Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 293
Edition MGH Capit. 2
Place Meldae - Parisii
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Concilium Meldense - Parisiense
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

  • 10045. Ne pro chrismate pretium exigatur; et de eulogiis, quae a presbyteris offeruntur.
  • 52Ut precariae et commutationes tempore viduatarum eclesiarum facto rescindantur.
  • 16477. Ut potentes viri ac feminae provideant, ne in suis domibus vigeant adulteria et libidines.
  • 25021. Ut precariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur et cum auctoritate ecclesiastica vel civili, si fiendae sunt, fiant.
  • 205Immo etiam cuncti in postmodum sollicite praecavebunt, ne aliquis pro quacumque privata commoditate aut reicienda cupiditate sive alicuius consanguinitatis vel familiaritatis seu amicitiae coniunctione nobis immoderatius suggerat vel postulationibus aut quolibet modo inliciat, ut contra iustitiae rationem et nostri nominis dignitatem ac regiminis aequitatem agamus.

Keywords

suggestio (NN), Carolus (NE), audientia (NN), convenientia (NN), vicarius (NN), diffinitio (NN), nefas (NN), concedo (V), conditio (NN), Nicenus (ADJ)

Document

1293. CONCILIUM MELDENSE - PARISIENSE. 2845. Iun. 317846. Febr. 2.

4INDEX TITULORUM.

5Ex Sirmondo.

6Ex codice 1.

7Ex conventu in villa Colonia.

81. De honore cultuque Dei atque ecclesiarum et servorum Dei veneratione.

9De honore et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum.

102. Ut honor et potestas regia inconvulsa permaneat.

11De honore regio et potestate regali.

123. De iustitiis unicuique secundum legem suam faciendis.

13Ut a quibus honorem suscipimus, eos iuxta dictum dominicum honoremus.

144. Ut nemo quidquam regi contra iustitiae rationem suggerat.

15Quod facilius auctoritas nostra valeat observare.

165. Ut, si quid regi subreptum est, fideliter admoneatur.

17Si subraptum fuerit quippiam.

186. De iis, qui initum concordiae foedus irruperint.

19De federe concordiae.

20Ex synodo apud Theodonis - villam.

217. Ut principes mutuam inter se caritatem et concordiam habere studeant.

22De eo, qui feliciter vult regnare.

238. Ut episcopi in viduatis sedibus ordinentur.

24Quod ab eo, qui solus rex est et sacerdos, aecclesia disposita sit.

259. Ut monasteria laicis concessa religiosis deinceps viris seu feminis committantur.

26De sancto ordine monastico.

2710. De abusibus, quos laici monasteria regentes praesumebant.

28Quod non laici in medio sacerdotum et levitarum ut domini et magistri resideant.

2911. De rebus ecclesiasticis non pervadendis.

30Quod canonica forma et monastica religioses principes non habens titubaverit.

3112. Ut ordo ecclesiasticus antiquum vigorem recipiat, iudicium et iustitia omnibus reddatur et de praeteritis erroribus poenitentia agatur.

32Quod ordo ecclesiasticus secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat.

33Ex synodo apud Lauriacum.

3413. De eo, qui ecclesiasticam auctoritatem contemnit.

35De publico divinae legis prevaricatore.

3614. De eo, qui contra regiam dignitatem egisse comprobatur.

37Si quis contra regiam dignitatem dolose egerit.

3815. De eo, qui potestati regiae non obtemperat.

39Si quis potestatem regiam contradicere presumpserit.

4016. De eo, qui adversus haec capitula praevaricatur.

41De eo, qui propriis manibus roborata violare temptaverit.

42Ex synodo apud Belvacum.

4317. Ut res ecclesiis ablatae restituantur.

44Ut res eclesiasticae ablato restituantur et restitutae conservantur.

4518. Ut praecepta illicita de rebus ecclesiasticis rescindantur.

46Ut precepta inlicita sine dilatione rescindantur.

4719. Ut iniustae consuetudines ab ecclesia non exigantur.

48Ut ab eclesiis iniustae exactationes non exactentur.

4920. Ut missi dirigantur, qui inquirant, quae ad regem et rempublicam pertinent.

50Ut ne magnificenciam vestram illuc indecens et inonesta inpellat necessitas.

5121. De precariis et commutationibus vacante sede factis.

52Ut precariae et commutationes tempore viduatarum eclesiarum facto rescindantur.

5322. De precariis, quomodo fieri ac renovari debeant, et de praeceptis regalibus.

54Ut precariae de rebus eclesiasticis fieri [ non ] presumantur.

5523. De commutationibus rerum ecclesiasticarum.

56Ut comutationes rerum acclesiasticarum valde caveantur.

5724. Ut ecclesiae contra oppressores defendantur.

58Ut contra depredatores et oppressores eclesiarum existatis.

59In synodo Meldensi acta.

6025. Quod domus episcopi recte ordinari et componi debeat.

61Ut non solum secundum apostolum domui suae specialiter episcopus bene presit, verum et domum temporalem ornatam habeat.

6226. Ut domum episcopi feminae non frequentent nec in ea reges aut principes saeculares diu versentur.

63De episcopio, quod domus episcopi appellatur.

6427. Ut civitates per regis transitum non depraedentur.

65Ut si transitus regis iuxta civitates acciderit, inmunes a depredatione mansiones infra civitatem fiant.

6628. Ut episcopis libertas a rege ad obeunda ministeria concedatur, et episcopi concesso sibi otio non abutantur.

67Ut regia magnificencia liberiorem libertatem episcopis ad suum peragendum misterium tribuat.

6829. Ut episcopi plebes sibi creditas ipsimet visitent.

69Ut quorundam episcoporum reprehensibilis consuetudo corrigatur.

7030. Ut a minore ecclesia ad potiorem nemo aspiret.

71De ordine sacerdotali.

7231. Ut metropolitanis reverentiam exhibeant episcopi provinciae.

73De metropolitanis sedibus.

7432. Ut principes synodos provinciales suis temporibus fieri permittant.

75De piis principibus.

7633. De episcopis, qui ad synodos vocati non veniunt.

77Ut si quislibet episcopus ad sinodum vocatus venire distulerit.

7834. Ut canonum statuta omnes custodiant et vocum novitates in exponendis scripturis aliisve non praesumant.

79Ut canonum statuta custodiantur.

8035. Ut habere studeat episcopus, qui presbyteros plebium assidue instruat et informet.

81Ut quisque episcopus iuxta se talem habere decertet, qui presbiteros assidue instituat.

8236. Ut presbyteri apud ecclesias suas habitent et mulierum frequentationem devitent.

83Ut presbiteri nullatenus ubicumque hospitari sinantur.

8437. Ut clerici arma militaria non contingant.

85Ut quicumque ex clero est, arma non sumat.

8638. Ut nullus deinceps episcopus super sacra iuret.

87Ut nullus episcopus super sacra iurare presumat.

8839. Quod detestanda sint periuria.

89Ut multiplex iuramentorum confusio omnibus adnuncietur.

9040. De hospitalibus Scotorum et aliis ad nihilum redactis.

91Quid ammonenda sit regia magnitudo de hospitalibus.

9241. De monasteriis eversis et in allodium datis.

93Quid providendum sit regiae maiestati de monasteriis ab omnibus in sua proprietate constructis.

9442. Ut missi dirigantur, qui res ecclesiasticas in allodium datas inquirant.

95Ut rex fideles missos per suum regnum dirigat.

9643. Ut per simoniacam haeresim nemo regimen obtineat.

97Ut nemo per symoniacam heresim regiminis locum optineat.

9844. Ut chorepiscopus ultra modum suum nihil praesumat.

99Ut corepiscopus modum suum teneat.

10045. Ne pro chrismate pretium exigatur; et de eulogiis, quae a presbyteris offeruntur.

101Ut nemo episcoporum propter crisma aliquid muneris accipiat.

10246. Ut sacrum chrisma nisi in coena dominica non fiat.

103Ut certo tempore sanctum crisma conficiatur.

10447. Quomodo providendum sit ecclesiae, cuius episcopus infirmus est.

105Ut nemo vivente episcopo res suas invadat.

10648. Ut presbyteri excepta aegritudine non baptizent extra loca et tempora constituta.

107Ubi presbiter baptizare debeat.

10849. Ut laici presbyteros suos villicationi et aliis saecularibus negotiis non implicent nec aliorsum ducant.

109Ut [ nul]lus laicus presbiteros aeclesiarum suarum inhoneste negociationi implicet.

11050. Ut clerici alterius parochiae sine formata non recipiantur et criminati ab omnibus excludantur.

111Ut presbiter vel clericus in alterius paroechia sine formata non recipiatur.

