Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 198
Edition MGH Capit. 2
Place
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

Keywords

abbas (NN), tracto (V), legatus (NN), praesens (ADJ), humilio (V), protego (V), sepulcrum (NN), futurum (NN), ovis (NN), via (NN)

Document

1198. AGOBARDI CARTULA DE POENITENTIA AB IMPERATORE ACTA. 2833. Oct

3In nomine Dei ac domini nostri Iesu Christi. Anno incarnationis eius octingentesimo tricesimo tertio ego Agobardus Lugdunensis ecclesiae indignus episcopus interfui venerabili conventui apud palatium, quod nuncupatur Compendium.

4Qui utique conventus extitit ex reverentissimis episcopis et magnificentissimis viris illustribus, collegio quoque abbatum et comitum promiscuaeque aetatis et dignitatis populo, praesidente serenissimo et gloriosissimo Hlothario imperatore et Christi domini amatore; quo protegente et adiuvante subter adnexa disposita sunt anno imperii primo, mense quarto.

5Quibus omnibus vehementer incumbebat vera necessitas, ut sollicite tractarent de periculo regni in praesenti et statu in futuro, quod regnum, quia iam diu nutabat et impellebatur ad ruinam per neglegentiam et, ut verius dicam, per ignaviam domni Hluduvici venerandi quondam imperatoris, in quibus ille inretitus est per corruptas mentes et corrumpentes et secundum apostolicum dictum, quia erant ipsi ' errantes et alios in errorem mittentes '.

6A quo conventu quicquid utiliter et laudabiliter tractando et conferendo inventum est et necessario statuendum, et iudicantibus consensi et consenciens ipse iudicavi.

7In primis videlicet, quae ad commoditatem et soliditatem regni et regis pertinere videbantur; deinde, quae ad ereptionem et purgationem animae domni Hluduvici manifestissime noscebantur.

8Quae in praedicto conventu fideliter quaesita et veraciter inventa et ordinabiliter exsecuta sunt, in eo scilicet, quod praedictus conventus deliberavit, ut per legatos et missos ammoneretur domnus Hluduvicus de suis erratibus et exhortaretur, ut secundum propheticum dictum ' rediret ad cor ' et recognosceret acta sua, quae adversus Deum currens per vias pravitatis et iniusticiae exegerat, ac deinceps susciperet consilium vitae et salutis suae, quatenus apud omnipotentem iudicem et Dominum, qui clementissimus indultor est criminum, indulgentiam et remissionem iniquitatum impetrare posset, ut, qui per multiplicatas neglegentias regnum terrenum ammiserat, per impensas supplices confessiones regnum caeleste adipisceretur per eum, apud quem est ' misericordia et copiosa redemptio '.

9Propter quod et libellus editus est a viris diligentioribus et ei oblatus de manifestatione criminum suorum, in quo, velut in speculo, perspicue conspiceret feditatem actuum suorum, et fieret in illo, quod per penitentem perfectum dictum est: ' Iniquitatem meam ego agnosco; peccatum meumcoram me est semper '.

10Pro qua re accesserunt ad eum denuo omnes, qui in praedicto conventu aderant, episcopi condolentes et conpatientes infirmitatibus et miseriis eius, exhortantes atque exoptantes et postulantes, ut omnipotens Deus manu pietatis suae educeret eum ' de lacu miseriae et de luto ceni '.

11Quod clementissimus dominus non solum non abstulit, sed nec distulit.

12Sed mox resuscitata in mente eius contritione humiliati cordis prostratus coram eis non semel vel iterum, sed tertio aut amplius crimina cognoscit, veniam poscit, auxilium orationum praecatur, consilium recipit, penitentiam postulat, iniunctam sibi humilitatem libentissime impleturum promittit.

13Innotescitur ei lex et ordo publicae penitenciae, quam non rennuit, sed ad omnia annuit; ac demum pervenit in ecclesiam coram cetu fidelium ante altare et sepulcra sanctorum et prostratus super cilicium bis terque quaterque confessus in omnibus clara voce cum habundanti effusione lacrimarum, deposita arma manu propria et ad crepidinem altaris proiecta, suscepit mente compuncta penitentiam publicam per manuum episcopalium impositionem cum psalmis et orationibus.

14Sicque deposito habitu pristino et assumpto habitu penitentis, congratulans et confidens postulat piissimi pastoris humeris reduci se ad inventae et redemptae ovis unitatem.

