est in aliis conventibus, quando possibile fuerit, faciatis et vestro exemplo vobis famulantibus, ut hoc faciant, instruatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:114"
  },
  {
   "paragraph": 38,
   "name": "( 34.) XIV. De capitulo siquidem, quod propter honorem ecclesiasticum in generali conventu vestra celsitudo se constituere velle decrevit, tantummodo vestram pietatem deposcimus, ut secundum Dei voluntatem, quod melius exinde vobis visum fuerit, ad effectum perducatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:115"
  },
  {
   "paragraph": 39,
   "name": "De his, quae populo adnuntianda sunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:116"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "( 35.) Item capitulo primo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:117"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessario providimus, ut hi, qui fidem Christi expetunt et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:118"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti et quid pro aliis spoponderint vel pro quibus fideiussores extiterint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:119"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancti fontis baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et penitentiae publicae sunt subacti, donec per penitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:120"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus x 8, ne ruina sint populi, sequestrant, multo magis a memoratis peragendis officiis usque ad tempus poenitentiae, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:121"
  },
  {
   "paragraph": 41,
   "name": "( 36.) II. Ut extra statuta tempora canonum baptismata non celebrentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquid periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:122"
  },
  {
   "paragraph": 42,
   "name": "( 37.) III. De eo etiam instruendo fideles necessarium praevidimus, ut intellegant pactum, quod cum Deo in baptismate fecerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:123"
  },
  {
   "paragraph": 42,
   "name": "Pactum, quod cum Deo in baptismate fit, multis ex toto, a multis ex parte transgreditur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:124"
  },
  {
   "paragraph": 42,
   "name": "Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut ad heresim aut certe ad scisma prolabitur; ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad caetera vitia spiritualia, quae ex radice superbiae prodeunt, labitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:125"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "( 38.) IV. Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere conplendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:126"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "Abrenuntiare igitur diabolo est, penitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere, seque et unumquemque ab eo alienare, sive aliud, quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus Salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex angelo demonem fecit, quae est etiam initium omnis peccati; et cetera vitia, quae ex radice prodeunt superbiae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:127"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "Pompa diaboli haec est, quae et pompa mundi, id est ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit elatio, quae multotiens honestati solet ascribi, et caetera huiusmodi, quae de fonte superbiae procedere noscuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:128"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "Haec et his similia sunt, quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit Christoque se mancipavit pactumque cum Deo fecit, ne penitus ad ea, quibus abrenuntiavit, rediret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:129"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "Verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum Deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:130"
  },
  {
   "paragraph": 44,
   "name": "( 39.) V. Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem aecclesiae militibus Christi praeparandis et edu candis abhinc maius studium adhiberet, et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut, quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatinus et ceteris ecclesiis noti sint et sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:131"
  },
  {
   "paragraph": 45,
   "name": "( 40.) VI. Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:132"
  },
  {
   "paragraph": 45,
   "name": "Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti Spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:133"
  },
  {
   "paragraph": 46,
   "name": "( 41.) VII. Ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab episcopis nec ab aliis prelatis nec etiam a laicis, ne propter eorum abstinentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:134"
  },
  {
   "paragraph": 47,
   "name": "( 42.) VIII. Visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum, qui gradum amittunt, tam per se, quam ministros noverit eosque canonice penitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Neocesariensi titulo primo scribitur:' Presbiter, si uxorem acciperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub penitentia redigi.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:135"
  },
  {
   "paragraph": 47,
   "name": "Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorundam episcoporum incuriam legibus constringantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:136"
  },
  {
   "paragraph": 48,
   "name": "( 43.) IX. Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat, quia ita nec verba domini Salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis sui discipulis suis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:137"
  },
  {
   "paragraph": 48,
   "name": "Unde conveniendus, immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator, quibus dicit:' Dominus vobiscum' et quo illi respondetur:' et cum Spiritu tuo' vel pro quibus supplicando Domino inter cetera:' Memento, Domine, et omnium circumadstantium', cum nullus circumstet, dicit?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:138"
  },
  {
   "paragraph": 48,
   "name": "Quae consuetudo, quia apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:139"
  },
  {
   "paragraph": 49,
   "name": "( 44.) X. Sepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut unaquaeque eclesia, si facultas suppetit, proprium presbiterum habeat, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus eclesia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:140"