11251. Ut clerici, qui cum senioribus suis ex aliis provinciis veniunt, non ministrent nec ordinentur sine litteris episcopi sui.

113Ut, qui cum senioribus suis de aliis provinciis ad alias paroechias veniant sine formata, ministrare non permittantur.

11452. Ut nullus ordinetur, nisi certo in clero per anni spatium conversationem suam probarit.

115Ut, qui ex nostris paroechiis aut [ ad ] tytulum [ aut ] absolute ordinari petuntur, nullatenus ordinentur.

11653. De canonicorum in civitate vel monasteriis cura et disciplina.

117Ut canonici in civitate vel monasteriis in dormitorio dormiant.

11854. Ut titulos cardinales in urbibus et suburbiis constitutos episcopi penitus ordinent et disponant.

119De tytulis in urbibus vel suburbiis.

12055. Ut episcopi usuras omnino compescere studeant.

121Ut episcopi se ipsos aut ministros suos maxime aeclesiasticos ab usura conpescant.

12256. Ut episcopus sine certa causa nullum excommunicet nec anathema imponat sine archiepiscopi et comprovincialium episcoporum consensu.

123Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa causa peccati communione privet.

12457. Ut monachi palatium sine episcopi auctoritate non adeant nec vagentur nec villicationibus inserviant.

125Ut monachi, quibus monasteriorum cura commissa non est, palatium sine auctoritate non adeant.

12658. Ut canonicos sine episcopi consensu in servitium suum rex non recipiat.

127Ut canonici in paroechiis tonsorati vel ordinati sine auctoritate a rege non recipiantur.

12859. Ut monachus de monasterio sine episcopi consultu non eiciatur.

129Ut monachus de monasterio sine consultu vel presencia episcopi non eiciatur.

13060. Ut, qui sacra loca infringunt et praedantur, tamquam sacrilegi puniantur.

131De monasteriorum atque sacerdotum locorum vel aeclesiarum infractoribus.

13261. Ut pervasores rerum ecclesiasticarum publicae poenitentiae subiciantur.

133De pervasoribus aeclesiarum rerum.

13462. Ut, qui nonas et decimas persolvere aut sarta tecta restaurare negligunt, excommunicentur.

135De his, qui ex rebus eclesiasticis nonas et decimas non persolvunt.

13663. Ut de manso ecclesiae aliisve indebitus census a presbyteris non exigatur.

137Item de censu aeclesiastici agri.

13864. De raptoribus virginum et viduarum, qui eas consensu parentum postea duxerunt.

139De raptoribus virginum vel viduarum.

14065. De raptoribus virginum et viduarum, qui nondum eas ex voluntate parentum duxerunt.

141De his, qui necdum eas, quas rapuerant, cum voluntate parentum sub dotalicii nomine in coniugium iunctas habent.

14266. Ut, qui deinceps virgines vel viduas rapere praesumpserint, excommunicentur.

143Item de his, qui deinceps rapere virgines vel viduas presumpserint.

14467. De iis, qui sanctimoniales rapiunt et in coniugium sumunt.

145De his, qui sanctemoniales virgines vel viduas rapiunt.

14668. De iis, qui alienas sponsas rapiunt.

147De his, qui sponsas alienas rapiunt vel consensu parentum accipiunt.

14869. De eo, qui vivente marito coniugem illius adulteravit et illo mortuo sumpsit.

149De eo, qui vivente marito coniugem illius adulterasse et eo defuncto eam sumpsisse dinoscitur.

15070. De iis, quae sub velamine religionis quasi sanctimoniales degunt et voluptatibus inservire dicuntur.

151De falsis sanctimonialibus.

15271. Ut auctoritatem regiam penes se habeant episcopi, qua ministros rei publicae, si eorum indiguerint adiutorio, conveniant.

153Ut auctoritas sigillo regio roborata singulis donetur episcopis.

15472. De sepulturis infra ecclesiam, et de sepulcris non violandis vel pecunia pro sepultura non exigenda.

155De mortuis in aeclesia non sepeliendis.

15673. Ut erga Iudaeos antiqua canonum et legum iura serventur.

157Ut erga Iudeos ab ominibus iura serventur.

15874.

159Ex consilio Tolitano capite LVIII. De his, qui contra fidem Christi Iudeis munus vel favorem prestant.

16075.

161Item in eodem concilio cap. LX. De filiis Iudeorum.

16276.

163De mercatoribus huius regni.

16477. Ut potentes viri ac feminae provideant, ne in suis domibus vigeant adulteria et libidines.

165De adulteriis et luxuriis non faciendis.

16678. Ut capellae villarum regiarum non committantur laicis, sed ecclesiasticis; et de dominicis decimis.

167De his, qui ceteris praecellunt et negglegentius, quae Dei sunt, exequi videntur.

16879. Ut comites seu iudices placitum aut mallum non teneant post quartam feriam in capite ieiunii.

169Ut, que constituta sunt, regia magestas observari precipiat.

17080. Ut feriati sint octo dies paschalis festivitatis.

17181. Ut capitula a Carolo Magno imperatore et a Ludovico augusto promulgata observari praecipiantur.

172Ut capitula a regibus promulgata observentur.

17382. Ut, qui haec statuta episcopalia et regalia violarit, si clericus est, gradum amittat, si saecularis, honore suo privetur.

174Quod haec, non parvipendentes maiorum instituta, fecerint.

17583. Conclusio ad regem, ut capitula, quae ipse decrevit et manu sua firmavit, re ipsa conservet.


176Quia generis humani fragilitas pronior dilabatur ad corrigenda, quam studeat conservare correcta, et divina testantur oracula, et consuetudine monstratur cotidiana; quia etiam virtutes facilius queant plantari, quam vitia possint eradicari, et ager dumosus ruricolarum usu atque labore ad cultum fertilem perductus ostendit, et propheta sacerdotalem gestans personam Domino loquente praemonstrat dicens: ' Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et dissipes et disperdas et edifices et plantes.'

177Quattuor enim prius ponens ad destruendum prava et duo postmodum ad statuendum recta, ostendit, quid falce sacerdotali durius valeat et sepius debeat recidi: quicquid terrena potestate vel cupiditate, ignorantia seu fragilitate, studio ac subreptione perversum in ecclesia aut in humana conversatione pullulaverit, recidendum.

178Sacerdotum est enim divina populo dare mandata et referre responsa, quia ' in rationale pectoris Aaron erant doctrina et veritas.'

179Et sacerdotalis chorus os Domini appellatur, sicut scriptum est: ' Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris '; cui etiam dictum est: ' Tu autem adnuntiabis eis ', quin populis universis, ' ex me ', et: ' Legem requirent ex ore sacerdotis, quia angelus Domini exercituum est '; et multa alia his similia, quae vera christianitas plus iam pene credendo et venerando, quam audiendo vel discendo cognoscit.

180Sacerdotum est etiam imminentem gladium, quae est animadversio divini furoris atque iudicii, populis nuntiare.

181Eorum est nichilominus verbi gladio, ' acutiore omni gladio ancipiti, qui penetrat usque ad divisionem animae et corporis, compagum quoque et medullarum atque cogitationum et intentionum cordis ', in unoquoque ecclesiae filio prava resecare a rectis pravosque in omni ecclesia, si ita res poposcerit, ut saeculi iudices et iudicii divini praecones, segregare de rectis; quia nulli, qui sanum sapit, est dubium ita Dominum omnia moderasse, ut clavibus ecclesiae datis aditus ad vitam claudi debeat vel reserari: et quicquid ordine ordinatoa sacerdotibus in ecclesia geritur, per gratiam sancti Spiritus ab illo geratur, qui, quod eis promisit, nullatenus pro quocumque in quocumque dimisit: ' Ecce ego ', inquiens, ' vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.'

182Quod certissime cognoscentes Domini sacerdotes et subtili examine perpendentes, quia eorum erat ad omnem actionem populi, ut Dominus per Moysen praeceperat, tubis clangere, id est manifestissima praedicatione voluntatem Domini insonare; postquam ab ipsis piae memoriae Hludowici divini augusti temporibus ecclesia diversis et adversis ceperat vexationibus fatigari, in qua, ut propheta longe multo ante defleverat, ' a planta pedis usque ad verticem non ' erat, immo nec ' est desiderabilis sanitas ': crebris monitionibus suam, principum quoque et potentum ac pauperum totiusque ecclesiae clamantes necessitatem, vocem correctionis dederunt, si forte vel ' ipsa vexatio ', ut scriptum est, ' intellectum daret auditui '.

183Hoc verbis, hoc scriptis, hoc publicis, hoc privatis suasionibus, hoc specialibus, hoc generalibus egerunt pro Christo legatione fungentes petitionibus; hoc etiam dicta dominica proponentes, hoc propheticis et apostolicis oraculis contestantes, hoc veterum statuta prae oculis demonstrantes, hoc capitulari et petitoria suggestione saepius et principes et rei publicae potentes atque ministros ex divina insinuatione et voce blande ac terribiliter, quia ita diversi rerum eventus exegerant, monuerunt.