15His gestis ego Agobardus indignus episcopus interfui et melioribus consonans et consentiens iudicavi et manu propria signans subscripsi.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0025659611933826,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Notitia de conciliorum canonibus in villa Sparnaco a Karolo rege confirmatis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Notitia de conciliorum canonibus in villa Sparnaco a Karolo rege confirmatis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.085635526752097,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e lege romana excerpta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e lege romana excerpta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.2225751015366126,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0956177356539627,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0208097965837393,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Triuriense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Triuriense"},{"color":"#C0C0C0","size":1,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica"},{"color":"#C0C0C0","size":1.125361575877473,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0754121108726693,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0275397107191124,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II.","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II."}],"edges":[{"source":1,"value":0.4800751710163041,"target":3},{"source":5,"value":0.2497862491665442,"target":4},{"source":9,"value":0.650276965811702,"target":8},{"source":3,"value":0.2225751015366127,"target":0},{"source":9,"value":0.566830091122566,"target":5},{"source":4,"value":0.8233785784301321,"target":8},{"source":1,"value":0.002565961193382525,"target":0},{"source":9,"value":0.5915390389556436,"target":4},{"source":7,"value":1,"target":6},{"source":5,"value":0.468458092232404,"target":8},{"source":0,"value":0,"target":6},{"source":1,"value":0.4172286900562714,"target":7},{"source":3,"value":0.683828197549442,"target":7},{"source":3,"value":0.6796352087733013,"target":6},{"source":1,"value":0.5824047378258022,"target":6},{"source":7,"value":0.1253615758774732,"target":0},{"source":9,"value":0.3361673081012004,"target":2},{"source":8,"value":0.34084559841057177,"target":2},{"source":5,"value":0.21152164418171654,"target":2},{"source":4,"value":0.24324097269515416,"target":2},{"source":7,"value":0.6500931321987978,"target":8},{"source":5,"value":0.524704413925473,"target":6},{"source":4,"value":0.8607653106281001,"target":6},{"source":9,"value":0.8264411939641847,"target":7},{"source":9,"value":0.8017155717833251,"target":6},{"source":4,"value":0.769898155017207,"target":7},{"source":5,"value":0.8195983181164944,"target":7},{"source":8,"value":0.8410101839500377,"target":6},{"source":5,"value":0.02080979658373922,"target":0},{"source":3,"value":0.46299336328200963,"target":9},{"source":1,"value":0.5871699797963916,"target":8},{"source":4,"value":0.09561773565396263,"target":0},{"source":1,"value":0.19910322948701037,"target":9},{"source":3,"value":0.6362441012266853,"target":8},{"source":9,"value":0.027539710719112525,"target":0},{"source":3,"value":0.45078444082620683,"target":5},{"source":1,"value":0.4064453582228744,"target":4},{"source":3,"value":0.6000157687313901,"target":4},{"source":1,"value":0.3751451727499185,"target":5},{"source":8,"value":0.0754121108726692,"target":0},{"source":3,"value":0.23488294100095394,"target":2},{"source":1,"value":0.16508297968751773,"target":2},{"source":2,"value":0.08563552675209692,"target":0},{"source":7,"value":0.3069578259577431,"target":2},{"source":2,"value":0.35375039137013004,"target":6}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae (MGH Capitularia 2) 276 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Childeberti II. decretio (MGH Capitularia 1) 007 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Childeberti II. decretio Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis (MGH Capitularia 1) 029 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Karoli epistola de litteris colendis Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e lege romana excerpta (MGH Capitularia 1) 153 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula e lege romana excerpta Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum (MGH Capitularia 2) 295 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Consilium optimatum Karolo II. datum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Guntchramni et Childeberti II. (MGH Capitularia 1) 006 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Pactum Guntchramni et Childeberti II. Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Triuriense (MGH Capitularia 2) 252 MGH Capit. 2 Triburia 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Triuriense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Notitia de conciliorum canonibus in villa Sparnaco a Karolo rege confirmatis (MGH Capitularia 2) 257 MGH Capit. 2 Villa Sparnaca 09 MGH 09 Capitulary Legal Notitia de conciliorum canonibus in villa Sparnaco a Karolo rege confirmatis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica (MGH Capitularia 1) 177 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Haitonis episcopi basileensis capitula ecclesiastica Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 266 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.4259192453108505,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.715456201421015,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6968280851442117,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6633559083696992,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Odilberti ad Karolum M. responsum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Odilberti ad Karolum M. responsum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5375686606839074,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Ghaerbaldum episcopum epistola","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Ghaerbaldum episcopum epistola"},{"color":"#C0C0C0","size":1.41225048004291,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4159434920331422,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6164578447723639,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.488419290768688,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio"}],"edges":[{"source":2,"value":0.7358826999031596,"target":3},{"source":6,"value":0.2262566884839974,"target":5},{"source":7,"value":0.1981422557203332,"target":5},{"source":6,"value":0.5550596591706578,"target":7},{"source":4,"value":0.2505188240621442,"target":7},{"source":0,"value":0.07218918838990454,"target":9},{"source":8,"value":0.6164578447723639,"target":1},{"source":6,"value":0.277965070681766,"target":4},{"source":4,"value":0.506465913465698,"target":5},{"source":4,"value":0.663355908369699,"target":1},{"source":0,"value":0.6377341706109593,"target":2},{"source":0,"value":0.5084644453745079,"target":3},{"source":6,"value":0.1462808457775281,"target":8},{"source":8,"value":0.23781875930403112,"target":5},{"source":8,"value":0.7865531500832951,"target":7},{"source":7,"value":0.4159434920331423,"target":1},{"source":9,"value":0.17325364543943494,"target":2},{"source":9,"value":0.16171875092084648,"target":3},{"source":1,"value":0.5375686606839074,"target":5},{"source":6,"value":0.41225048004291004,"target":1},{"source":8,"value":0.36535179356142794,"target":4},{"source":0,"value":0.42591924531085046,"target":1},{"source":4,"value":0.3661192310266818,"target":2},{"source":4,"value":0.6350493165129983,"target":3},{"source":8,"value":0.2882036086641873,"target":9},{"source":1,"value":0.488419290768688,"target":9},{"source":7,"value":0.04783683901779275,"target":2},{"source":7,"value":0.4483889501451322,"target":3},{"source":6,"value":0.23314369412680386,"target":2},{"source":2,"value":0.26959662085225017,"target":5},{"source":6,"value":0.24285911554045084,"target":3},{"source":5,"value":0.4853942764297022,"target":3},{"source":0,"value":0.33930123083117636,"target":8},{"source":1,"value":0.7154562014210152,"target":2},{"source":1,"value":0.6968280851442117,"target":3},{"source":0,"value":0.3527551044247545,"target":4},{"source":7,"value":0.026770273869430008,"target":9},{"source":9,"value":0.018863969891889616,"target":5},{"source":6,"value":0,"target":9},{"source":4,"value":0.059964177613266334,"target":9},{"source":0,"value":0.824127601470795,"target":7},{"source":8,"value":0.15086912422679594,"target":2},{"source":8,"value":0.8814256324905511,"target":3},{"source":0,"value":0.36331226474558403,"target":5},{"source":0,"value":1,"target":6}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta vs Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est