  },
  {
   "paragraph": 50,
   "name": "( 45.) XI. Inter caetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:141"
  },
  {
   "paragraph": 50,
   "name": "Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere et Iudei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis christianae religionis devotio ob memoriam dominicae resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:142"
  },
  {
   "paragraph": 50,
   "name": "Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos subito in cinerem resolutos penaliter occubuisse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:143"
  },
  {
   "paragraph": 50,
   "name": "Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles huic diei observationem atque reverentiam devotissime exibeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:144"
  },
  {
   "paragraph": 51,
   "name": "( 46.) XII. Illud etiam, quamquam sepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parroechia sua poenitus amoveat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:145"
  },
  {
   "paragraph": 51,
   "name": "Et si quis presbiterorum abhinc, excepto quando itinere pergit et locus basilicae procul est et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus Dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione remaneat, missarum celebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:146"
  },
  {
   "paragraph": 51,
   "name": "Satius igitur est missam non audiri, quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrari aut audiri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:147"
  },
  {
   "paragraph": 52,
   "name": "( 47.) XIII. Quia ergo, quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus, ne deinceps fieret, interdiximus; et si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet, ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:148"
  },
  {
   "paragraph": 53,
   "name": "( 48.) XIV. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus; in qua re hactenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:149"
  },
  {
   "paragraph": 54,
   "name": "( 49.) XV. Deprehendimus etiam et aliam neglegentiam, quod quaedam feminae sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant; quod similiter, ne ulterius fieret, inhibuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:150"
  },
  {
   "paragraph": 55,
   "name": "( 50.) XVI. Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere presumant; et ideo nonnullae taliter velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:151"
  },
  {
   "paragraph": 55,
   "name": "Quapropter statuimus, ut, si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc definitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare presumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:152"
  },
  {
   "paragraph": 56,
   "name": "( 51.) XVII. De nobilibus feminis, quae amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates obponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iam dudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas et instruendas ab episcopis statuimus; quatinus suae saluti consulant nec sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant; semper illud apostolicum ante oculos habentes, quod dicitur:' Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:153"
  },
  {
   "paragraph": 57,
   "name": "( 52.) XVIII. Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:154"
  },
  {
   "paragraph": 57,
   "name": "Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inpudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbiteris administrare et, quod his maius, indecentius ineptiusque est, et corpus et sanguinem Domini populis porrigere et alia, quae ipso dicto turpia sunt, exercere, inhibuimus, ne ulterius fieri presumatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:155"
  },
  {
   "paragraph": 57,
   "name": "Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papae invenitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:156"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "( 53.) XIX. Quia etiam comperimus quosdam canonicos et monachos postposito religionis suae pudore monasteria sanctimonialium, tam monacharum, quam canonicarum, inconsulto episcopo suo impudenter atque inreverenter adire, qui obtendere solent se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlocutionis gratia: quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa predicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegit; et hoc nullatenus sine licentia episcopi aut illius, qui vice illius fungitur, fieri praesumatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:157"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Quodsi sermo predicationis faciendus est, et hoc congruo in loco coram omnibus fiat; si vero conloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi constituto loco, id est in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et feminarum fiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:158"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum celebrationes faciendae sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:159"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Quibus rite peractis non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis illico egrediantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:160"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id nonnisi in ecclesia coram sancto altari adstantibus haud procul testibus faciant; si autem infirmitas prepedierit, ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacum libet quelibet domo facienda est, nonnisi testibus similiter haud procul adstantibus fiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:161"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Nullomodo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum paenitentiae imponat",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:162"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "( 54.) XX. Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos preceptionis dominicae, qua dicitur:' Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges; ego dominus Deus vester', in tantum turpissimi lucri labem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes adfligant, obprimant et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant; in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus attendentes illud, quod in libro Exodi Dominus per legislatores dicit:' Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris obprimes'; in libro quoque Levitici:' Si attenuatus fuerat frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius, quam dedisti; time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te'; et in libro Deuteronomii:' Si unus', inquit,' de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra, quam dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuo, quo eum indigere perspexeris'; item in eodem:' Cave, ne forte surripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo:\u201e adpropinquat septimus annus remissionis\", et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuo commodare, ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum; sed dabis, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis, ad quae manum miseris.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:163"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Amos propheta:' Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae, dicentes: quando transibit mensis et venundabimus merces, et sabbatum et aperiemus frumentum, ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti venundamus?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:164"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Hieronimus in expositione Ezechielis prophetae:' Putant quidam usuram tantum esse in pecunia; quod praevidens Scriptura omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias, quam dedisti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:165"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Solent in agris frumenti et milii et vini et olei caeterarumque specierum usurae exigi sive, ut appellat sermo divinus, superabundantiae; verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios et in messe recipiamus quindecim, hoc est amplius partem mediam; qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:166"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Et solent argumentari et dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios; nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat?\u201e",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:167"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Nolite errare\", inquid apostolus,\u201e Deus non inridetur.\"",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:168"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Respondeat nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:169"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Habenti utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habenti; ergo quare plus exigit quasi ab habente?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:170"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis et non intellegunt usuram appellari et superabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:171"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "De mensurarum namque inaequalitate et modiis iniustis et sestariis, quae Domini lege haberi prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversae ab omnibus pene habeantur; hoc tamen modis omnibus optamus et admonemus, ut saltem nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat; quoniam hac occasione multos pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:172"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesiae status infirmatur et regnum periclitatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:173"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Contra quos nos eorum malitiam exaggerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sunt execrati, nos necessarium praevidimus, iterum nostra admonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:174"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae inconparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:175"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Pro quo etiam scelere igne caelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, nec non et XL et eo amplius milia stirpis Beniamin a mucrone fraterno confossa sunt; haec porro iuditia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:176"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Extant et alia pernitiosissima mala, quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est, ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:177"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "De quibus in lege dicitur:' Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:178"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus Deus vester.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:179"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Custodite precepta mea et facite ea, quia ego Dominus, qui sanctifico vos.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:180"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Et alibi:' Magos et ariolos et maleficos terrae vivere non paciamini.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:181"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam prestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiantur poculis amatoriis, cibis vel fylacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:182"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Ferunt enim suis maleficiis aëra posse conturbare et grandines inmittere, futura predicere, fructus et lac auferre aliisque dare et innumera a talibus fieri dicuntur: qui, ut fuerint huiusmodi reperti, viri sive feminae, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:183"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "De his quoque in Concilio Anciritano titulo XXIII. ita scriptum est:' Qui divinationes expetunt et more gentilium subsequuntur aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:184"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Oportet enim haec in omnibus et maxime in his locis, ubi licite et inpune multi se posse hoc perpetrare confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:185"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes, quanti sint criminis, non advertant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:186"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sicut sunt ea, quae apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, commessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae, quae homines iuxta eundem apostolum a regno Dei excludunt, ita inquiens:' Qui enim talia agunt, regnum Dei non consecuntur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:187"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "In tantum enim ea inpudenter