184Et ut de multis quaedam ad memoriam reducamus, ita egerunt scriptis, quae constant.


185Quorum est unum ex synodo in pago Andegavensi habita in villa, quae dicitur Lauriacus.

186Aliud in reversione gloriosi regis ac domni nostri Karoli a Redonis civitate, quod idem inclitus princeps et ceteri quique, tam ecclesiastici quamque ex laicali ordine, qui adfuerunt viri, manu propria firmaverunt.

187Tertium in generali synodo apud Teodonis - villam generaliter actum et generali contestatione prolatum.

188Quartum ex convenientia in praedicto conventu ceptum et in Verno palatio perpetratum, sed invidia ac malitia diaboli seu ministrorum eius nondum principis et populi auribus propalatum.

189Inde vero, quia, sicut necesse fuerat, divinis iussionibus non est secuta oboedientia, dedit Dominus ' ab aquilone ', unde iuxta prophetam ' pandetur malum ', dignos meritis nostris apostolos, crudeles scilicet et inmanissimos christianitatis persecutores Nortmannos, qui usque Parisius venientes, quod iussit Dominus, monstraverunt; quorum actus Domini sacerdotes, ut praevenerant ex ore Domini, sermone sunt etiam subsecuti.

190Sed et inde Belvacum civitatem venientes, quae ex Domini voluntate cognoverant, et verbo et scripto nullatenus siluerunt.

191Tandem autem crassante iniquitate et elongante se optata atque obtabili pace non solum a medio nostri, verum, quod est lugubrius, a finibus nostris; perspicientes etiam divinam misericordiam, quae potissimum in tribulatione suis fidelibus consueverat semper adesse, tot miserorum gemitus tantasque lacrimas et pene intolerabiles et in hac regni dumtaxat parte inauditas afflictiones et horribilescalamitates, surda si dici fas est, aure Dominum iusto iudicio praeterire: ob hoc iustae indignationis divinae complangendum supplicium et ecclesiae Christi devoto pectore tractandum negotium, praesulum quoque et sequentis cleri correctionem et regis ac regni salubritatem atque stabilitatem et populi auctore et fautore Domino procurandam salutem venerabiles episcopi, Wenilo videlicet Senonicae sedis archiepiscopus cum suffraganeis suis, Hincmarus quoque sanctae metropolis ecclesiae Remorum episcopus cum coepiscopis suis et Hrodulfus Bituricae civitatis archiepiscopus, ceteris etiam Domini sacerdotibus legatis vel scriptis suam praesentiam exhibentibus in Meldensem ecclesiam de suis civitatibus convenerunt, ibique secundum synodalis ordinis censuram residentes anno dominicae incarnationis DCCCXLV. piique regis Karoli succrescente feliciter VI, cuius consensu sub divino nutu illuc conventum est, XV. Kalendas Iulii, quia occasiones durissimae iam annis praecedentibus synodalia tempora religioni abripientes sibi indebite subripuerant, post compassionis fraternae et communis miseriae luctum statuerunt, primo aliqua ex his, quae nuper ab eodem devotissimo principe una cum sacro ecclesiastico ordine et inlustrium virorum nobilitate decreta sunt, ita, ut constituta fuerunt, praefigere vel, quae ab ipsis ac ceteris Christi vicariis ex divina auctoritate ad statum sanctae ecclesiae redintegrandum et principis ac rei publicae et subsequentis christianitatis salutem sunt propalata capitula, recenti memoriae et auditui atque aspectui salubriter propitio Christo praescribere, et tunc, quae sancti Spiritus gratia ministraverit et patrum constitutio roborarat, devotis mentibus intimare.

192Quia quae bene inventa et semel statuta sunt, observatione indigent, ut vestigiis praecedentium didicimus, non retractatione.

193Nec solum studendum est nova cudere, sed et vetera conservare.


194Quia etiam mox post absolutam synodum nec ammonitionis episcopalis congruentia variis eventibus praepedita potuit subsequi nec monitionis efficacia promereri, praedicti venerabiles episcopi una cum aeque venerabili Gunbaldo Rotomagensi archiepiscopo ac coepiscopis suis consensu suprascripti gloriosissimi regis Karoli anno incarnationis dominicae DCCCXLVI, XVI. Kalendas Martias Parisius convenerunt, et ceptum divinum negotium pertractantes, ut ad perfectionem debitam propiciante Christo perduceretur, satagere studuerunt.

195Sicque per septimformis Spiritus sancti virtutem nos omnes, licet indigni, Christi tamen vicarii et apostolorum ipsius successores omnem hominem ecce iam non modo septies, verum et octies intuitu meriti stabulario repromissi: ' Quod supererogaveris ', inquit, ' cum redigero, reddam tibi ' convenientes, ut vel nunc in hac octava, quae resurrectionem praetendit, conventione a mortuis operibus communiter resurgamus, consilium Dei iuxta Pauli vocem adnuntiamus, et mundos nos a sanguine audientium exhibemus; indeque non oboedientibus, quam non optamus, iram et indignationem ac tribulationem, sicut idem sanctus apostolus docuerat, denuntiamus; omni autem oboedienti et operanti bonum ac perseveranti in bono Christi Dei nostri voce promittimus,quam et deposcimus, gloriam et incorruptionem et vitam aeternam in saecula saeculorum.

196Amen.


197Capitula ex conventu habito in villa, quae dicitur Colonia, consensu principis et episcoporum ac ceterorum fidelium prolata et confirmata et ab omnibus Dei fidelibus necessario observanda.

198Cap. 1. De honore videlicet et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum, quae auctore Deo sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt, communiter Domino mediante decernimus, ut, sicut tempore beatae recordationis domni ac genitoris nostri excultae et honoratae atque rebus ampliatae fuerunt, ita permaneant, et quae a nostra liberalitate honorantur atque ditantur, de cetero sub integritate sui serventur, et sacerdotes ac servi Dei vigorem ecclesiasticum et debita privilegia iuxta reverendam auctoritatem obtineant; eisdem vero regalis potestas et inlustrium virorum strenuitas seu rei publicae administratores, ut suum ministerium competenter exsequi valeant, in omnibus rationabiliter et iuste concurrant.


1992. Honor etiam regius et potestas regali dignitati competens atque sinceritas et obtemperantia seniori debita, remota omni socordia et calliditate seu qualibet indebita quorumcumque coniunctione contra honorem et potestatem atque salutem nostram sive regni nostri soliditatem, nobis in omnibus et ab omnibus, sicut tempore antecessorum nostrorum consueverat, exhibeatur.

200Et si quis quemcumque contra nos et contra hanc pactam sinceritatem aliquid moliri manifeste cognoverit, si eum converti nequiverit, aperte prodat atque denotet.

201Et sic consilio atque auxilio episcopalis auctoritas et fidelium unanimitas, ut honor et potestas regia inconvulsa permaneat, totis nisibus decertare et adiuvare procuret.


2023. Quia vero debitum esse cognoscimus, ut, a quibus honorem suscipimus, eos iuxta dictum dominicum honoremus, volumus, ut omnes fideles nostri certissimum teneant neminem cuiuslibet ordinis aut dignitatis deinceps nostro inconvenienti libitu aut alterius calliditate vel iniusta cupiditate promerito honore debere privare, nisi iustitiae iudicio et ratione atque aequitate dictante.

203Legem vero unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore meorum praedecessorum habuerunt, in omni dignitate et ordine favente Deo nostram magnificentiam observaturam promittimus.


2044. Quod ut facilius atque obnixius nostra auctoritas valeat observare, omnes, sicut in vestra bene memorabili convenientia pepigistis, conservare studebitis.

205Immo etiam cuncti in postmodum sollicite praecavebunt, ne aliquis pro quacumque privata commoditate aut reicienda cupiditate sive alicuius consanguinitatis vel familiaritatis seu amicitiae coniunctione nobis immoderatius suggerat vel postulationibus aut quolibet modo inliciat, ut contra iustitiae rationem et nostri nominis dignitatem ac regiminis aequitatem agamus.


2065. Et si forte subreptum nobis quippiam ut homini fuerit, competenter et fideliter, prout sublimitati regiae convenit et necessitatibus subiectorum expedit, ut hoc rationabiliter corrigatur, vestra fidelis devotio admonere curabit.