{

"targetSize": 30,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "198. AGOBARDI CARTULA DE POENITENTIA AB IMPERATORE ACTA.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "833. Oct",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "In nomine Dei ac domini nostri Iesu Christi. Anno incarnationis eius octingentesimo tricesimo tertio ego Agobardus Lugdunensis ecclesiae indignus episcopus interfui venerabili conventui apud palatium, quod nuncupatur Compendium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Qui utique conventus extitit ex reverentissimis episcopis et magnificentissimis viris illustribus, collegio quoque abbatum et comitum promiscuaeque aetatis et dignitatis populo, praesidente serenissimo et gloriosissimo Hlothario imperatore et Christi domini amatore; quo protegente et adiuvante subter adnexa disposita sunt anno imperii primo, mense quarto.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:4"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quibus omnibus vehementer incumbebat vera necessitas, ut sollicite tractarent de periculo regni in praesenti et statu in futuro, quod regnum, quia iam diu nutabat et impellebatur ad ruinam per neglegentiam et, ut verius dicam, per ignaviam domni Hluduvici venerandi quondam imperatoris, in quibus ille inretitus est per corruptas mentes et corrumpentes et secundum apostolicum dictum, quia erant ipsi' errantes et alios in errorem mittentes'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:5"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "A quo conventu quicquid utiliter et laudabiliter tractando et conferendo inventum est et necessario statuendum, et iudicantibus consensi et consenciens ipse iudicavi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:6"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "In primis videlicet, quae ad commoditatem et soliditatem regni et regis pertinere videbantur; deinde, quae ad ereptionem et purgationem animae domni Hluduvici manifestissime noscebantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:7"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quae in praedicto conventu fideliter quaesita et veraciter inventa et ordinabiliter exsecuta sunt, in eo scilicet, quod praedictus conventus deliberavit, ut per legatos et missos ammoneretur domnus Hluduvicus de suis erratibus et exhortaretur, ut secundum propheticum dictum' rediret ad cor' et recognosceret acta sua, quae adversus Deum currens per vias pravitatis et iniusticiae exegerat, ac deinceps susciperet consilium vitae et salutis suae, quatenus apud omnipotentem iudicem et Dominum, qui clementissimus indultor est criminum, indulgentiam et remissionem iniquitatum impetrare posset, ut, qui per multiplicatas neglegentias regnum terrenum ammiserat, per impensas supplices confessiones regnum caeleste adipisceretur per eum, apud quem est' misericordia et copiosa redemptio'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:8"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Propter quod et libellus editus est a viris diligentioribus et ei oblatus de manifestatione criminum suorum, in quo, velut in speculo, perspicue conspiceret feditatem actuum suorum, et fieret in illo, quod per penitentem perfectum dictum est:' Iniquitatem meam ego agnosco; peccatum meum coram me est semper'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:9"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Pro qua re accesserunt ad eum denuo omnes, qui in praedicto conventu aderant, episcopi condolentes et conpatientes infirmitatibus et miseriis eius, exhortantes atque exoptantes et postulantes, ut omnipotens Deus manu pietatis suae educeret eum' de lacu miseriae et de luto ceni'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:10"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quod clementissimus dominus non solum non abstulit, sed nec distulit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:11"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Sed mox resuscitata in mente eius contritione humiliati cordis prostratus coram eis non semel vel iterum, sed tertio aut amplius crimina cognoscit, veniam poscit, auxilium orationum praecatur, consilium recipit, penitentiam postulat, iniunctam sibi humilitatem libentissime impleturum promittit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:12"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Innotescitur ei lex et ordo publicae penitenciae, quam non rennuit, sed ad omnia annuit; ac demum pervenit in ecclesiam coram cetu fidelium ante altare et sepulcra sanctorum et prostratus super cilicium bis terque quaterque confessus in omnibus clara voce cum habundanti effusione lacrimarum, deposita arma manu propria et ad crepidinem altaris proiecta, suscepit mente compuncta penitentiam publicam per manuum episcopalium impositionem cum psalmis et orationibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:13"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Sicque deposito habitu pristino et assumpto habitu penitentis, congratulans et confidens postulat piissimi pastoris humeris reduci se ad inventae et redemptae ovis unitatem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:14"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "His gestis ego Agobardus indignus episcopus interfui et melioribus consonans et consentiens iudicavi et manu propria signans subscripsi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Agobardi_cartula_de_penitentia_ab_imperatore_acta:15"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "197. EPISCOPORUM DE POENITENTIA, QUAM HLUDOWICUS IMPERATOR PROFESSUS EST, RELATIO COMPENDIENSIS 833. Oct.