et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit:' Letantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:188"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Unde oportet, ut omnes christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne ea perpetrantes et alia bona, quae agunt, perdant et propter haec a regno Dei se alienos faciant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:189"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Similiter etiam de otioso sermone, pro quo iuxta Domini vocem' omnes reddituri sumus in die iuditii rationem', de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum' maledicentes regnum Dei non possidebunt', de mendatio, de periculoso, noxio assiduoque iuramento et obscenis turpibusque canticis omnibus christianis intellegendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciantur animarum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:190"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Haec igitur, quae breviter premissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis prebere volumus et fidelibus vestris humiliter innotescere, et fideliter denuntiare necessario iudicamus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:191"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Sed et parroechias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:192"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic ob nimiam prolixitatem mentionem tantum facimus: scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum; et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant; quomodo in castitate uxores suas diligere eisque utpote quasi infirmioribus honorem debitum debeant inpendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis, et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, et quod nisi causa fornicationis, ut Dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda, et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta a christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque fidelibus ad Deum exorandum sibique propitius faciendum sint adeunda; et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publicaque placita habenda, et quod, qui haec in ecclesiis Dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent; de iusto iuditio iudicando et munerum acceptione cavenda; de falso testimonio vitando et detractione cavenda necnon et de caeteris, quae enumerare longum est. Sunt etiam alia plura flagitia pernecessarium corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:193"
  },
  {
   "paragraph": 60,
   "name": "De persona regali.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:194"
  },
  {
   "paragraph": 61,
   "name": "( 55.) Item alia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:195"
  },
  {
   "paragraph": 61,
   "name": "Haec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram de his, quae ad nostram et sacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus necnon et de his, quae populis necessario adnuntianda et admonenda previdimus, illud etiam, quod vestrae pietati deposcendum tantummodo iudicavimus, pauca de multis, quae in nostris conventibus gesta sunt, excerpentes in unam redigendo succincte et ordinatim adnotavimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:196"
  },
  {
   "paragraph": 61,
   "name": "Sed quamquam ordine prepostero de his, quae premissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, illud tamen, quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus, sed potius vestrae saluti prospicientes nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit sollertia, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris secundum virium possibilitatem nostrarum fideliter egerimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:197"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "( 56.) Cap. I. Ut quid rex dictus sit, Ysidorus in libro Sententiarum scribit:' Rex enim', inquit,' a recte agendo vocatur; si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur; si his caruerit, non rex, sed tyrannus est.' Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro Ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:198"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Sed postea pie et misericorditer regentibus regis nomen adeptis, impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:199"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus:' Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris suis eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione componant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:200"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos, quam subiectos bene gerendo pacificare noverunt'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:201"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate predestinationis et gratiae scribit:' Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae preparatum in gloriam, quia apicem terreni principatus accepit, sed si in imperiali culmine recta fide vivat et vera cordis humilitate preditus culmen regiae dignitatis sanctae religioni subiciat; si magis in timore servire Deo, quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum, quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si pre omnibus ita se sanctae matris ecclesiae catholicae meminerit filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:202"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Magis enim christianum regitur imperium, dum ecclesiastico statui per omnem terram consulitur, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:203"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Unde et Ysidorus scribit:' Principes namque seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:204"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non prevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:205"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Salomon in proverbiis:' Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:206"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Regale namque ministerium specialiter est, populum Dei gubernare et regere cum equitate et iustitia et, ut pacem et concordiam habeant, studere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:207"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum et servorum Dei, viduarum, orfanorum caeterorumque pauperum necnon et omnium indigentium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:208"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Ipsius enim terror et studium huiuscemodi, in quantum possibile est, esse debet, primo, ut nulla iniustitia fiat, deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat nec spem