2076. Tandem autem visum est nobis annectere, ut, si quis hoc foedus concordiae salubris, quod propter pacis caritatisque custodiam inivimus et cyrographi virtute subscripsimus, rebelli atque animo pertinaci inruperit, christiana dilectione admoneatur et ad inconvulsum caritatis vinculum conservandum, quod qui temptaverit corrumpere facilius poterit se ipsum disrumpere quam illud possit inrumpere, iuxta monita divina, ut resipiscat, hortetur.

208Et si audierit, fiat de societate fideli omnibus gaudium; si vero obaudire rennuerit, tunc pontificalis auctoritas et regalis sublimitas atque in caritatis conexione persistentium magnanimitas, secundum quod res et necessitaspostulaverit ac ratio expetiverit seu qualitati personae convenerit, zelum suae devotionis ferventissime exerat, et quod inspirante Deo agendum in omnem salutis et utilitatis atque honestatis partem iudicaverit, inrefragabiliter peragat.


209Ex capitulis vero in synodo apud Teodonis - villam habitis quaedam monenda subiungimus; quaedam autem pro tempore tunc dicenda nunc brevitati studentes recidimus; quaedam etiam necessitati consulentes et ordini providentes, patrum sequentes consuetudinem interposuimus ita ab episcopis prolata principum et ceterorum fidelium saluti.

2107. Videtur nobis, si feliciter vultis regnare et vigorem regium ac seniorale et super vestros et super inpugnantes potestatem vestram optatis habere, caritatem illam, quam apostolus docuit, ' de corde puro et conscientia bona et fide non ficta ' cum fratribus vestris studete habere; et quia sic habeatis, et fidelibus et infidelibus omni virtute et puritate, quantum Deus dederit, curate manifestare, sicut ipse docuit dicens: ' In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.'


2118. Quia bene nostis ab illo, qui solus rex et sacerdos fieri potuit, ita ecclesiam dispositam esse, ut pontificali auctoritate et regali potestate gubernetur, et scriptum esse liquido pervidetis: ' Ubi non est gubernator, populus corruit ', et tanto periculosius, quanto anima plus est pretiosa quam corpus, canonum etiam inrefragabilis auctoritas super episcoporum ordinatione evidentissime praecipiat, ferventissime Dei legatione fungentes monemus, ut, quandocumque Deo dispensante quilibet episcopus ad Deum migraverit, submota funditus peste simoniacae hereseos, sine dilatione iuxta auctoritatem canonicam, sedes vacans episcopum a vobis regulariter designatum et gratia sancti Spiritus consecratum accipiat.


2129. Sacrum quoque monasticum ordinem a Deo inspiratum et ab ipsis apostolis fundatum seu a nominatissimis ac sanctissimis patribus excultum atque per istud imperium a vestris piae memoriae praedecessoribus propagatum et quaedam etiam loca specialius venerabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum vestrorum seu regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo vestro periculo et illorum perditione et Dei ac sanctorum non modica ad irascendum provocatione vos commisisse dolemus.

213Quapropter pro Christo devotissime obsecramus, ut tam magnam offensam et iustam reprehensionem atque periculosam sine exemplo praecedentium praesumptionem ab animabus vestris et a felicitate regni vestri pellatis et loca venerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis, qui ad hoc vocati sunt, viris scilicet ex clericali et ecclesiastico vel monastico ordine religiosis seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque devotis et in scola Christi eruditis, ad custodiendum et providendum committatis, qui et ' quae Dei sunt Deo et quae sunt caesaris caesari ' reddant.

214Qui si minus perfecte et in divina religione et in rei publicae utilitate profecerint, aut corripiantur aut meliores et utiliores in locis eorum substituantur; et non propter pravorum nequitiam ordo religionis et loca sacratissima eis, quibus licitum non est, committantur, quia, ut sancti patres dicunt, ' non debet esse in regimine vel in contubernio communis habitatio, quorum est diversa professio '.

215Et magnopere cavendum est, ne tam manifesta religionis destructio regni huius fiat desolatio; cum manifestissime scriptura demonstret Ozam morte dampnatum, qui archam Domini quasicadentem relevare voluit, quam vel contingere inlicitum ei fuit. Haec autem loca sacrata non ideo ab illis, quia tenere non debent, occupari prohibemus, ut a nobis illa cupido possideri quaeramus, sed ut hi, quibus ea habere non licet, licita habeant et illi, qui ad regiminis onera portanda a Domino vocati sunt, divina mysteria exsequantur.


21610. Perventum est siquidem ad nos, quod auditu lugubre et dictu nefas actuque horribile ac nimis triste dinoscitur, quia contra omnem auctoritatem, contra patrum decreta et totius christianae religionis consuetudinem in monasteriis regularibus laici in medio sacerdotum et levitarum ac ceterorum religiosorum virorum ut domini et magistri resideant et velud abbates de illorum vita et conversatione decernant eosque diiudicent et regimina animarum ac divina eis secundum regulam non solum sine praesentia, verum et sine conscientia episcopi committant sacraria, et ita praesumptive docent, qui noluerunt fieri discipuli veritatis, ut saltu inordinato magistri fiant erroris.

217Quod quam temerario ausu praesumptum sit, omnis scripturarum demonstrat auctoritas, adeo ut, sicut scriptum est, nec in persecutione dominica sine ministris pontificum res publica ad comprehendendum Dominum, quanto magis ad ordinanda divina servitia auderent transmittere?

218Ait enim scriptura secundum Iohannem: ' Iudas autem cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros '; et item: ' Et adduxerunt Iesum ad Annam primum et inde ad Caiphan pontificem '; et post examinationem pontificis suscepit eum Pilatus; et Paulum princeps sacerdotum secundum legem sedens per legem iudicare debebat.

219Et quibus panes propositionis non licet edere, etiam regis a Deo electi petitione, nisi ab inmunditia sua mundentur, iudicio sacerdotum panes proponunt.

220Quod non est aliud, nisi quod Iohannes dicit, cum venerit, antichristum acturum, ' et nunc antichristi ', videlicet isti, ' multi sunt '; et quod Dominus secundum Marcum: ' Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco, ubi non debet; qui legit, intellegat.'

221Vere enim ista est abominatio desolationis, non solum religionis, sed etiam praesentis et perpetuae salutis, et non solum subditorum et talium apocriphorum rectorum, verum et regis et regni atque regni primorum huic detestabili inordinationi fautorum.

222Et quod adhuc habetur flebilius, quidam episcoporum e vicino sedentes et iuxta prophetam ' canes muti, non valentes latrare nec opponere murum pro domo Israel ' haec scientes silent et surda aure pertranseunt.

223Unde zelo divino accensi auctoritate Dei, ' ex quo omnis paternitas ' secundum apostolum ' in caelo et in terra nominatur ', decernimus, ut, quicquid huiusmodi hactenus actum est, sacerdotali ac regali rigore seu dispositione cassetur et ad statum auctoritativum reducatur, et talis abbatia, quae paternitas latino nomine dicitur, funditus removeatur.

224Et si quis hoc de cetero praesumpserit et ammonitus a talipracsumptione se corrigere non voluerit, et isdem et qui ei faverit vel consenserit a corpore Christi separetur et sanguine.

225Qui autem de monachis per talem manum obedientiam regularem susceperit, gravioris culpae vindicta puniatur.

226Quodsi post quisquam illorum praesumpserit, iudicio sancti Spiritus praesenti decreta auctoritate anathematizetur.

227Si autem monachus contempnens gradum ecclesiasticum habuerit, eo privetur; et si gradum non habuerit, pane et aqua contentus ergastulo diebus quadraginta retrudatur, et de ministerio indebite adepto ultionem canonicam, qui a qualibet seculari potestate praedictum honorem ecclesiasticum vult obtinere, ex hoc decreto sustineat.

228Episcopi vero, qui actenus tantam silentio consenserunt praesumptionis perniciem, durius arguantur; et si deinceps istud sine vindicta dimiserint aut agere in suis parrochiis consenserint, tribus mensibus hoc synodali iudicio a missarum sollemniis se abstineant, et suae tantum ecclesiae communione contenti fiant.


22911. Occasionem etiam et fomitem, unde ordo ecclesiasticus et canonica forma atque monastica religio saepe a longe superiori tempore, cum minus religiosos principes habuit, titubavit et pene conlabens deperiit et iterum, cum devotos et in Dei zelo ferventes principes accipere meruit, resurrectione quadam revixit et vigorem recepit atque sui processus tempore ambulavit, quod non sine gravi dolore et metu ultionis divinae dicimus, in vestri regiminis tempore ' in ' destructionem, non in aedificationem ', sicut Paulus docuerat, accidisse conspicimus.

230Quod et nostris peccatis, qui dispensatores et pastores ecclesiarum esse debuimus, veraciter imputamus; et eorum, quorum factione res ista adeo male pullulavit et excrevit, alia praecedentia peccata hoc meruisse, pro certo auctoritate divina cognoscimus: ut, ' qui nocebant ', sicut scriptum est, ' nocerent adhuc, et qui in sordibus erant, sordescerent adhuc '.