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:1"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Omnibus in christiana religione constitutis scire convenit, quale sit ministerium episcoporum, qualisque vigilantia atque sollicitudo eis circa salutem cunctorum adhibenda sit, quos constat esse vicarios Christi et clavigeros regni caelorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quibus a Christo tanta collata est potestas, ut,' quodcumque ligaverint super terram, sit ligatum et in caelo, et quodcumque solverint super terram, sit solutum et in caelo'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Et in quanto sint ipsi periculo constituti, si ovibus Christi pabulum vitae ministrare neglexerint et errantes ad viam veritatis arguendo, obsecrando reducere pro viribus non studuerint, iuxta illud propheticum:' Si non annuntiaveris', inquit,' iniquo iniquitatem suam et ipse in impietate sua mortuus fuerit, sanguinem eius de manu tua requiram', et multa his similia ad magisterium pastorale pertinentia, quae in divinis sparsim continentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:4"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quapropter eisdem pastoribus Christi summopere studendum est, ut erga errata delinquentium moderationem discretissimam teneant, ut sint iuxta beati Gregorii doctrinae documentum bene agentibus per humilitatem socii, contra delinquentum vero vitia per zelum iustitiae erecti: quatinus, posthabito torpore atque segnitie vel humano favore aut mundiali timore, sic exerceant ministerium suum, ut et praesentibus salubriter consulant et futuris sint exemplum salutis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:5"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Verum quia in agro Dei, qui est ecclesia Christi, noxia quaeque instinctu hostis antiqui pullulare non cessant, quae necesse est, ut adhibito sarculo pastorali radicitus extirpentur, et propter malevolos quosque, qui bene acta aut intelligere nolunt aut malevola intentione potius intelligere, quam ipsam veritatem delectantur amplecti, oportet eosdem pastores, ut, quandocumque de generali utilitate vel publica coercitione quippiam in conventibus suis decreverint, id iuxta morem ecclesiasticum scriptis committant: videlicet ut posteris omnem ambiguitatem et occasionem iuste detrahendi vel reprehendendi penitus amputent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:6"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Proinde notum esse necessarium duximus omnibus filiis sanctae Dei ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos episcopi super imperio domini et gloriosissimi Lotharii imperatoris constituti anno incarnationis domini Iesu Christi DCCCXXXIII. indictione XII. anno siquidem eiusdem principis primo in mense videlicet Octobri apud Compendium palatium generaliter convenimus et memoratum principem humiliter audivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:7"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Et hoc quidem illi sive optimatibus illius seu omni generalitati populi, quae undique illuc confluxerat, manifestare iuxta iniunctum nobis ministerium curavimus, qualis sit vigor et potestas sive ministerium sacerdotale et quali mereatur damnari sententia, qui monitis sacerdotalibus obedire noluerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:8"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Deinde tam memorato principi, quam cuncto eius populo denuntiare studuimus, ut Domino devotissime placere studerent et, in quibus eum offenderant, placare non differrent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:9"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Examinata quippe sunt multa, quae per negligentiam in hoc imperio contigerunt, quae ad scandalum ecclesiae et ruinam populi vel regni interitum manifestis indiciis pertinebant: quae necesse erat, ut cito corrigerentur et in futuro omnibus modis vitarentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:10"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Inter cetera etiam commemoratum est a nobis et omnibus ad memoriam reductum, qualiter Deus regnum istud per administrationem bonae memoriae Karoli praestantissimi imperatoris et per praedecessorum suorum laborem pacificum et unitum atque nobiliter dilatatum fuerit et domino Ludewico imperatori a Deo ad regendum sub magna pace commissum Dominoque protegente sub eadem pace, quamdiu idem princeps Deo studuit et paternis exemplis uti ac bonorum hominum consiliis acquiescere curavit, conservatum manserit, et quomodo in processu temporis, sicut omnibus manifestum erat, per eius improvidentiam vel negligentiam in tantam venerit ignominiam et vilitatem, ut non solum amicis in moestitiam, sed etiam inimicis venerit in derisionem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:11"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Sed quia idem princeps ministerium sibi commissum negligenter tractaverit et multa, quae Deo et hominibus displicebant, et fecerit et facere compulerit vel fieri permiserit et in multis nefandis consiliis Deum irritaverit et sanctam ecclesiam scandalizaverit et, ut cetera, quae innumera sunt, omittamus, novissime omnem populum sibi subiectum ad generalem interitum contraxerit et ab eo divino iustoque iudicio subito imperialis sit subtracta potestas, nos tamen memores praeceptorum Dei ministeriique nostri atque beneficiorum eius dignum duximus, ut per licentiam memorati principis Lotharii legationem ad illum ex auctoritate sacri conventus mitteremus, quae eum de suis reatibus admoneat, quatenus certum consilium suae salutis caperet, ut, quia potestate privatus erat