delitescendi sive audatiam male agendi cuiquam relinquat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:209"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Sed sciant omnes, quoniam, si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali, quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit modus iustae correctionis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:210"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Unde oportet, ut ipse, qui iudex est iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat et diligenter inquirat, ne forte aliqui, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:211"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Scire autem unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet, quia, si de ocioso sermone Deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:212"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Unde beatus Iob:' Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me et oculos videns testimonium reddebat michi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:213"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Benedictio pauperis super me veniebat, et cor viduae consolatus sum; iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento et diademate iuditio meo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:214"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Oculus fui ceco et pes claudo; pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:215"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Conterebam molas iniqui et dentibus illius auferebam predam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:216"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Salomon:' Rex, qui sedet in solio iuditii, dissipat omne malum nutu suo.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:217"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Item idem in libro sapientiae:' Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum.' Item ibi:' Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae; praebete aures vestras, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:218"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Qui non custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis Dominus, quoniam iuditium durissimum in his, qui presunt, fiet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:219"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Exiguo enim conceditur misericordia, potentes enim potenter tormenta paciuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:220"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur cuiusquam magnitudinem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:221"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter pro omnibus cura est illi.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:222"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia, super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum prerogativis vestrum repleverit animum et ornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus Domini copiosioribus exemplis ac qualibet exaggeratione vestrum animum onerare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:223"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Quare Deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae ceterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:224"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Verum quod nos, si haec vobis caelitus attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quolibet modo debueramus, vos a contra propter divinum amorem et honorem pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:225"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestre suggerimus, ut bonum, quod cepistis, Deo opitulante indesinenter perficere non gravemini et in adimplendis operibus iustitiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis; quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus premium aeternae vitae datur et iuxta veritatis vocem' qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:226"
  },
  {
   "paragraph": 63,
   "name": "( 57.) Cap. II. Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis Dei constituendis magnum studium atque sollertissimam adhibeatis curam: quia, si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem et religio christiana in multis labefactanda dampna detrimenti sui patietur et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:227"
  },
  {
   "paragraph": 64,
   "name": "( 58.) Cap. III. Similiter deposcimus, ut in abbatissis constituendis vestrum caveatis periculum; sicut vobis sepe est admonitum et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:228"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "( 59.) Cap. IV. Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublicae ministris, qui vice vestra populum Dei regere et gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis semper illud adtendentes, quod in libro Exodi ad Moysen dicitur:' Provide', inquit,' de omni populo, elige viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore; quicquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque tibi sit partito in alios onere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:229"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Si hoc feceris, implebis imperium Domini et precepta eius poteris sustentare.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:230"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Unde et in libro Deuteronomii:' Iudices', inquit,' et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio nec in aliquam partem declinent.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:231"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Item ibi:' Dixique vobis in illo tempore: non possum solus sustinere vos, quoniam dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae celi plurimae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:232"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et faciet vobis, sicut locutus est!