Text:(MGH Capitularia 1: chapters) - Ansegisi abbatis capitularium collectio

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 1: chapters)
Capitulary Nr 183
Edition MGH Capit. 1
Place
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Ansegisi abbatis capitularium collectio
Volume Capit. 1
TEI Source

Contents

Key Sentences

Keywords

relatus (NN), Ancyranus (ADJ), petra (NN), satago (V), rapta (NN), hortus (NN), auris (NN), do (V), coma (NN), invidia (NN)

Document

1XII.ANSEGISI ABBATIS CAPITULARIUM COLLECTIO.

2183. ANSEGISI ABBATIS CAPITULARIUM COLLECTIO.

3LEGILOQUUM QUISQUIS LIBRUM REGITAVERIS ISTUM: PRINCIPIBUS NOSTRIS, DIC, MISERERE DEUS! 4LEGEM NAMQUE BONAM DICTARUNT MENTE BENIGNA; QUAPROPTER PRO IPSIS, QUAESO, PRECARE DEUM.

5Praefatio domni Karoli.

6Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum.

7Ego Karolus, gratia Dei eiusque misericordia donante rex et rector regni Francorum et devotus sanctae aecclesiae defensor humilisque adiutor, omnibus ecclesiasticae pietatis ordinibus seu secularis potentiae dignitatibus in Christo domino, Deo aeterno, perpetuae pacis et beatitudinis salutem.


8Considerans pacifico piae mentis intuitu una cum sacerdotibus et consiliariis nostris abundantem in nos nostrumque populum Christi regis clementiam, et quam necessarium est non solum toto corde et ore eius pietati agere gratias incessanter, sed etiam continua bonorum operum exercitatione eius insistere laudibus, quatenus qui nostro regno tantos contulit honores.

9sua protectione nos nostrumque regnum in aeternum conservare dignetur: quapropter placuit nobis vestram rogare solertiam, pastores aecclesiarum Christi et ductores gregis eius et clarissima mundi luminaria, ut vigili cura et sedula ammonitione populum Dei per pascua vitae aeternae ducere studeatis, et errantes oves bonorum exemplo operum seu adhortatione humeris intra aecclesiasticae firmitatis muros reportare satagite, ne lupus insidians aliquem canonicas sanctiones transgredientem vel paternas traditiones universalium conciliorum excedentem, quod absit, inveniens devoret, Ideo magnae devotionis studio ammonendi et adhortandi sunt immo compellendi, ut firma fide et infatigabili perseverantia intra paternas sanctiones se contineant: in quo operis studio sciat certissime sanctitas vestra nostram vobis cooperari diligentiam.

10Quapropter et nostros ad vos direximus missos, qui ex nostri nominis auctoritate una vobiscum corrigerent quae corrigenda essent. Sed et aliqua capitula ex canonicis institutionibus, quae magis vobis necessaria videbantur, subiunximus.

11Ne aliquis, quaeso, huius pietatis ammonitionem esse praesumptiosam iudicet, qua nos errata corrigere, superflua abscidere, recta coartare studemus, sed magis benivolo caritatis animo suscipiat.

12Nam legimus in regnorum libris, quomodo sanctus Iosias regnum sibi a Deo datum circumeundo, corrigendo, ammonendo ad cultum veri Dei studuit revocare: non ut me eius sanctitati aequiparabilem faciam, sed quod nobis sint ubique sanctorum semper exempla sequenda, et, quoscumque poterimus, ad studium bonae vitae in laudem et in gloriam domini nostri Iesu Christi congregare necesse est. Qua propter, ut praediximus, aliqua capitula notare iussimus, ut simul haec eadem vos ammonere studeatis, et quaecumque vobis alia necessaria esse scitis, ut et ista et illa aequali intentione praedicetis.

13Nec aliquid, quod vestrae sanctitati populoque Dei utile videtur, amittite, ut pio studio non ammoneatis, quatenus ut et vestra solertia et subiectorum obedientia aeterna felicitate ab omnipotente Deo remuneretur.


14Explicit praefatio.

15Incipiunt capitula suprascripta et eorum textus.

16De his qui ab episcopo proprio excommunicantur.

17Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur et ab aliis ecclesiasticis vel laicispraesumptiose in communionem accipiuntur: quod omnino sanctum Nicaenum concilium simul et Calcedonense necnon et Antiochenum atque Sardicense fieri prohibent.


182. De his qui ad ordinandum veniunt.

19Item enim habetur in eodem concilio, ut eorum qui ad ordinandum veniunt fides et vita prius ab episcopo diligenter discutiatur, et postea ordinentur.


203. De clericis fugitivis et peregrinis.

21Item in eodem concilio necnon et in Antiocheno simul et in Calcedonensi, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur nec ordinentur sine commendatitiis litteris et sui episcopi vel abbatis licentia.


224. De presbyteris, diaconibus vel his qui in clero sunt. Item in eadem sinodo interdictum est presbyteris et diaconibus vel omnibus qui in clero sunt, mulierem non habere in domo sua propter suspicionem, nisi matrem aut sororem vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.


235. De usuris.

24Item in eodem concilio seu in decretis papae Leonis necnon et in canonibus qui dicuntur apostolorum, sicut et in lege Dominus ipse praecepit, omnino omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare.


256. De presbyteris quando missam celebrant.

26Auditum est, aliquos presbyteros missam celebrare et non communicare: quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest, si non communicaverit: ' sumpsimus, Domino, sacramenta?'


277. De his qui a sinodo vel a suo episcopo damnantur.

28Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis et in Antiocheno concilio, quod his qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt praecipitur, ut nullus audeat eis communicare.

29Si quis vero communicat, simili sententia subiaceat, sicut et dampnatus.