terrena iuxta divinum consilium et ecclesiasticam auctoritatem, ne suam animam perderet, elaborare in extremis positus totis viribus studeret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:12"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quorum legatorum consiliis et saluberrimis admonitionibus libenter assensum praebuit, spatium poposcit diemque constituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:13"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Cum autem suprascriptus instaret dies, sacer idem conventus unanimiter ad eundem venerabilem virum perrexit eumque diligenter, de quibus Deum offenderat et sanctam ecclesiam scandalizaverat ac populum sibi commissum perturbaverat, admonere et cuncta illi ad memoriam reducere curavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:14"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Ille vero eorum salutiferam admonitionem et dignam congruamque exaggerationem libenter amplectens promisit se in omnibus illis acquieturum salutari consilio et subiturum remediale iudicium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:15"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Porro, de tanta salubri admonitione hilaris, illico dilectum filium suum Lotharium augustum sibi festinato affuturum supplicavit, ut ille ruptis quibuslibet morulis cum suis primatibus veniret, quatinus primum inter eos mutua reconciliatio secundum christianam doctrinam fieret, ut, si quid in cordibus eorum naevi aut discordiae inerat, pura humilisque postulatio veniae expiaret ac deinde coram omni multitudine iudicium sacerdotale more paenitentis susciperet, quod et non multo post factum est. Veniens igitur idem dominus Lodewicus in basilicam sanctae Dei genetricis Mariae, ubi sanctorum corpora requiescunt, Medardi videlicet confessoris Christi atque pontificis necnon Sebastiani praestantissimi martyris, adstantibus presbyteris, diaconibus et non parva multitudine clericorum, praesente etiam praefato domino Lothario filio eius eiusque proceribus atque totius populi generalitate, quotquot videlicet intra sui septum eadem continere potuit ecclesia, et prostratus in terram super cilicium ante sacrosanctum altare confessus est coram omnibus: ministerium sibi commissum satis indigne tractasse et in eo multis modis Deum offendisse et ecclesiam Christi scandalizasse populumque per suam negligentiam multifarie in perturbationem induxisse, et ideo ob tantorum reatuum expiationem publicam et ecclesiasticam se expetere velle dixit poenitentiam, quo miserante Domino per eorum ministerium et adiutorium percipere mereretur absolutionem tantorum criminum, quibus Deus ligandi ac solvendi intulerat potestatem. Quem etiam iidem pontifices, utpote medici spiritales, salubriter admonuerunt asserentes ei, quod puram et simplicem confessionem sequeretur vera remissio peccatorum, ut aperte confiteretur errata sua, in quibus maxime se Deum offendisse profitebatur, ne forte interius aliquid tegeret aut in conspectu Dei quippiam dolose ageret, sicut iam pridem in Compendio palatio ab alio sacro conventu correptus coram omni ecclesia eum fecisse omnibus notum erat, ne sicut tunc, ita et nunc per simulationem et calliditatem duplici ad Deum corde accedendo, ad iram potius, quam ad veniam suorum peccatorum provocaret, quoniam scriptura testante' simulatores et callidi provocant iram Dei'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:16"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Verum post huiusmodi admonitionem professus est se in omnibus iis praecipue deliquisse, unde a memoratis sacerdotibus fuerat familiariter, sive verbis, sive scriptis admonitus et digna increpatione correptus; super quibus cartulam summam reatuum suorum, unde illum specialiter redarguerent, continentem ei dederunt, quam ille in manibus gestabat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:17"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "1. Videlicet, sicut in eadem cartula plenius continetur, reatum sacrilegii incurrendo et homicidii, eo quod paternam admonitionem et terribilem contestationem sub divina invocatione ante sanctum altare in praesentia sacerdotum et maxima populi multitudine sibi factam secundum suam promissionem non conservaverit; eo quod fratribus et propinquis violentiam intulerit et nepotem suum, quem ipse liberare potuerat, interficere permiserit; et quod immemor voti sui signum sanctae religionis propter vindictam suae indignationis fieri postea iusserit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:18"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Quod auctor scandali et perturbator pacis ac violator sacramentorum existendo pactum, quod propter pacem et unanimitatem imperii ecclesiaeque tranquilitatem communi consilio et consensu cunctorum fidelium suorum fuerat inter filios suos factum et per sacramentum confirmatum, nuper illicita potestate corruperit; et in eo, quod fideles suos in contrarietatem eiusdem primi pacti et iuramenti aliud sacramentum iurare compulerit, in periurii reatum praestatorum violatione sacramentorum inciderit: et quantum hoc Deo displicuerit, liquido claret, quia postea nec ipse nec populus sibi subiectus pacem habere meruit, sed omnes in perturbationem poenam peccati sustinendo iusto Dei iudicio postea inducti sunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:19"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Quia contra christianam religionem et contra votum suum sine ulla utilitate publica aut certa necessitate pravorum consilio delusus in diebus quadragesimae expeditionem generalem fieri iussit et in extremis imperii sui finibus in coena Domini, quando paschalia