231Unde Deum gravius ad iracundiam provocarent et sanctos, quos intercessores pro suis peccatis habere debuerant, infensos haberent et sacerdotes ac viros religiosos seu Christi pauperes, quos oratores et reconciliatores sibi de suo promereri necesse fuerat, proclamatores adversum se fieri irritarent et ad cumulum suorum peccatorum etiam illa peccata, unde in conspectu Dei rationem in die terribilis iudicii redderent, et augerent, quae illi commiserunt, qui eadem ipsa peccata per intercessionem fidelissimarum oblationum deleverunt, quas ecclesiasticarum rerum pervasores inconsulte et in perniciem sui sine reverentia abutuntur.

232Quod ita verum esse, ut dicimus, Dominus protestatur dicens: ' Peccata populi mei comedunt '.

233Peccata enim populi comedunt, qui contra auctoritatem divinam res ecclesiasticas indebite pervadunt et nec intercessionis ope nec praedicationisi consilio vel quocumque divino auxilio pro peccatis corum, qui eas dederant, laborant nec pio operi, ad quod fides fidelium eas tradiderat, inservire permittunt.

234De quo periculoso facto vos, princeps christianissime, venerabiliter admonemus et devotissime obsecramus, ut memores salutis vestrae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam largitatis progenitorum vestrorum erga sanctas ecclesias, propter quam feliciter regnaverunt et sibi contrarios superaverunt, memores siquidem, cum quanta religione etiam ante Christi sanguinem et in tempore famis in Aegypto discretione sancti Ioseph apud nefandum regem Pharaonem terra sacerdotalis extitit, innumera quoque scripturarum exempla, ut lacte ecclesiae nutriti et scientiae ipsius uberibus sufficienter repleti, ante oculos reducentes tunicam Christi, qui vos elegit et exaltavit, quam nec milites ausi fuerunt scindere, tempore vestro quantotiusreconsuite et resarcite et nec violenta ablatione nec inlicitorum praeceptorum confirmatione res ab ecclesiis vobis ad tuendum et defensandum ac propagandum commissis auferre temptate: sed ut sanctae memoriae avus et pater vester eas gubernandas vobis fautore Deo dimiserunt, redintegrate, et praecepta regalia earundem ecclesiarum conservate et confirmate; ne sicut intentavit Samuhel propheta ad Roboam filium Salomonis in conscissione pallii, praesens regnum, quod absit, vobis patrum labore adquisitum et hereditate relictum a vobis ipse Christus dividat et aeternum regnum, quod promisit, non tribuat.

235Nec contra Dei faciem iratas hominum facies consideretis; quia, si ad tempus illis displicueritis, cum vos Deo placebitis, in vobis ille, quod promisit, implebit: ' Cum placuerint ', inquiens, ' Domino viae hominis, omnes inimicos eius convertet ad pacem.'


23612. Petimus tandem, ut ordo ecclesiasticus, in quibuscumque ei fuerit necesse rigorem salutis humanae exerere, per potestatem vestram et per ministerium ministrorum dominationis vestrae secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat: et populi generalitas una cum ecclesiastica devotione ' iudicium, quod honor regis diligit ', et ' iustitiam, qua thronus eius firmatur ', per dispositionem vestram suscipiat; seu admonitione atque consilio sacerdotali vestra sublimitas et quisque in quolibet statu vel ordine de rapinis et ceteris, quae discordiae malo acciderunt, praeteritis erroribus poenitudinem gerat et Domini reconciliationem expostulet.

237Quam facile omnis, qui quaesierit, inveniet, si in loco discordiae plantata fuerit caritas, quae cooperit multitudinem peccatorum, eumque potius quam nos in consilio, non nostro sed Dei, adtendatis, qui dixit: ' Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.

238Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.'


239Capitula in synodo acta, quae habita est apud Lauriacum in pago Andegavensi anno DCCCXLIII.incarnationis domini nostri Iesu Christi, mense Octobri, indictione VII.

24013. Si quis publicus divinae legis praevaricator vel pro manifestis criminibus erga ecclesiastica iusta et rationabilia iudicia contemptor repertus fuerit vel inflatus ac tumidus monitis ecclesiasticis ac sanctorum patrum constitutionibus contradictor vel subsannator comprobatus fuerit, si monitionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur.


24114. Si quis contra regiam dignitatem dolose ac callide ac pernitiose satagere comprobatus fuerit, nisi dignissime satisfecerit, anathematizetur.


24215. Si quis potestati regiae, quae ' non est ' iuxta apostolum ' nisi a Deo ', contumaci ac inflato spiritu, contra auctoritatem et rationem pertinaciter contradicere praesumpserit et eius iustis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem ecclesiasticam ac ius civile obtemperare inrefragabiliter noluerit, anathematizetur.


24316. Quicumque superbiae facibus accensi vel protervia stomacati haec, quae pro sanctae matris ecclesiae tranquillitate sacerdotalique rigore et regia dignitate a nobis unanimiter definita manibusque propriis roborata sunt, violare aut quolibet argumento inrumpere temptaverit, placet eos omnes anathematizari.


244Ex capitulis apud Belvacum civitatem in synodo habitis.

24517. Ut res ecclesiasticae tempore principatus vestri ablatae ex integro praesentialiter restituantur et restitutae conserventur, sicut tempore avi et patris vestri fuerunt, et excepto superposito, quod ad usus possidentium absumptum est, quomodo tunc erant, quando vos inde illas tulistis, sine refragatione reddantur.

246Hinc enim in canone Aurelianensi scriptum est titulo XIII: ' Ne cui liceat res vel facultates ecclesiae aut monasteriis vel senodochiis pro quacumque elemosyna cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere: quodsi quis fecerit, tamquam necator pauperum canonum antiquorum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quae sunt ablata vel retenta, reddantur.'


24718. Ut praecepta inlicita iure beneficiario de rebus ecclesiasticis facta a vobis sine dilatione rescindantur, et ut de cetero, ne fiant, a dignitate vestri nominis regii caveatur.


24819. Ut ab ecclesiis vestrae ditioni subiectis indebitas consuetudines et iniustas exactationes de cetero non exactetis, sed ita eas conservetis, sicut ordo docet canonicus et tempore avi et patris vestri conservatae fuerunt.


24920. Et ne magnificentiam vestram illuc vestrae dignitati indecens et inhonesta inpellat necessitas, quo non trahit voluntas, et partim necessitate, partim etiam subreptione, quia aliter, quam se rei veritas habeat, vobis dictum vel postulatum fuit, maxime quod ad rempublicam pertinuit aut praereptione in beneficiario iure aut in alode absumptum habetur: videtur nobis utile et necessarium, ut fideles et strenuos missos ex utroque ordine per singulos comitatus regni vestri mittatis, qui omnia diligenter inbrevient, quae tempore avi ac patris vestri vel in regio specialiter servitio vel in vassallorum dominicorum beneficiis fuerunt, et quid vel qualiter aut quantum exinde quisque modo retineat, et secundum veritatem renuntietur vobis. Et ubi inveneritis, quia ratio et utilitas ac ordo seu veritas in absumptis vel donationibus habeantur, in statu permaneant; ubi autem inrationabilitas vel potius fraus inventae fuerint, una cum consilio fidelium vestrorum hoc taliter corrigite, ut et ratio atque utilitas seu iustitia non deserantur et dignitas vestrae magnificentiae per necessitatem ita vilis non fiat, sicut vos non decere cognoscitur, quoniam domestica domus vestra aliter obsequiis domesticorum repleri non poterit, nisi habueritis, unde eis meritum rependere et indigentiae solatium ferre possitis; et sic demum res publica et vestra de suo suffragetur sibi, et ecclesiae, quibus non expedit, habeantur inmunes.


25021. Ut precariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur et cum auctoritate ecclesiastica vel civili, si fiendae sunt, fiant.


25122. Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit.

252Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare oportet ut alienarum dispensatorem, non propriarum largitorem.

253Et a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus proprie Deo et sanctis illius dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem, cui non vult, contra utilitatem et rationem praestitum de proprio facere beneficium.

254Praecepta autem regalia super precariis ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit, quoniam praecepta in iure ecclesiastico firmare indignum iudicet necesse est maiestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur.

255Isdem autem custos ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et ecclesiasticae communionis forte inmemor contra auctoritatem praeceptum regium pro quacumque adsentatione fieri petat; qui etsi fecerit, non audiatur.

256Si autem et obtinuerit, regia discretione et episcopali iudicio idem rescindatur, et petitor iniustus pro principis iniusta suggestione digne corripiatur.

257Et precariae secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem de quinquennio in quinquennium renoventur.