308. De suffraganeis episcopis.

31Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum suffraganei respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parrochiis sine conscientia et consilio sui metropolitani nec metropolitanus sine eorum consilio.


329. De corepiscopis.

33Item in eodem concilio, simul et in Ancyronensi, ut corepiscopi cognoscant modum suum et nihil faciant absque licentia episcopi in cuius parrochia habitant.


3410. De episcopis vel quibuslibet ex clero.

35Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa examinetur.


3611. De ordinationibus vel quibuslibet negotiis.

37Item in eodem concilio simul et in Sardicensi necnon et in decretis Innocentii papae, ut nullus episcopus in alterius parrochia ordinationes aliquas audeat facere vel negotia peragere quae ad eum non pertinent.


3812. De cura episcoporum.

39Item in eodem concilio, ut episcopus eius ecclesiae curam habeat ad quam ordinatus est.


4013. De provincialibus episcopis.

41Item in eodem concilio necnon et in Chalcedonensi, ut provinciales episcopi cum suo metropolitano bis in anno propter causas ecclesiae concilia celebrent.


4214. De monachis et clericis.

43In concilio Laudicensi necnon et in Affricano praecipitur, ut monachi et clerici tabernas non ingrediantur edendi vel bibendi causa.


4415. De die dominica qualiter observanda est. Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.


4516. De ignotis angelorum nominibus.

46Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate.

47Hi sunt Michahel, Gabrihel, Raphahel.


4817. De mulieribus, si ad altare accedant.

49Item in eodem concilio eodem, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.


5018. De episcopis, ubi non oporteat eos constitui.

51Item in eodem concilio necnon et in Sardicensi, quod non oporteat in villulis vel in agris episcopos constitui.


5219. De libris canonicis. Item in eodem concilio, ut canonici libri tantum legantur in ecclesia.


5320. De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.

54Item in concilio Chalcedonensi, ut non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: ' si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius et a communione abscidatur.'


5521. De maleficis vel incantatoribus.

56Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices fieri non sinantur: quos in Simone mago terribiliter dampnavit.


5722. De monachis, clericis et presbyteris.

58Item in eodem concilio infra duo capitula necnon et in decretis Leonis papae, ut nec monachi nec clerici nec presbyteri in secularia negotia transeant.


5923. De servis alterius.

60Item in eodem concilio praecipitur, ut servum alterius nullus sollicitet ad clericalem vel monachicum ordinem sine voluntate et licentia domini sui.


6124. De stabilitate episcoporum vel clericorum.

62Item in eodem concilio necnon et in Sardicensi, ut nec episcopus nec clerici transmigrent de civitate in civitatem.


6325. De presbyteris non absolute ordinandis.

64Item in eodem sinodo, ut nullus absolute ordinetur et sine pronuntiatione stabilitatis loci ad quem ordinatur.


6526. De proposito monachorum vel clericorum.

66Item in eodem concilio, ut clerici et monachi in suo proposito et voto quod Deo promiserunt permaneant.


6727. De monachis qui ad clericatum provehuntur.

68Item in ' decretis Innocentii papae de eadem re, ut monachus, si ad clericatum provehatur, propositum monachicae professionis non amittat.


6928. De negotio clericorum inter se. Item in eodem concilio, ut, si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.


7029. De conspiratione clericorum vel monachorum.

71Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.


7230. De accusatione laicorum contra episcopos.

73Item in eodem concilio, ut laici episcopos aut clericos non accusent, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.


7431. De monasteriis Deo dicatis.

75Item in eodem, ut loca quae semel Deo dedicata sunt, ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri secularia habitacula.


7632. De fide sanctae Trinitatis praedicanda.

77In concilio Carthaginensi: primo omnium necesse est, ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in coelos diligenter omnibus praedicetur.


7833. De avaritia.

79Item in eodem de prohibenda avaritia, ut nullus alienos fines usurpet vel terminos patrum transcendat.


8034. De his qui se convertunt ad Deum. Item in eodem de his qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione et canonice reconcilientur.


8135. De his qui non sunt bonae conversationis.

82Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.


8336. De his qui excommunicato communicaverint.

84Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose communicaverit excommunicetur et ipse.


8537. De subiectione presbyterorum.

86Item in eodem concilio infra duo capitula, ut nullus presbyter contra suum episcopum superbire audeat.


8738. De clericis ecclesiastici ordinis.

88Item in eodem, ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, non apud seculares.


8939. De virginibus Deo dicatis.

90In concilio Africano praecipitur, ut virgines Deo consecratae a gravioribus personis diligenti custodia serventur.


9140. De principali cathedra episcoporum.

92Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parrochiae neglegere et aliquam ecclesiam in sua diocesi magis frequentare.


9341. De falsis nominibus sanctorum.

94Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur.


9542. De uxore a viro dimissa.

96Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.


9743. De iudicibus a metropolitano probatis.

98Item in eodem, ut probati a metropolitano iudices non spernantur.


9944. De accusatione vilium personarum.

100Item in eodem infra duo capitula, ut viles personae non habeant potestatem accusandi.

101Et si in primo crimine victi sunt falsum dicere, in secundo non habeant potestatem dicendi.


10245. De virginibus velandis.

103Item in eodem, ut virgines non velentur ante XXV annos, nisi rationabili necessitate cogente.


10446. De oblatis pauperum.

105In concilio Gangarensi, ut nulli liceat oblata quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.


10647. De ieiuniis a sacerdotibus constitutis. Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.


10748. De his qui contra naturam peccant.

108In concilio Ancyronensi.

109Inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus vel masculis contra naturam peccant: dura et districta poenitentia coercendi sunt. Quapropter episcopi et presbyteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.


11049. De presbyteris, quo tempore ordinentur.

111In concilio Neocaesariensi, ut nullatenus presbyter ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum, quia dominus Iesus Christus non praedicavit ante trigesimum annum.