sacramenta ab omnibus christianis rite sunt celebranda, placitum generale se habiturum constituit; in qua expeditione, quantum in ipso fuit, et populum in magnam murmurationem protraxit et sacerdotes Domini a suis officiis contra fas amovit et pauperibus gravissimam oppressionem irrogavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:20"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Quod nonnullis ex suis fidelibus, qui pro eius suorumque filiorum fidelitate et salvatione regnique nutantis recuperatione humiliter eum adierant et de insidiis inimicorum sibi praeparatis certum reddiderant, violentiam intulerit; et quod contra omnem legem, divinam videlicet et humanam, eos et rebus propriis privaverit et in exilio tradi iusserit atque absentes morti adiudicari fecerit et iudicantes procul dubio ad falsum iudicium induxerit: et sacerdotibus Domini ac monachis contra divinam et canonicam auctoritatem praeiudicium irrogavit et absentes damnavit et in hoc reatum homicidii incurrendo divinarum seu humanarum legum violator extitisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:21"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. De diversis sacramentis sibique contrariis atque perniciosis a filiis sive a populo, eo praecipiente et compellente, irrationabiliter saepe factis, pro quibus non modicam in populo sibi commisso peccati maculam induxit, reatum periurii nihilominus incurrisse; quoniam haec procul dubio in auctorem, per quem fieri compulsa sunt, iure retorquentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:22"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Sed in mulierum purgatione, in iniustis iudiciis, in falsis testimoniis atque periuriis, quae eo permittente coram se perpetrata sunt, quantum Deum offenderit, ipse novit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:23"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. De diversis expeditionibus, quas in regno sibi commisso non solum inutiliter, sed etiam noxie sine consilio et utilitate fecit, in quibus nimirum multa et innumerabilia sunt in populo christiano flagitia perpetrata, in homicidiis et periuriis, in sacrilegiis, in adulteriis, in rapinis, in incendiis, sive in ecclesiis Dei, sive in aliis diversis locis factis, in direptionibus et oppressionibus pauperum miserabili et pene apud christianos inaudito patratu: quae omnia ad auctorem, sicut praemissum est, reflectuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:24"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "7. In divisionibus imperii ab eo contra communem pacem et totius imperii salutem ad libitum suum temere factis et in sacramento etiam, quod iurare compulit omnem populum, ut contra filios suos, sicut contra inimicos suos agerent, cum ipse eos paterna auctoritate consultuque fidelium suorum pacificare potuisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:25"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "8. Quod non suffecerint ei tot mala et flagitia per suam negligentiam et improvidentiam in regno sibi commisso perpetrata, quae enumerari non possent, pro quibus et regni periclitatio et regis dehonestatio evidenter provenerat: sed insuper ad cumulum miseriarum novissime omnem populum suae potestatis ad communem interitum traxerit, cum debuisset esse eidem populo dux salutis et pacis, cum divina pietas inaudito et invisibili modo ac nostris saeculis praedicando populo suo misereri decrevisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:26"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Igitur pro his vel in his omnibus, quae supra memorata sunt, reum se coram Deo et coram sacerdotibus vel omni populo cum lacrymis confessus et in cunctis se deliquisse protestatus est et poenitentiam publicam expetiit, quatinus ecclesiae, quam peccando scandalizaverat, poenitendo satisfaceret, et sicut fuerat scandalum multa negligendo, ita nimirum se velle professus est esse exemplum dignam poenitentiam subeundo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:27"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Post hanc vero confessionem cartulam suorum reatuum et confessionis ob futuram memoriam sacerdotibus tradidit, quam ipsi super altare posuerunt; ac deinde cingulum militiae deposuit et super altare collocavit et habitu saeculi se exuens habitum poenitentis per impositionem manuum episcoporum suscepit: ut post tantam talemque poenitentiam nemo ultra ad militiam saecularem redeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:28"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "His itaque gestis placuit, ut unusquisque episcoporum, qualiter haec res acta fuerit, in propriis cartulis insereret eamque sua scriptione roboraret et roboratam memorato principi Lothario ob memoriam huius facti offerret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:29"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Ad extremum omnibus nobis, qui interfuimus, visum est omnium cartularum immo tanti negotii summam in unum breviter strictimque congerere et congesta propriis manuum nostrarum subscriptionibus roborare, sicut sequentia factum esse demonstrant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:30"
  }
 ]
},
"links": [
 {
  "source": 0,
  "value": 1,
  "target": 0
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 0,
  "target": 0
 }
],
"sourceSize": 15