25823. Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur.

259Quae autem inconsulte sunt factae, iuxta decretum canonicum papae Hilarii, quae inlicite decessor episcopus admiserit vel ab aliis inlicite commissa sunt, ab eo, qui successor est, emendentur.


26024. Ut contra depraedatores et obpressores ecelesiarum et rerum ad easdem pertinentium defensores secundum ministerium vestrum, quantum Deus posse dederit, existatis; et praecepta, quae avus ac pater vester ecclesiis ditioni vestrae subiectis fecerunt ac firmaverunt et stabilita conservaverunt, quaeque vos confirmastis, de cetero rata in omnibus conservetis.


261Capitula in synodo acta, quae apud Meldensem urbem divino nutu habita est anno incarnationis dominicae DCCCXLV, XV. Kalendas Iulias, indictione VIII.

26225. Salubre et decens esse cognoscitur atque apostolicis regulis conveniens, ut non solum, secundum apostolum, domui suae spiritaliter episcopus bene praesit, verum etiam et domum temporalem ornatam et compositam secundum competens ministerium suum et de vicinitate ecclesiae et de convenientia religionis et de receptione pauperum vel hospitum habeat; et ita sit ordinata, ut, quicumque conversationem et domos conversationis ipsius viderit, habitacula ea religionis valeat computare, non diversoria inpudicitiae aut alicuius inreligiositatis, quae castitati vel bonae opinioni contraria sint vel officiant, estimentur.


26326. Suggerendum est etiam et ex divino mandato intimandum regiae dignitati, ut episcopium, quod domus episcopi appellatur, qualiscumque sit in oculis Domini episcopus, ipse tamen a rege regum rex constitutus, pro sanctitate ordinis episcopalis, sicut sanctus Gregorius ad Fortunatum docet episcopum, venerabiliter et reverenter introeat, et secundum sanctam praedecessorum consuetudinem, quando orationis et debitae susceptionis gratia in transitu convenienti civitatem ingressus fuerit, habitaculis episcopalibus reverenter inhabitet, et non diversoria feminarum magnificentia sua et religio venerabilis ibidem fieri permittat.

264Quia si secundum leges canonicas in mansiones clericorum introitus feminarum prohibentur, quanto magis domus episcopi ab huiusmodi inhabitatione et conversatione, etiam et a legitimo conubio coniugatorum debet inmunis esse et aliena?

265Sed et inmunitates praecedentium imperatorum ac regum ab huiusmodi longiori et diuturna conversatione et commoratione regum et quorumcumque potentium ac secularium personarum in episcopio prohibent.

266Quapropter et divinitus et humanitus sancitas divinas et humanas leges vestra devotio et dignitas observare curabit, si et in caelesti regno et in terreno feliciter cupitis prosperari.


26727. Quia hactenus propter diversas necessitatum incommoditates aliter vos fieri incompetentia compulit, quam salubritas poposcisset et honestas atque utilitas postulassent, vestra studebit magnitudo obnixius observare, ut, quando transitus vester iuxta civitates acciderit, inmunes et liberas vestra dominatio iubeat a depraedationum exactationibus fieri mansiones intra civitatem, quia omnes, qui sua ad civitates deferebant, ut et salva quaeque ibi haberent et illa plus pacifice venderent, iam et hoc refugiunt et pristinae inmunitates et confirmationes infringuntur, dum et cives ab hospitibus opprimuntur et ab his, a quibus non solum opprimuntur, verum et diripiuntur, sua non solum vendere prohibentur, sed et propter direptionem post eos cum gemitu clamare coguntur.


26828. Ut regia magnificentia liberiorem libertatem episcopis ad suum peragendum in eorum parrochiis ministerium, quam hactenus propter diversas perturbationes habuissent, maxime in sacratissimis temporibus, quadragesimae scilicet et adventus Domini, tribuat, quatinus et periculum et ipsi episcopi et regia dignitas salubrius pro ministerio sibi commisso et neglecto possint evadere et pro strenue exsecuto divinam misericordiam sibi conciliare praevaleant.

269Ipsi autem episcopi concessum sibi otium non in suas voluptates, sed in divinum et officiosum convertant negotium, quatenus studentes praedicationi et correctioni atque confirmationi, quod hactenusper parrochias fuit neglectum, sollerter et devotissime de cetero sit correctum et emendatum.

270Et non propter suam quietudinem episcopi ad remotiora loca secedentes et suum ministerium neglegentes proprias deserant civitates, sed ut parrochias suas cum officii efficatia circumeant aut cum religione in suis civitatibus canonice cum suis filiis degant et hospitalitate ornati, quae iam pene propter diversas rapacitates adnullata est, non solum in oculis Domini propter obedientiam mandati divini reddantur conspicui, verum et bonum testimonium secundum sanctum adquirant apostolum.

271Presbiteros etiam sibi commissos et doctrina et castitate et sobrietate atque hospitalitate secundum eorum ministerium ornari compellant.


27229. Ut quorundam episcoporum reprehensibilis, immo damnabilis consuetudo omnimodis corrigatur, qui plebes sibi creditas aut raro aut nunquam per se ipsos iuxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum visitant, cum Dominus dicat: ' Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et adnuntiabis eis ex me ' et cetera, quae divinus sermo complectitur.

273Omnes etiam sacerdotes Domini pia vigilantia fidem catholicam indagare et subditos sibi cum mandatorum Domini observantia episcopi quique studiosissime docere contendant.


27430. Ut, si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris ecclesiae, ambitiose et improbe ad potiorem aspirare contenderit, canonica erga eum definitio conservetur.


27531. Ut metropolitanis sedibus antiquitus statuta iura serventur et a conprovincialibus episcopis iuxta regulas ecclesiasticas eis reverentia exhibeatur.


27632. Ut principes iuxta decreta canonum per singulas provincias saltim bis aut semel in anno a metropolitanis et diocesanis episcopis synodice conveniri concedant, quia quaelibet confusio rerum temporalium dissolvere non debet collegium et studium sacerdotum.


27733. Ut si quilibet episcopus ad synodum vocatus quacumque occasione venire distulerit, nisi evidens inpossibilitas praepedierit, salva censura ex hoc patrum auctoritate decreta cesset ab officio, donec satisfaciat fratribus.


27834. Ut canonum statuta sine praeiudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus vel iudiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur.

279In exponendis etiam vel praedicandis divinis scripturis sanctorum catholicorum et probatissimorum patrum sensum quisque sequatur, ' in quorum scriptis ', ut beatus dicit Hieronimus, ' fidei veritas non vacillet '.

280Sed et qui in suis monasteriis religiose residere debent et vocum novitates, ut innotescant, studio proferre satagunt, acerrime ut praesumptores arguantur et comprimantur.


28135. Ut quisque episcopus talem iuxta se pro viribus habere decertet, qui iuxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum patrum de fide et observatione mandatorum Dei seu et praedicationis doctrina presbiteros plebium assidue instruant et informent, ne domus Dei vivi, quae est ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat; sed et isdem talis existat, quem amor pecuniae non vexet aut reprobi mores et conversatio reprehensibilis periculose devastet.


28236. Ut presbiteri nullatenus ubicumque hospitari sinantur aut aliquo modo ipsi praesumant, sed assidue apud suas ecclesias esse studeant propter sacra misteria vel ministeria fidelibus exhibenda.

283Nec etiam alibi habitare permittantur, neque mulieres quamcumque frequentationem habeant in locis, in quibus presbiteri aliquem recursum habuerint.

284Quodsi observare parvipenderint, ita ut transgressores et qui contra interdicta fecerint iudicentur.


28537. Ut, quicumque ex clero esse videntur, arma militaria non sumant nec armati incedant, sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant.

286Quodsi contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae sanctitatis profanatores proprii gradus amissione multentur, quia non possunt simul Deo et saeculo militare.


28738. Ut nullus deinceps veritatis episcopus solito super sacra iurare praesumat, quod mysterii causa sancti quaesierint patriarchae et fecerint.

288Non enim in haesitatione et malitia exigentis, sed in caritate non ficta fides servatur.

289Quod qui transgredi ausu temerario praesumpserit quolibet modo inlectus, censurae ecclesiasticae sine retractatione subiaceat.


29039. Ut multiplex iuramentorum et periuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, adtentius omnibus annuntietur, sicut ipse Dominus ostendit dicens: ' Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui: ego Dominus '.

291Tantum namque hoc malum est, ut ad sanctuaria martyrum, ubi diversorum egritudines sanantur, ibi periuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, iusto Deiiudicio a demonibus arripiantur, sicut dicit sanctus Gregorius: ' Ad horum corpora aegri veniunt et sanantur; demoniaci veniunt et curantur; periuri veniunt et a demonio vexantur '.