11250. De pace danda.

113In decretalibus Innocentii papae, ut pax detur ab omnibus, confectis Christi sacramentis.


11451. De sponsa alterius.

115In decretalibus Syricii papae, ut alterius sponsam nemo accipiat.


11652. De nominibus recitandis.

117Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.


11853. De canonum institutis a presbyteris non ignorandis.

119Item eiusdem, ut nulli sacerdotum liceat ignorare sanctorum canonum instituta.


12054. De clericis alterius episcopi. In decretis Leonis papae sancitum est et in Sardicensi concilio, ut episcopus alterius clericum ad se non sollicitet nec ordinet.


12155. De servis alterius.

122Item eiusdem, ut nullus episcopus servum alterius ad clericatus officium sine domini sui voluntate promovere praesumat; et hoc Gangarense concilium prohibet.


12356. De sacerdotibus contra decretalia agentibus.

124Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalia praesumptiose agat et corrigi nolens, ab officio suo submoveatur.


12557. De viduis, a quibus non velentur.

126In decretis Gelasii papae, ut nullus episcopus viduas velare praesumat.


12758. De fide catholica et primo praecepto legis.

128Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur et omni populo praedicetur, quia hoc primum praeceptum domini Dei omnipotentis est in lege: ' audi, Israel, quia dominus, Deus tuus, Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota anima et ex tota virtute.'


12959. De pace et concordia servanda.

130Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas, quia nihil Deo sine pace placet nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legimus; et ut est illud secundum mandatum in lege: ' diliges proximum tuum sicut te ipsum '; item in euangelio: ' beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur '; et iterum: ' in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.' In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli; quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt: filii autem Dei semper paci et dilectioni student.


13160. De iudicibus.

132Ut quibus data est potestas iudicandi iuste iudicent, sicut scriptum est: ' iuste iudicate, filii hominum,' non in muneribus, quia ' munera excoecant corda prudentium et subvertunt verba iustorum,' non in adolatione, nec in consideratione personae, sicut in deuteronomio dictum est: ' quod iustum est iudicate; sive civis sit ille, sive peregrinus, nulla sit distantia personarum, quia Dei iudicium est.' Primo namque in iudicio diligenter discernatur lex a sapientibus populi composita, ne per ignorantiam a via veritatis erret.

133Et dum ille rectum intellegit iudicium, caveat ne declinet, aut per adulationem aliquorum aut per amorem cuiuslibet amici aut per timorem alicuius potentis aut propter praemium, a recto iudicio; rectum autem et honestum videtur, ut iudices ieiuni causas audiant et discernant.


13461. De periuriis.

135Habemus in lege, Domino praecipiente: ' non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui,' et ' ne assumes nomen domini Dei tui in vanum.'

136Ideo omnino ammonendi sunt omnes diligenter, ut caveant periurium, non solum in sancto euangelio vel in altari seu in sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela; quia sunt aliqui qui per caritatem et veritatem iurant et cavent se a iuramento nominis Dei et nesciunt, quod idem est Deus quod est caritas et veritas, dicente Iohanne apostolo, quia ' Deus caritas est '; item ipse Dominus in euangelio: ' ego sum via et veritas '; ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat.

137Item cavendum est, ne pharisaica superstitione aliquis plus aurum honoret quam altare, ne dicat ei Dominus: ' stulte et coece, quid est maius, aurum an altare, quod sanctificat aurum?'

138Sed et nobis honestum videtur, ut qui in sanctis habet iurare hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei; et sciat, se rationem redditurum Deo unusquisque vestrum, ubicumque sit, sive intra ecclesiam, sive extra ecclesiam.

139Et ut parvuli, qui sine rationabili aetate sunt non cogantur iurare.

140Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit posthaec nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat.


14162. De auguriis vel aliis maleficiis.

142Habemus in lege Domini mandatum: ' non auguriamini '; et in deuteronomio: ' nemo sit qui ariolos sciscitetur vel somnia observet vel ad auguria intendat '; item: ' nemo sit maleficus nec incantator nec phitonis consulator '.

143Ideo praecipimus, ut nec cauculatores nec incantatores nec tempestarii vel obligatores fiant; et ubicumque sunt, emendentur vel damnentur.

144Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo execrabilis, ubicumque invenitur, tollatur et destruatur.


14563. De odio vel invidia.

146Praedicari necesse est, quantum malum sit odium vel invidia.

147In lege enim scriptum est: ' non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum '; item Iohannes euangelista: ' qui odit fratrem suum, homicida est '; item in euangelio: ' si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum ' et reliqua.


14864. Item de avaritia et concupiscentia.

149De avaritia autem apostolum legimus dicentem: ' avaritia, quae est idolorum servitus, cavenda.'

150De concupiscentia vero legitur, quod radix sit omnium malorum; et in lege: ' non concupisces rem proximi tui.'


15165. De honore parentum.

152Hoc cum magno studio ammonendum est, ut filii honorent parentes suos; quia ipse Dominus dicit: ' honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam dominus Deus tuus dabit tibi.'


15366. De fide presbyterorum ab episcopis discutienda.

154Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbyterorum fidem, baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a Deo; et ut ' Gloria Patri ' cum omni honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce ' Sanctus, Sanctus, Sanctus ' decantet.

155Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.


15667. De honore ecclesiae.

157Placuit nobis ammonere, ut unusquisque episcopus videat per suam parrochiam, ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, et cum honore serventur; et ut secularia negotia vel vaniloquia in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum; et intentos habeant animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollemnia, et ut non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis.


15868. De ministris altaris et de scola.

159Sed et hoc flagitamus vestram almitatem, ut ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii canonici observent eorum ordines, vel monachi propositum consecrationis; obsecramus, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in euangelio praecepit: ' sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in coelis est ', ut eorum bona conversatione multi protrahantur ad servitium Dei, et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios aggregent sibique socient.