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est (MGH Capitularia 2) 197 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis (MGH Capitularia 2) 185 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici et hlotharii epistola generalis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Odilberti ad Karolum M. responsum (MGH Capitularia 1) 126 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Odilberti ad Karolum M. responsum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis (MGH Capitularia 2) 184 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Constitutio de synodis anno 829. in regno Francorum habendis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Ghaerbaldum episcopum epistola (MGH Capitularia 1) 124 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Karoli ad Ghaerbaldum episcopum epistola Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio (MGH Capitularia 2) 289 MGH Capit. 2 Arelatum 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici regis Arelatensis electio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio (MGH Capitularia 2) 196 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio (MGH Capitularia 1) 178 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum (MGH Capitularia 2) 248 MGH Capit. 2 Moguntia 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium moguntinum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Conventus Mantalensis (MGH Capitularia 2) 284 MGH Capit. 2 Mantalenum 09 MGH 09 Capitulary Legal Conventus Mantalensis Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-13.686705,-13.760426,1.861813,15.330267,12.940546,12.341144,-4.508699,1.399539,19.348721,-11.758203,-7.761701,10.569707,-12.86147,-21.662796,7.479096,-21.058239,25.154455,7.24326,19.933163,-2.889326,-4.668411,-9.151143,3.39752,-2.257974,-5.642442,-9.857094,-5.437349,17.25263,31.394947,-6.20913,-0.69462,-11.082689,-9.364406,-17.866894,11.343449,-5.15922,-17.166191,-8.693558,-6.762475,7.324656,11.855397,-20.354322,18.365269,-16.388594,3.107349,-2.627488,-14.766662,4.765804,-10.008216,-4.603264,1.273216,-16.77412,3.142442,-25.661747,-27.706781,18.673872,19.975275,-3.25726,6.721964,3.760813,-27.683996,-7.565274,4.405192,20.210709,1.692199,-6.465188,-2.380377,-17.131966,-10.667687,2.116503,-4.202876,2.404287,16.287701,3.543623,-13.467673,-6.417779,11.328353,-18.017281,-5.481593,-1.781132,3.609416,-11.431434,3.372442,-8.423485,2.357748,-8.690723,-21.559475,6.024753,-7.69034,-11.622931,28.953348,9.925527,17.089268,14.30717,-9.963864,8.064157,-10.971313,6.654152,-10.531988,-21.307476,6.696654,-14.701036,-11.830808,3.608406,-2.298577,5.598147,4.814278,-10.017383,19.830057,1.257002,1.044786,18.557007,16.705101,9.214272,-17.969841,-10.75655,0.960129,20.514164,-3.979742,-2.561795,8.616538,-2.183175,10.530289,-11.845778,22.371149,-6.420781,-3.018332,-8.749207,-10.575417,6.293565,2.480824,7.088614,-7.077156,-9.828025,2.005778,0.743989,-0.485629,-3.556801,14.735668,-6.40621,-2.211717,6.169319,-7.099181,-13.323971,-8.807524,-8.655231,-2.04762,-17.179794,24.870548,-13.15764,-17.762789,-15.699337,-18.675343,16.605467,0.651675,-15.218633,-18.046688,7.838507,-23.800325,-17.098412,-7.746811,11.737317,-4.519004,6.549774,17.655416,-17.269678,20.428499,9.67513,14.299365,-5.858272,-3.362365,-9.628469,-0.886783,9.528514,-0.297401,7.101263,-1.130003,13.377691,11.788739,-9.051854,-3.251615,-2.313747,-16.495171,-9.319905,-17.327375,-1.365973,4.846265,8.447491,24.034321,7.203515,-16.623711,14.920384,-1.262071,16.34561,23.760012,0.943687,-9.226585,11.850945,-15.592482,-18.464388,5.580658,-3.679219,14.357387,-2.416178,22.54554,-30.86124,-15.446478,-10.733743,1.28643,-6.432291,-13.965975,14.83147,-23.31341,6.285892,6.313752,-4.227351,2.520329,7.761967,-1.119076,4.028727,-13.02055,23.99049,-3.676665,4.562367,8.704178,-11.791864,-3.413548,-16.604115,-6.59208,-14.890379,0.436742,0.226818,-19.24892,10.578314,6.652189,-18.811253,12.050221,4.351805,-2.796064,-13.439363,-5.728189,-1.579572,-23.393139,-26.494291,-7.40575,6.693673,2.777336,-19.104445,-25.98484,-0.074626,-6.742266,-9.756347,17.385202,12.748831,30.798191,-2.225145,4.677092,-10.038403,-12.940295,17.601608,1.724387,16.279099,-16.838104,9.738182,-14.176499,3.760215,-2.287615,-10.623591,8.621737,10.157232,-12.026312,-11.345392,-9.55617,-9.296322,-1.463814,-28.278656,-12.422564,23.857248,-6.411446,5.583864,0.229738,0.807631,-6.991054,-1.599737,2.796503,-3.58536,15.422461,-17.040792,-0.564891,-13.189772,-7.622661,-12.063818,-5.525453,-5.01719,-13.445309,18.82169,-8.077856,10.196901,4.211792]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.05087301587301587,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.003253968253968254,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.08261904761904762,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.015952380952380954,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.0223015873015873,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.18738095238095237,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.05087301587301587,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.057222222222222216,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.0064285714285714285,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.07626984126984127,7.936507936507937E-5,0.19373015873015872,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.038174603174603174,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.012777777777777779,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.054047619047619046,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.003253968253968254,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.009603174603174603,0.02547619047619048,7.936507936507937E-5,0.0064285714285714285,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.0064285714285714285,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,7.936507936507937E-5,0.003253968253968254,7.936507936507937E-5,0.07944444444444444,7.936507936507937E-5]