29240. Admonenda est regia magnitudo de hospitalibus, quae tempore praedecessorum suorum et ordinata et exculta fuerunt et modo ad nichilum sunt redacta.

293Sed et hospitalia Scothorum, quae sancti homines gentis illius in hoc regno construxerunt et rebus pro sanctitate sua adquisitis ampliaverunt, ab eodem hospitalitatis officio funditus sunt alienata.

294Et non solum supervenientes in eadem hospitalia non recipiuntur, verum etiam ipsi, qui ab infantia in eisdem locis sub religione Domino militaverunt, et exinde eiciuntur et ostiatim mendicare coguntur.

295Unde pertimescenda est canonica sententia et maxime decretalis Symmachi papae diffinitio, quia ut necator pauperum et Christi traditor Iudas isdem, qui huius sceleris auctor et perpetrator esse dinoscitur, praesenti et perpetuo est anathemate feriendus. '

296Qui reiculam ', inquit Symmachus papa, vel quicquid fuerit ' ecclesiae, petunt a regibus et corrumpendae pietatis instinctu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur '.

297Item in canone Aurelianensi: ' Si quis quolibet tempore contra hanc constitutionem nostram venire temptaverit aut aliquid de consuetudine vel facultate senodochii abstulerit, ut xenodochium, quod avertat Deus, esse desinat, ut necator pauperum inrevocabili anathemate feriatur '.


29841. Providendum est regiae maiestati, ut monasteria, quae ab hominibus Deum timentibus in sua proprietate constructa praedecessores illius causa defensionis et mundeburdi susceperunt, ut libera libertate remota spe hereditaria de illorum propinquitate ibidem religio observaretur, et nunc in alodem sunt data, quapropter omnis exinde religio funditus est eversa: qualiter vota fidelium inconvulsa permaneant, ne voces eorum contra se ante Deum clamantes adiuncto periculo de eorum perditione, qui in eisdem locis necessitate naufragantur, condempnabiles sentiat.


29942. Monenda est sollertia regia, ut strenuos et fideles missos per regnum sibi commissum dirigat; et investigent ac diligenter inbrevient res ecclesiasticas, quas per subreptionem atque ignorantiam quorumcumque in alodem ipse aut pater suus donavit; et consulens periculo animarum, suae videlicet et patris sui, hoc ad tempus corrigere studeat, ne forte, cum voluerit, minime possit.


30043. Cavendum est et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum et episcopis et regibus et omnibus sublimioribus potestatibus atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per simoniacam heresim regiminis locumobtineat quacumque factione, calliditate, promissione seu commoditate aut datione per se aut per emissam personam; cum Spiritus sanctus inter cetera documenta ecclesiastica per os sancti dicat Gregorii: ' Cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat hereticus, promovetur?'

301Et item: ' Ementes quippe atque vendentes par poena constringit; cum liqueat hanc heresim in ipsa sua origine apostolica esse detestatione dampnatam.'

302Et apostolus docet: ' Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte.' Et item beatus Gregorius: ' Dolens ', inquit, ' dico, gemens denuntio, quia sacerdotium, quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit.'

303Item: ' Adversarius animarum callida specie suadet, quasi debere ab habentibus accipi, ut sit, quod possit non habentibus erogari ', sed scriptum est: ' Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.'


30444. Ut corepiscopus modum suum iuxta canonicam institutionem teneat et nec sanctum chrisma nec sanctum paraclitum Spiritum, solis episcopis iuxta decreta Innocentii tribuere debitum, tradere temptet nec ecclesias consecret neque ordines ecclesiasticos, qui per inpositionem manus tribuuntur, id est non nisi usque ad subdiaconatum et hoc iubente episcopo et in locis, quibus canones designant, agere presumat; inpositioni autem penitentiae atque penitentium reconciliationi per parrochiam secundum mandatum episcopi sui inserviat.

305Si vero civitatis episcopus obierit, nihil ex episcopali ministerio specialiter episcopis debito ad temptet, quia ex hoc magnum scandalum et divisionem rerum ecclesiasticarum atque dilationem in canonice ordinandis episcopis Dei ecclesiis accidisse conspeximus.

306Nam si episcopus civitatis propter desidiam aut secularem pervagationem vel propter infirmitatem modum suum corepiscopis transcendere consenserit, sententiam canonicam debet adtendere, qua decretum est, ut, qui contra dicta canonum fecerit, gradus sui periculo sine retractatione subiaceat.


30745. Ut nemo episcoporum vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat neque denarios vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbiteris inordinabiliter exiguntur.

308Decet tamen presbiteros cum voluntariis eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos episcopos.


30946. Ut nemo sacrum chrisma nisi in quinta feria maioris septimanae, id est in cena, quae specialiter appellatur dominica, conficere praesumat.


31047. Ut nemo vivente episcopo ecclesiam illius aut res ad cam pertinentes invadere aut dominari praesumat, neque sub voluntariae cleri ac populi electionis obtentu praeter voluntatem episcopi quisquam quacumque seculari potestatepraeditus quasi oeconomum constituat.

311Sed si episcopus ministerium ecclesiasticum propter infirmitatem corpoream exhibere non potuerit, in archiepiscopi hoc cum voluntate episcopi eiusdem ecclesiae maneat ordinatione, qualiter debitum officium non remaneat.

312Obsequium vero ad rempublicam pertinens qualiter exsequatur, per tales ex subditis et ecclesiasticis ministris cum consensu archiepiscopi propter pacis caritatisque custodiam episcopus ordinet ac disponat, quos succedendi in episcopatu appetitus indebitus non elevet neque vexet; nisi ita moratus extiterit, ut secundum instituta beati Gregorii in libro epistolarum et humiliter in subditione prosit et post utiliter conveniens sanctis regulis praesit; quia ob hoc in multis ecclesiis scandalum magnum conspeximus.

313Si autem in archiepiscopo talis necessitas acciderit, similiter ipse consilio coepiscoporum suorum huiusmodi ordinationem exhibeat.


31448. Ut nemo presbiterorum baptizare praesumat, nisi in vicis et ecclesiis baptismalibus atque temporibus constitutis, nisi causa egritudinis vel certae necessitatis, sicut sacra canonum docet auctoritas; et vici auctoritatem et privilegia debita et antiqua retineant.


31549. Ut nemo laicorum presbiteros ecclesiarum suarum turpi vilicationi et secundum apostolum seculari et inhonestae negotiationi inplicare nec secum aliorsum contra auctoritatem praesumat ducere, quo ministerium sibi commissum cogantur neglegere.

316Quodsi contra interdicta praesumpserit, excommunicetur.


31750. Ut presbiteri vel quilibet clerici in alterius parrochiam sine formata non recipiantur neque retineantur nec etiam ministrare sinantur.

318Criminati autem ab omnibus excludantur et eiciantur a parrochiis, in quibus cupiunt immorari, usquequo ad eum revertantur episcopum, a quo aufugisse noscuntur.


31951. Qui cum senioribus suis de aliis provinciis ad nostras parrochias veniunt sine formata, ministrare non permittantur; quam et si attulerint et ministrare idonei inventi fuerint, instruantur, quam religiose atque studiose sacrum ministerium peragant et in quibus locis illud agere non debeant, et ut excommunicatis nequaquam communicent.

320Clerici vero, si ab huiusmodi hominibus ad ordinandum offeruntur, instrui debent, ut ad episcopos, ex quorum parrochiis sumpti sunt, eos remittant; et aut ibi ordinentur, aut litteras canonicas ab episcopo, ex cuius dioecesi sunt, perferant, sicut canonica docet auctoritas.


32152. Qui vero ex nostris parrochiis aut ad titulum aut absolute ordinari petunt, nullatenus ordinentur, nisi aut in loco certo et religioso vel etiam in civitate saltim uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque doctrinaillius certitudo possit agnosci.

322Et nemo absolute quemquam ordinare praesumat, sicut sancti sanxerunt canones.


32353. Ut canonici in civitate vel monasteriis, sicut constitutum est, in dormitorio dormiant et in refectorio comedant et in domo infirmorum necessario subleventur; et tam sani, quam infirmi canonice vestiantur atque in claustris horis congruis degant et sub custodia canonica lectioni et ceteris divinae institutionis insistant officiis.

324Qui vero episcoporum loci convenientiam aut facultatem non habuerit, ut hoc perficere et ordinare possit, princeps secundum constitutionem domni imperatoris Hluduwici annuat: id est, si vicina episcopio terra de eadem ecclesia esse reperta fuerit et ab alio possidetur, ecclesiae rectori ad claustra clericorum vel alia quaelibet ecclesiae commoda facienda reddatur; si autem de fisco fuerit, regia liberalitas eandem terram ad servorum Dei habitacula construenda largiri dignetur; si autem de alia casa Dei aut de cuiuslibet proprio fuerit, ex convenientia commutandi licentia tribuatur.