160Et ut scolae legentium puerorum fiant.

161Psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopias et libros catholicos bene emendate; quia saepe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, sed per inemendatos libros male rogant.

162Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere; et si opus est euangelium et psalterium et missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.


16369. De voto monachorum et de clericatu.

164Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubicumque qui se voto monachicae vitae constrinxerunt monachice et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: ' vota vestra reddite domino Deo vestro,' et iterum: ' melius est non vovere, quam vovere et non reddere.'

165Et ut ad monasteria venientes, secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur et sic accipiantur.

166Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur, antequam intus bene erudiantur.

167Et ut monachi ad secularia placita non vadant.

168Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant, et episcopus eorum regat vitam, sicut abba monachorum.


16970. De susceptione hospitum.

170Venerabile enim videtur, ut hospites et peregrini, et pauperes susceptiones regulares et canonici per loca diversa habeant; quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: ' hospes eram, et suscepistis me '; etapostolus hospitalitatem laudans dixit: ' per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio susceptis.'


17171. De abbatissis contra morem ecclesiae Dei facientibus.

172Auditum est, aliquas abbatissas contra morem sanctae Dei ecclesiae benedictiones et manus impositiones et signacula sanctae crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali.

173Quod omnino a vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis illis interdicendum esse scitote.


17472. De clericis qui se fingunt esse monachos.

175Ut illi clerici, qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint vel veri canonici.


17673. De pseudographiis et dubiis narrationibus.

177Pseudographiae et dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem catholicam sunt, ut epistola pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem alios mittentes quod de coelo cecidisset, nec credantur nec legantur sed comburantur, ne in errorem pro tali scripto populus mittatur.

178Sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctoritas et dicta legantur et tradantur.


17974. De cantu Romano a monachis peragendo.

180Monachi ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragant, secundum quod beatae memoriae genitor noster Pippinus rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum cantum tulit ob unanimitatem apostolicae sedis et sanctae Dei aecclesiae pacificam concordiam.


18175. De operibus servilibus, quae diebus dominicis non sunt agenda.

182Statuimus quoque secundum quod in lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis sinodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia exerceant nec in vinea colenda nec in campis arando nec in metendo vel foenum secando vel sepem ponendo nec in silvis stirpando vel arbores caedere vel in petris laborare nec domos struere; nec in horto laborent nec ad placita conveniant nec venationes exerceant.

183Sed tria carraria opera licet fieri in die dominico, id est hostilia carra vel victualia et si forte necesse erit corpus cuiuslibet duci ad sepulchrum.

184Item feminae opera textilia non faciant nec capulent vestitos, nec consuant vel acupictile faciant, nec lanam carpere nec linum battere nec in publico vestimenta lavare nec berbices tondere habeant licitum; ut omnimodis bonorum requies die dominico persolvatur.

185Sed ad missarum sollemnia ad ecclesiam undique conveniant et laudent Deum pro omnibus bonis quae nobis in illa die fecit.


18676. De praedicatione episcopi vel presbyterorum.

187Sed et vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores et rectores ecclesiarum Dei, ut presbiteri quos mittitis per parrochias vestras ad regendum et praedicandum per ecclesias populum Deo servientem, ut recte et honeste praedicent; et non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo sensu et non secundum scripturas sacras fingere et praedicare populo.

188Sed et vosmetipsi utilia honeste et recte, et quae ad vitam ducunt aeternam praedicate aliosque instruite, ut haec eadem praedicent.


189Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, qui creavit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et unam esse deitatem et substantiam et maiestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti.


190Item praedicandum est, quomodo filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto et Maria semper virgine pro salute et reparatione humani generis, passus, sepultus et tertia die resurrexit et ascendit in coelos, et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina, iudicare omnes homines secundum merita propria; et quomodo impii propterscelera sua cum diabolo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et cum sanctis angelis suis in vitam aeternam.


191Item diligenter praedicandum est, se resurrectionem mortuorum accepturos.


192Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deponuntur cum diabolo in aeternum supplicium.

193Legimus enim apostolo dicente: ' manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia: quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.'

194Ideo haec eadem, quae magnus praedicator ecclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibeantur; intellegentes, quam sit terribile illud quod dixit, ' quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.'


195Sed et omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de eleemosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis secundum dominicam orationem sua debita dimittant, scientes certissime, quod qui talia agunt regnum Dei possidebunt.


196Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos, sicut ipse Dominus in euangelio praedixit et apostolus Paulus ad Timotheum testatur.

197Ideo, dilectissimi, toto corde praeparemus nos inscientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei ecclesiae et salutem animarum nostrarum et laudem et gloriam nominis domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia obedientibus, gloria domino nostro Iesu Christo.

198Amen.


19977. De rebus ecclesiae.

200Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus ' res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum,' cuique non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante conferre optamus.

201Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur.


20278. De episcopis eligendis.

203Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant


20479. De dictis patrum congestis pro canonica professione, quia dehonestabatur.

205Quia vero canonica professio a multis partim ignorantia, partim desidia dehonestabatur, operae pretium duximus, Deo annuente apud sacrum conventum ex dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo in unam regulamcanonicorum et canonicarum congerere et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari.

206Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur.


20780. De conlatis ecclesiae dividendis.

208Statutum est ut, quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus, ubi specialiter dandae sint, constitutum fuerit.


20981. De abbatibus eligendis.

210Monachorum siquidem causam, qualiter Deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo ex se ipsis sibi eligendi abbates licentiam dederimus et qualiter Deo opitulante quieti vivere propositumque indefessi custodire valerent ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus; et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus.


21182. De ordinatione servorum.

212De servorum vero ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere; et statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint.

213Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus eius eum recipiat.

214Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et utrum servus sit ignora verit, et postea dominus eius veniens legibus eum adquisierit, sancitum est ut, si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat; si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure; promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare velint; ceterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant; Et quandocumque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur.

215Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint; sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.


21683. De personis, a quibus non sunt res accipiendae.

217Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari.

218Quodsi aliquis deinceps hoc facere temptaverit, a sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.


21984. De presbyteris constituendis.

220Statutum est, ut sine auctoritate vel consensuepiscoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur; et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.


22185. De mansis uniuscuiusque ecclesiae.

222Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque servitio alio adtribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum.

223Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.


22486. De presbyteris uniuscuiusque ecclesiae.

225Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.


22687. De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis. Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem aecclesias conferantur.


22788. De sacris vasis ecclesiae in pignus datis.

228De sacris vasis ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellente.


22989. De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.

230De ecclesiis sane destructis vel de nonis et decimis sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis subter adnotavimus.


23190. De ecclesiarum honore.

232Sed et de ecclesiarum honore, quomodo Deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur.'


23391. De episcopis Italiae.

234De episcopis vero in Langobardia constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones uterque gradu proprio talia facientes decidi debent.


23592. De presbyteris qui feminas in domibus habent.

236Statutum est ab episcopis de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.


23793. De presbyteris qui pro chrismate in coena Domini veniebant.

238De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire soliti erant sancitum est, ut de his qui longe positi sunt de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat; hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque milibus habitant more solito ad accipiendum chrisma per se veniant.

239Discendi vero gratia alio, non quadragesimae, tempore ad civitates convocentur.


24094. De praedicatione et confirmatione episcoporum.

241Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt, se deinceps hoc cavere velle et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas dabitur, exsequi, quo eorum profectio, quantum in illis erat, his quibus prodesse possunt et debent non sit importuna vel onerosa.


24295. De pueris tondendis et puellis velandis.

243Ne pueri vero sine voluntate parentum tonsorentur vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est; et qui hoc faceretemptaverit, multam quae in capitulis legis mundanae a nobis constitutis continetur persolvere cogatur.


24496. De feminis viros amittentibus.

245De feminis quae viros amittunt placet, ne se sicut hactenus indiscrete velent, sed ut triginta dies post decessum viri sui expectent et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id quod eligere debent eligant.

246Et quia a sacro conventu rogati, ut hi qui publicam gerebant poenitentiam et feminae quae viros amittebant nostra auctoritate, donec deliberent quid agant, tuerentur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus.


24797. De raptis et de earum raptoribus.

248De raptis vero et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen super his sacri canones praecipiunt hic inserendum necessarium duximus; quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana sed etiam divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.


24998. De puellis raptis necdum desponsatis.

250De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Chalcedonensi, ubi DCXXX patres fuerunt, capitulo XXVII. ita habetur: ' Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi cooperantes et conibentes raptoribus, decrevit sancta sinodus, siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur.'

251Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt.


25299. De desponsatis et ab aliis raptis.

253De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano, capitulo decimo, legitur: ' Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit.'

254Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur, raptae vero, si sponsus recipere noluerit et ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur; quodsi et ipsa consensit, simili sententia subiaceat.

255Quodsi post haec se coniungere praesumpserint, uterque anathematizentur.


256100. De his qui virginibus Deo dicatis se sociant.

257De his vero qui sacris virginibus se sociant ita in decretis papae Gelasii capitulo XX. continetur: ' Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est sacra communione detrudi et, nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi; aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur.'

258Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt!

259Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur.


260101. De puellis quo tempore velentur.

261Ne vero puellae indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inferre de tempore velandarum puellarum.

262In Africano concilio capitulo XVI. continetur, ut non ante XXV annos consecrentur.

263Item in eodem concilio, capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: ' Item placuit, ut quicumque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibusparentibus aut his ad quorum curam pertinet velaverit virginem, seu velavit ante XXV annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est.' Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines XXV. aetatis suae anno rite consecrandae sint; quod si praemissae necessitates ante id fieri compellant, nullum possit episcopo adferre praeiudicium consecrationis.


264102. De examinatione sanctae crucis non facienda.

265Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat; ne Christi passio, quae est glorificatio, cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.


266103. De pabulo verbi divini nuntiando.

267Episcopos verout sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedulo populis adnuntient, (quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu in cedit); et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutrirent divinisque officiis imbuerent, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint; et ut operam dent, quatenus presbyteri missalem et lectionarium sive caeteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant; et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent; qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant; et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulii faciunt eradicent; et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent, et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuvaverit, totis viribus consulere satagantdiligenter admonuimus.

268Et ut id liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.


269104. De incestis nuptiis et ecclesiis dividendis.

270Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis quae inter coheredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae, vel certe de his rebus quae nuper necessitate compellente a nonnullis ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec Domino favente consultu fidelium facultas nobis id definiendi ab eo tribuatur.

271Inventa vero, ut Deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus.


272105. De scriptoribus.

273De scribis, ut non vitiose scribant.


274106. De servis propriis vel ancillis.

275De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondeantur vel velentur nisi secundum mensuram, et ut ibi satis fiat et villae non sint desolatae.


276107. De congregationibus.

277De congregationibus superfluis ut nullatenus fiant; sed tantos congreget, quantis consilium dare potest.


278108. De pulsantibus.

279De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendentur et pulsentur secundum regulam.


280109. De infantulis puellis quando velentur.

281Ut infantulae aetatis puellae non velentur, antequam illae eligere sciant quid velint, salva canonica auctoritate.


282110. De praepositis monachorum.

283Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasteria, nec archidiaconi sint laici.


284111. De incestuosis.

285De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.