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:233"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:234"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Date a vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:235"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Sed in libro Paralipomenon ita legitur:' Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca et precipiens iudicibus: Videte, ait, quid facitis; non enim hominis exercetis iuditium, sed Domini, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:236"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:237"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Non enim est apud dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:238"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrae ministri custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum, caritatem, pacem atque concordiam omni simulatione et calliditate postposita ad invicem habeant, ut secundum Dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:239"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:240"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis existat et fama suae opinionis sive alios imperii vestri subiectos, sive exteras nationes abundantissime perfundat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:241"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimendae et omnis malitia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut, quod in aliis corrigere decernit, in ea minime reperiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:242"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "( 60.) Cap. V. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluerit, in timore Dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis, et ut in mutua dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insinuetis, et, ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nihilominus invigiletis adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut vir beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfecto opere et sermone efficeret, verum etiam corda sacrificii oblatione mundaret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:243"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Adtendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur:' Ego', inquit,' ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir fortis et observa, ut custodias precepta domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias ceremonias eius et iudicia eius et precepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi'; et in libro Paralipomenon:' Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:244"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Adtendite etiam Tobiam, de quo legitur, quod, cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua et genuit ex ea filium nomen suum inponens ei; quem ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem adloquens eundem filium suum:' Omnibus', inquit,' diebus vitae tuae habe Deum in mente et cave, ne aliquando peccato consentias et pretermittas precepta Dei nostri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:245"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Ex substantia tua fac elimosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:246"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:247"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Quomodo potueris, ita esto misericors', et cetera.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:248"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Item paulo post:' Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione et preter uxorem tuam nequaquam paciaris crimen scire.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:249"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas; in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:250"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Et idem non post multum:' Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic Deum et pete ab eo, ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:251"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Item idem:' Audite ergo, filii mei, patrem vestrum, servite Domino in veritate et inquirite, ut faciatis, quae sunt placita illi, et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et elemosynas, et ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:252"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "( 61.) Cap. VI. His omnibus prelibatis notescimus vobis, quod ea, quae in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet' quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas doceat, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit, ut non teneatur', fatemur, quia in his capitulis, que superius continentur, necnon in his, quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis multa demonstrata sunt, quae a pastoribus ecclesiarum et a principibus et reliquo populo hactenus neglecta extiterint, et aliter, quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:253"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum Deo operante per vestrum bonum studium abhinc obtinuerit, credimus, quod multa, quae a multis aliter, quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, quae non tenebantur, corrigentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:254"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "Nam et illud, quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, quae causa id effecerit, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis premissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, specialiter unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus secus, quam auctoritas divina se habeat, in causas ecclesiasticas prosiluerit et sacerdotes partim neglegentia, partim ignorantia, partim cupiditate in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra, quam debuerant, se occupaverint; et hac occasione aliter, quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, Deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quae admonemus, prosperum successum habuerint, credimus, quod ad perfectionis statum vestra intentio nostra que devotio Deo cooperante pervenire possit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:255"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "Verumtamen, quia novimus statum huius regni sub tali conditione et teneri et crevisse atque dilatatum esse et a prudentissimis sanctisque predecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus, hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec, quae suo tempore dici possunt, et pondus tantae considerationis parvitatis nostre vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempore, vita comite, si Deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:256"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "Quoniam tantae considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:257"
  },
  {
   "paragraph": 68,
   "name": "( 62.) Cap. VII. Porro de episcopali libertate, quam Deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad Dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatinus ita sit, ut et nosmetipsos salvare et populo nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et ut vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_ad_Hludowicum_imperatorem_relatio:258"