286112. De fame, clade et pestilentia, si venerit.

287De hoc si evenerit fames, clades,pestilentia et inaequalitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia.

288Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest et suam annonam non nimis care vendat; et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae.


289113. De fugitivis clericis sive laicis.

290De fugitivis clericis vel laicis sive etiam feminis, sicut in alio capitulari praecepimus ita servetur.


291114. De liberis hominibus ad servitium Dei se tradentibus.

292De liberis hominibus, qui ad servitium Dei se tradere volunt, ut prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent.

293Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis hoc fecisse, quam pro exercitu seu alia functione regali fugienda, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.


294115. De oppressione pauperum.

295De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant.

296Ideo haec et supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes eorum contra iustitiam fiant exheredati et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur.

297Et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in alio capitulari praecepimus ita servetur.


298116. De missis qui per civitates et monasteria mittuntur.

299Ut missi per singulas civitates et monasteria virorum et puellarum praevideant, quomodo aut qualiter in domibus ecclesiarum et ornamentis ecclesiae emendatae vel restauratae esse videntur, et diligenter inquirant de conversatione singulorum, vel quomodo emendatum habeant quod iussimus de eorum lectione et cantu ceterisque disciplinis ad ordinem aecclesiasticae regulae pertinentibus.


300117. De thesauris ecclesiasticis.

301Ut singuli episcopi, abbates, abbatissae diligenter considerent thesauros ecclesiasticos, ne propter perfidiam aut negligentiam custodum aliquid de gemmis aut de vasis vel de reliquo quoque thesauro perditum sit, quia dictum est nobis, quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quia quicquid eis placeat possint ab eis emere.


302118. De mendicis discurrentibus.

303De mendicis qui per patrias discurrunt volumus, ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat et non permittat alicubi ire mendicando; et ubi tales inventi fuerint, sibi manibus laborent, nullus quicquam eis tribuere praesumat.


304119. De usura.

305Usura est ubi amplius requiritur quam datur; verbi gratia si dederis solidos decem et amplius requisieris; vel si dederis modium vini, frumenti et iterum super aliud exigeris.


306120. De cupiditate in bonam partem.

307Cupiditas in bonam partem accipi potest et in malam: in bonam iuxta apostolum: ' cupio dissolvi et esse cum Christo ', et in psalmo: ' concupivit anima mea in atria Domini '.


308121. Item de cupiditate in malam partem.

309Cupiditas vero in malam partem accipitur, si quis supra modum res quaslibet iniuste appetere vult, iuxta Salomonem: ' post concupiscentias tuas non eas.'


310122. Item de avaritia.

311Avaritia est alienas res appetere et adeptas nulli largiri; et iuxta apostolum haec est ' radix omnium malorum.'


312123. De turpibus lucris.

313Turpe lucrum exercent, qui per varias circumventiones lucrandi causa inhoneste res quaslibet congregare decertant.


314124. De foenore.

315Poenus est, qui aliquid praestat; Iustum foenus est, qui amplius non requirit, nisi quantum praestitit.


316125. De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.

317Quicumque enim tempore messis vel tempore vindemiae non necessitate sed propter cupiditatem comparat annonam aut vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum et servat usque dum venundari possit contra denarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus; si hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.


318126. De hoc si per plurima loca fames fuerit.

319Consideravimus itaque, quia per plurima loca fames valida esse videtur, ut omnes episcopi, abbates, abbatissae, optimates et comites seu domestici et cuncti fideles, qui beneficia regalia tam de rebus ecclesiasticis quamque et de reliquis habere videntur, ut unusquisque de suo beneficio suam familiam nutricare faciat et de sua proprietate propriam familiam nutriat; et si Deo donante super se et super familiam suam aut in beneficio aut in alode annonam habuerit et venundare voluerit, non carius vendat nisi modium de avena denarios duos, modium de ordeo contra denarios tres, modium unum de sigile contra denarios quatuor, modium unum de frumento parato contra denarios sex. Et ipse modius sit, quem omnibus habere constitutum est Et unusquisque habeat aequam mensuram et aequales modios.


320127. De synodis, qualiter fiant.

321Ut per singulos annos synodus bis fiat.


322128. De metropolitanis episcopis.

323Ut nequaquam inter duos metropolitanos provincia dividatur.


324129. De episcopis, quot sint in una civitate.

325Ne in una civitate duo sint episcopi.


326130. De ordinatione episcoporum.

327Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differre.


328131. De stabilitate episcoporum vel clericorum.

329Ne de uno loco ad alia transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.


330132. De communicatione fidelium.

331Ut omnes fideles communicent et ad missas perexpectent sine alia deprecatione.


332133. Canones sancti Silvestri et CCLXXXIV episcoporum de presbyteris, diaconibus et reliquis ex clero.

333Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiteri adversus episcopum, non diacones adversus presbiterum, non subdiaconus ad versus diaconum, non acolitus adversus subdiaconem, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam.

334Et non dampnabitur praesul sine LXXII testibus; neque praesul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: ' non est discipulus super magistrum.'

335Presbyter autem, nisi in quadraginta quatuor testimoniis, non damnabitur.

336Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi XXXVII non condemnabitur; subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in septem testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes.

337Sic datur mystica veritas.


338144. De confugio ad ecclesiam.

339Si quis ad aecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat ei confiteri quod fecit et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico producatur.


340135. De his qui ad casam Dei res tradere voluerint.

341Qui res suas pro anima sua ad casam Dei tradere voluerit, domi traditionem faciat coram testibus legitimis; et quae in hoste factae sunt traditiones, de quibus nulla est quaestio, stabiles permaneant.

342Si vero aliquis alii res suas tradiderit et in hostem profectus fuerit, et ille cui res traditae sunt interim mortuus fuerit, qui res tradidit, cum reversus fuerit, adhibitistestibus coram quibus traditio facta est res suas recipiat; si autem et ipse mortuus fuerit, heredes eius legitimi res traditas recipiant.