  }
 ]
},
"links": [
 {
  "source": 0,
  "value": 0.5907730464852897,
  "target": 0
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 0.5907730464852897,
  "target": 0
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 0,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 0.5907730464852897,
  "target": 116
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 1,
  "target": 194
 },
 {
  "source": 2,
  "value": 0.0036205832881293764,
  "target": 178
 }
],
"sourceSize": 11
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio (MGH Capitularia 2) 196 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare ecclesiastum (MGH Capitularia 1) 138 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare ecclesiastum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense (MGH Capitularia 2) 291 MGH Capit. 2 Vernum 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Vernense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Ordinatio imperii (MGH Capitularia 1) 136 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Ordinatio imperii Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici Pii ad Hetti archiepiscopum Trevirensem praeceptum (MGH Capitularia 1) 173 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici Pii ad Hetti archiepiscopum Trevirensem praeceptum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum (MGH Capitularia 2) 248 MGH Capit. 2 Moguntia 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium moguntinum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis (MGH Capitularia 2) 184 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis (MGH Capitularia 2) 185 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici et hlotharii epistola generalis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula a sacerdotibus proposita (MGH Capitularia 1) 036 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula a sacerdotibus proposita Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Coronatio Hermintrudis reginae (MGH Capitularia 2) 301 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Coronatio Hermintrudis reginae Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-42.58778,-4.125252,36.747883,8.056938,20.254313,8.593894,5.970321,13.571322,-2.93147,-15.029479,-2.381458,-4.366445,-19.792305,-7.888904,13.65124,-24.057343,23.083094,2.779835,-22.088476,6.905466,-27.826345,-18.877604,-1.37336,35.908134,27.958754,-29.985031,-4.003932,25.319876,48.604763,-7.109522,14.507737,-9.072839,-13.826818,-60.782898,2.737242,-23.33532,-1.625673,-26.39716,6.922003,11.959467,43.843407,-26.494061,7.144853,-8.637797,18.72459,7.58686,-15.358918,9.44304,-0.460147,-6.48632,13.173743,-26.53257,-4.660127,-18.890497,-34.474983,-13.650685,7.108532,-7.628662,-20.427319,12.141311,-43.451366,-23.170202,8.160563,-2.576932,-19.836876,4.088352,-9.961531,-16.581699,2.372663,-13.155931,-10.57063,-8.32399,-6.239934,8.390272,1.605535,-36.726326,32.252125,-2.205352,2.892269,12.370584,14.334272,26.762424,-23.743715,-11.009238,36.433247,16.884586,-46.924065,19.546146,12.233912,-11.348749,-9.416873,18.069254,22.314907,-1.706359,-5.267191,-31.047955,6.848008,66.470482,-21.266731,-56.019382,5.460271,1.696448,-9.644872,6.770443,-4.899113,-39.098507,3.629199,-16.717871,20.531355,6.079363,-3.043418,5.490916,44.678089,11.9443,1.831136,-35.81039,-8.344351,52.113274,-15.452571,16.202574,40.189053,-35.803196,12.523668,-11.31733,43.269718,-21.640863,-7.602276,-5.30692,12.826724,-9.439262,-25.739542,17.953184,-38.086952,-29.722586,27.328125,-8.037077,-3.72972,-22.692606,7.385296,5.230272,-6.945372,-16.705847,-10.563433,-11.525266,-33.556229,22.587864,-17.8888,-10.09945,69.238548,-27.645538,-8.873773,-3.216869,-15.107287,5.457671,-4.633214,-59.884789,-3.556251,8.404899,-21.153643,-47.482063,-51.874451,23.965574,-11.085441,-0.647663,-9.525572,-11.131775,41.012531,23.929449,4.337787,-17.100029,20.647305,18.742315,14.849058,-38.377705,0.589894,3.026867,18.347523,-8.804277,17.611301,-8.598453,-4.442822,-1.626797,-23.684582,7.872536,-11.277631,-3.55735,23.052881,17.863955,58.796799,12.251561,-27.714678,3.49286,-0.879133,4.496259,33.573875,-7.200116,23.792259,-13.18816,7.849709,-32.48188,16.956547,-20.379128,33.106575,-16.604458,-17.738266,-45.898212,4.56779,-26.248922,3.150133,17.108286,-37.239239,11.149689,-29.014423,4.045394,1.310239,-1.781566,26.352495,17.611406,7.584501,-1.378825,-18.524969,32.791698,-6.921921,-11.875997,40.618656,-12.915335,-18.591736,-29.00633,-8.321262,-5.352591,7.269267,-45.638824,-26.774605,9.84097,8.26897,-19.605545,30.00197,24.057167,-24.456383,-62.468174,9.211427,7.690422,-2.574422,-17.032728,-4.286465,7.79719,3.901401,-21.624556,-44.518124,-6.052948,-6.388097,-20.252247,0.115497,21.585188,12.130076,-13.581179,-22.006897,-29.506748,-15.870034,14.41453,39.24194,1.266208,-41.041927,20.623341,9.727159,-11.076328,9.348365,5.362227,42.07095,10.830359,7.220532,-39.126225,-3.065685,-23.573439,22.898073,-12.272326,-4.443584,27.512234,-13.917305,15.872564,15.170754,-33.970242,-1.758979,-20.003805,13.136744,11.496193,1.205286,8.047776,31.218479,-25.427105,11.315091,4.292366,-7.25907,-21.175684,-16.944937,18.751932,-8.681109,42.402405,-7.617741]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.006677704194260486,0.0022626931567328915,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.01992273730684327,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.08173289183222958,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.1369205298013245,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.11263796909492274,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.006677704194260486,0.04199779249448123,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.08614790286975717,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.0022626931567328915,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.004470198675496689,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.05524282560706401,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.0022626931567328915,0.004470198675496689,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.0022626931567328915,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.1369205298013245,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.008885209713024284,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.18107064017660046,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,0.09277041942604856,0.004470198675496689,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5,5.518763796909492E-5]