343136. De ordinatione presbyterorum.

344Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur.

345Et ut excommunicationes passim et sine causa non fiant.


346137. De conversione liberi hominis.

347Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.


348138. De non cogendo bibere.

349Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.


350139. De mercato.

351Ut mercatus die dominico in nullo loco habeatur.


352140. De presbyteris, qualiter introitum ecclesiae consequantur.

353Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae exenia donet.


354141. De presbyteris, a quibus per ecclesias constituantur.

355Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel eicere praesumat, nisi per consensum episcopi.


356142. De honore pro ecclesiis dando.

357Ut episcopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis senioribus tribuant.


358143. De decimis dispensandis.

359Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.


360144. De ecclesiis vel altaribus.

361Ut ecclesiae vel altaria melius construantur.

362Et nullus presbyter annonam vel foenum in ecclesia mittere praesumat.


363145. Dec ecclesiis vel altaribus ambiguis.

364Ut ecclesiae vel altaria, quae ambiguae sunt de consecratione, consecrentur.


365146. De linteis altaribus praeparandis.

366Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent.


367147. De parrochianis alterius presbiteri.

368Ut nullus presbyter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.


369148. De parrochia alterius presbyteri. Ut nullus presbyter in alterius parrochia missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.


370146. De termino ecclesiarum.

371Ut terminum habeat unaquaeque aecclesia, de quibus villis decimas recipiat.


372150. De rebus presbyterorum.

373Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis adquisierit proprias ecclesiae relinquat.


374151. De poenitentibus non cogendis.

375Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios, iuxta qualitatem poenitentiae, dederit.


376152. De presbyteris a quibus se caveant.

377Ut nullus presbyter cartas scribat nec conductor sui senioris existat.


378153. De sepultura, ubi non fiat.

379Ut nullus deinceps in ecclesia mortuum sepeliat.


380154. De praedicatione vel capitulis presbyterorum.

381Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut caveant ab insidiis diaboli.


382155. De eucharistia.

383Ut presbyter semper eucharistiam habeat paratam, ut, quando quis infirmaverit aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.


384156. De ampullis duabus in coena Domini habendis.

385Ut presbyter in coena Domini duas ampullas secum deferat, unam ad chrismam, alteram ad oleum ad cathecuminosinunguendum vel infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut, quando quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.


386157. De nonis et decimis.

387Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt donent.

388Et qui tale beneficium habent, ut ad medietatem laborent, ut de eorum portione proprio presbytero decimas donent.


389158. De festivitatibus in anno. Hae sunt festivitates in anno quae per omnia venerari debent: natalis Domini, sancti Stephani, sancti Iohannis euangelistae, innocentum, octabas Domini, epiphania, octabas epiphaniae, purificatio sanctae Mariae, pascha dies octo, letania maior, ascensa Domini, pentecosten, sancti Iohannis baptistae, sancti Petri et Pauli, sancti Martini, sancti Andreae. De adsumptione sanctae Mariae interrogandum reliquimus.


390159. De admonitione sacerdotum.

391Ut sacerdotes admoneant populum, ut elimosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur.


392160. De praedicatione ad plebem.

393Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.


394161. De ebrietate.

395De ebrietate, ut primo omnium seniores semetipsos exinde caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.


396162. De admonitione ad omnes. Admonendi sunt omnes generaliter secundum euangelicam auctoritatem, ut sic luceant opera eorum bona coram hominibus, ut glorificent Deum, qui in coelis est.


397Explicit liber primus.

398Incipit praefatiuncula libelli secundi. 399Supra in primo libro capitula ecclesiastica quae domnus imperator Karolus fecit adunavi. 400In hoc vero ecclesiastica quae domnus Hludowicus caesar piissimus et Hlotharius imperator filius ipsius ediderunt descripsi libello.

401Incipiunt capitula.


4021. Praelocutio.


4032. De divina providentia in constitutione domni imperatoris et de conservatione trium capitulorum.


4043. De hoc quod admonitor fidelium domnus imperator sit , et omnes fideles adiutores ipsius.


4054. De sacro ministerio episcoporum et de ammonitione domni imperatoris ad episcopos.


4065. De admonitione domni imperatoris ad episcopos de sacerdotibus ad eorum curam pertinentibus et de scolis.


4076. De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae.


4087. De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.


4098. De admonitione ad abbates et laicos pro monasteriis ex regali largitate sibi commissis.


4109. De admonitione ad episcopos , abbates et ad omnes fideles pro comitum adiutoriis.


41110. De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus.


41211. De admonitione ad omnes generaliter pro caritate et pace ad invicem.


41312. De hoc quod unusquisque episcoporum vel comitum partem ministerii regalis habeat , et de testimonio ipsorun ad invicem.


41413. De causa orta ad inhonorationem regni pertinente.


41514. De pace in itinere exercitali custodienda.


41615. De denuntiatione , ut qui in hostem pergunt , suos qui in suo obsequio sunt unusquisque cognoscat.


41716. De inhonoratione regis propter neglegentiam eorum qui legationes male recipiunt.


41817. De locis in quibus legationes recipiendae sunt.


41918. De admonitione unius monetae.


42019. De iniustis theloneis.


42120. De pontibus ubi antiquitus fuerunt re novandis.


42221. De nonis et decimis.


42322. De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis.


42423. De comitibus , ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.


42524. De capitulis a cancellario palatii ab archiepiscopis et comitibus accipiendis.


42625. De nominibus locorum , in quibus missi dominici legatione funguntur.


42726. De commemoratione ad legationem praedictorum missorum pertinente.


42827. De hoc quod per missos dominicos ea quae per capitula statuta sunt omnibus nota fieri debeant.


42928. De admonitorio ad eos qui legatione funguntur.


43029. De rebus ad venerabilem locum pertinentibus non alienandis.


43130. De hoc quomodo liceat ad imperatorem res sancti loci transferri.


43231. De orphanis et exhereditatis subveniendum.


43332. De rebus pauperum vel minus potentum mala occasione non emendis.

434a


43533. De festivitatibus anni.


43634. De antiquis ecclesiis , ut honorem suum habeant.


43735. De spiritalibus filiolis.


43836. De hoc ut sacerdotes inreprehensibiles sint.


43937. De hoc ut ab incestuosis et ab his qui decimas non dant et a presbyteris neglegenter viventibus wadii non accipiantur.


44038. De discretione corporis et sanguinis dominici perceptione.


44139. De hominibus diversarum conditionum et de his qui eis praelati sunt.


44240. De feminis et abbatissis , quales sint quae monasteriis puellaribus praeferri debent.


44341. De incestuosis et homicidis , sacerdotum admonitionibus aurem nolentibus accommodare.


44442. De dominis subditorum admonendis.


44543. De corporis Domini et sanguinis communicatione laicorum.


44644. De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.


44745. De aecclesiis antiquitus constitutis.


44846. De sepultura.


449Incipiunt praedicta capitula et eorum textus.

4501. Praelocutio.

451Omnibus vobis aut visu aut auditu notum esse non dubitamus, quia genitor noster et progenitores, postquam a Deo ad hoc electi sunt, in hoc praecipuestuduerunt, ut honor sanctae Dei ecclesiae et status regni decens maneret.

452Nos etiam iuxta modum nostrum eorum sequentes exemplum saepe vestram devotionem de his ammonere curavimus et Deo miserante multa iam emendata et correcta videmus, unde et Deo iustas laudes persolvere et vestrae bonae intentioni multimodas debemus gratias referre.


4532. De divina providentia in constitutione domni imperatoris, et de conservatione trium capitulorum.

454Sed quoniam complacuit divinae providentiae nostram mediocritatem ad hoc constituere, ut sanctae suae ecclesiae et regni huius curam gereremus, ad hoc certare et nos et filios ac socios nostros diebus vitae nostrae optamus, ut tria specialiter capitula et a nobis et a vobis, Deo opem ferente, in huius regni administratione specialiter conserventur: id est, ut defensio et exaltatio vel honor sanctae Dei ecclesiae et servorum illius congruus maneat et pax et iustitia in omni generalitate populi nostri conservetur.

455In his quippe maxime studere et de his in omnibus placitis, quae vobis cum Deo auxiliante habituri sumus, vos admonere optamus, sicut debitores sumus.


4563. De hoc quod admonitor fidelium domnus imperator sit, et omnes fideles adiutores ipsius.

457Sed quamquam summa huius ministerii in nostra persona consistere videatur, tamen et divina auctoritate et humana ordinatione ita per partes divisum esse cognoscitur, ut unusquisque vestrum in suo loco et ordine partem nostri ministerii habere cognoscatur; unde apparet, quod ego omnium vestrum admonitor esse debeo, et omnes vos nostri adiutores esse debetis.

458Nec enim ignoramus, quid unicuique vestrum in sibi commissa portione conveniat, et ideo praetermittere non possumus, quin unumquemque iuxta suum ordinem admoneamus.


4594. De sacro ministerio episcoporum et de admonitione domni imperatoris ad episcopos.

460Sed quoniam scimus, quod specialiter pertineat ad episcopos, ut primum ad sacrum ministerium suscipiendum iuste accedant, et in eodem ministerio religiose vivant, et tam bene vivendo quam recte praedicando populis sibi commissis iter vitae praebeant et ut in monasteriis in suis parrochiis constitutis sancta religio observata fiat et ut unusquisque iuxta suam professionem veraciter vivat, curam impendant, omnes vos in hoc sacro ordine constitutos et officio pastorali functos monemus atque rogamus, ut in hoc maxime elaborare studeatis et per vosmetipsos et per vobis subiectos, quantum ad vestrum ministerium pertinet, nobis veri adiutores in administratione ministerii nobis commissi existatis, ut in iudicio non condempnari pro nostra et vestra neglegentia, sed potius pro utrorumque bono studio remunerari mereamur.

461Et ubicumque per neglegentiam abbatis aut abbatissae vel comitis sive vassi nostri aut alicuius cuiuslibet personae aliquod vobis difficultatis in hoc apparuerit obstaculum, nostrae dinoscentiae id ad tempus insinuare non differatis, ut, nostro auxilio suffulti, quod vestra auctoritas exposcit, famulante ut decet potestate nostra, facilius perficere valeatis.


4625. De admonitione domni imperatoris ad episcopos de sacerdotibus ad eorum curam pertinentibus et de scolis.

463De sacerdotibus vero ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut qualiter vivere debeant et quomodo populis ad suam portionis curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis cum magna cura edoceantur et admoneantur et, id ut facere studeant, vestra pontificali auctoritate constringantur; quicquid autem in illis a populis iuste reprehenditur, in exemplo propriae conversationis vestra providentia corrigere non neglegat.

464Ne vero ecclesiae illis commissae in restauratione aut in luminaribus iuxta possibilitatem rerum ab illis neglegantur, vestra nihilominus invigilare debet solertia; et sicut alios prohibetis, ne de mansis ad ecclesiae luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo aliis exemplum praebeatis, sed potius ad id quod data sunt servire concedantur, ut totum, sicut dictum est, in restauratione ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit.

465Scolae sane ad filios et ministros ecclesiae instruendos vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis etvobis iniunximus, in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum a vobis ordinari non neglegantur.


4666. De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae.

467Vobis vero comitibus dicimus vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eius adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et