325Et si paupertas loci ad aedificandas domos necessarias non sufficerit, eos ad adiutorium aedificandi potestas regia cogat, qui res de eadem ecclesia in beneficiis retinent.


32654. Ut titulos cardinales in urbibus vel suburbiis constitutos episcopi canonice et honeste sine retractatione ordinent et disponant.


32755. Ut episcopi se ipsos atque ministros suos et maxime ecclesiasticos cunctosque christianos in sua parrochia perpendentes ex hoc statuta Niceni concilii et ceterorum conciliorum ab usuris sine excusatione compescant; et quos compescere aliter non potuerint, canonicam in eos sententiam proferant.


32856. Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica.

329Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas; quia anathema aeternae est mortis dampnatio et nonnisi pro mortali debet imponi crimine et illi, qui aliter non potuerit corrigi.


33057. Ut monachi, quibus monasteriorum cura commissa non est, passim et sine auctoritate palatium non adeant nec in eo immorentur vel ubi et ubi discurrere ac pervagari acephali praesumant.

331Sed si tales quilibet fuerint, ut utiles et necessarii ecclesiae ac principi repperiantur, cum auctoritate episcopi canonice ac religiose pergant. Sin autem, in monasteriis suis, sicut canonica et regularis docet institutio, religiose resideant.

332Quos etiam nec episcopus nec abbas vel quilibetalius eos veredariorum more in missaticis instanter transmittat, quia per quosdam illorum contra canonicam auctoritatem et ecclesiastica et civilia perturbantur negotia.

333Nec sub praetextu obedientiae diutius vilicationibus inserviant, sed regulariter obedientiam vicissitudine sua peragentes secum, ut de sancto Benedicto legitur, in monasterio habitent atque se ipsos recolligant.

334Haec autem transgredientes sive praelati in favendo, sive subditi in obtinendo excommunicentur.


33558. Canonicorum autem, qui in parrochiis tonsorantur et erudiuntur, interdum etiam et ordinantur, sine auctoritate dignitas regalis in suum periculum non dignetur recipere, praesertim cum eos salubriter et auctoritative possit habere.

336Quapropter cum quilibet canonicorum ad regiam venerit maiestatem et suo se voluerit mancipare servitio, consensu episcopi, ad cuius dioecesim pertinere dinoscitur, eum recipiat.

337Et si in ordine clericali eum promoveri voluerit, manus ipsius impositione ad ecclesiasticum ordinem, sancti Spiritus munere si dignus fuerit, consecretur; qualiter et divina auctoritas vigeat et regalis dignitas obsequatur et salus ordinantis et ordinati atque iubentis in omnibus observetur.

338Alioqui haec statuta transgredientes canonicae subigantur sententiae.


33959. Ut monachus de monasterio sine consultu vel praesentia episcopi aut vicarii eius ad hoc regulariter deductus non eiciatur; cuius dispositione et auctoritate de cetero vita et conversatio eiecti, ne perditus perpetuo fiat, si aliquo modo salvari potest, ordinari debet atque decerni.


34060. Ut hi, qui monasteria atque sacrata loca vel ecclesias infringunt et deposita vel alia quaelibet exinde abstrahunt et sacerdotes ac viros ecclesiasticos non solum dehonorant, verum et diverso atque adverso modo affligunt, velut sacrilegi canonicae sententiae, quae ex his decreta esse dinoscitur, subigantur.


34161. Ut pervasores rerum ecclesiasticarum, qui easdem res vel contra auctoritatem non solum retinere, verum et crudeliter depopulari noscuntur, quidam etiam et facultates ecclesiae in diversa conlaboratione et reditibus eas expoliant, sed et pauperes atque vicinos et circummanentes inmisericorditer expoliant, devastant et opprimunt, ut rapaces, qui secundum apostolum a regno Dei excluduntur, ex criminali et publico peccato publica penitentia satisfaciant.

342Quodsi hoc agere noluerint et potestate regia ad hoc exortati vel coacti non fuerint, proferatur contra eos apostolica terribilis sententia, qua dicitur: ' Si quis frater nominatur et est rapax, cum huiusmodi nec cibum quisquam praesumat sumere '; quia ' iniquum et sacrilegum est ', ut Symachus papa et post eum beatus Gregorius Sabino subdiacono scribit, ' et contra leges est, si quis, quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis temptaverit compendiis retinere '.

343Quapropter secundum statuta canonum ab omni ecclesiastica communione ut sacrilegus debet arceri, donec studeat digna satisfactione quod admisit corrigere.


34462. Hi vero, qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas persolvere et sarta tecta ecclesiae secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem restaurare debent et hoc non solum neglegunt, verum et per contemptum dimittunt atque clericos fame ac penuria obprimunt, ecclesiastica quoque aedificia dissolutione adnullari permittunt, tamdiu ab ecclesiastica communione separentur, usque dum diligentia emendare studeant, quod socordia neglexerunt.

345Quodsi iterum iteraverint, post excommunicationis satisfactionem regia potestate compulsi iuxta legale et antiquum dictum ' qui neglegit censum, perdat agrum '.

346Servi autem ecclesiarum quibuscumque potestatibus subditi, unde melior consuetudo vel devotior commendatio ex tempore et iussione domni Hludowici vel certe domni Karoli seu etiam Pipini non existit, saltim XX diebus in anno eidem ecclesiae ad reficiendas ipsius ruinas absque molestia servire sinantur.

347Ubi autem et amplior commendatio et melior consuetudo inde habetur, pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat.


34863. ' Ut secundum canonicam auctoritatem et constitutionem ' domni imperatoris Hludowici ' de agro ecclesiastico et manso ac mancipiis ', quae ipse suis capitulis constituit, ' vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae fuerit, neque de decimis et oblationibus fidelium cuiquam presbitero aliquem censum persolvere cogat nec quisquam cuiuslibet ordinis vel dignitatis exinde quicquam subtrahat aut redibitionem quamcumque exigat temporalem.

349Quodsi fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur et regia potestate hoc emendare legaliter cogatur '.


35064. Raptores virginum et viduarum, qui etiam postea voluntate parentum eas quasi desponsantes sub dotalicii nomine in coniugium duxerunt, publicae penitentiae subigantur; et post publicam penitentiam, prout praeviderit episcopus, peractam, ne in peius corruant, iterum convenientes de cetero elemosinis et ceteris quisbuscumque religiosae et salvificae conversationis actionibus inservire procurent, usquequo ab opere coniugali ex consensu se valeant abstinere.

351Filii vero ex huiusmodi vituperabili coniunctione ante coniugium etiam minus laudabile procreati ad ecclesiasticam dignitatem nullo modo provehantur; nec de tali coniugiogenerati ecclesiasticis ordinibus applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas vel necessitas postulet vel evidens meritorum praerogativa commendet.


35265. Hi autem, qui necdum eas, quas rapuerant, cum voluntate parentum sub praefato desponsionis vel dotalicii nomine in coniugium sumptas habent, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab earum coniunctione separentur et publicae penitentiae subigantur, raptae autem parentibus legaliter restituantur.

353Post peractam vero publicam penitentiam, si aetas et incontinentia exegerit, legitimo et ex utrisque partibus placito coniugio socientur.

354Nam in his ' non regulam constituimus, sed ', ut verbis magni Leonis utamur, ' quid sit tolerabilius, aestimamus '.

355Quodsi unus ex coniugatis obierit, is, qui publicam penitentiam egit et superstes extiterit, iterare coniugium non praesumat; nisi forte episcopus praeviderit aliquam concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam.


35666. Qui vero deinceps rapere virgines vel viduas praesumperint, secundum synodalem beati Gregorii diffinitionem ipsi et complices eorum anathematizentur, et raptores sine spe coniugii perpetuo maneant.


35767. Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt et progressu etiam criminis in coniugium sumunt, publicae penitentiae iuxta modum, quod praeviderit episcopus, subigantur.

358Ipsae vero locis congruis penitentiae retrudantur et ad habitum religionis redire cogantur; uterque autem sine ulla spe uxoreae copulationis perenniter maneant.

359Si autem, quod absit, coniugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae et amplius propellantur.

360Qui si forte oboedire monitis salutaribus non voluerint, anathematizentur.


36168. De his, qui sponsas alienas rapiunt vel consensu parentum accipiunt, antiqua et synodalis sententia observetur.

362Quod et si forte in ecclesia eventus talis repperiri dinoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeant tractare pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, ' quia prior quidem ', inquiens, ' diffinitio durius, posterior autem quiddam tractavit humanius ', nullo modo, ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor sine publica transeat penitentia et sponso legaliter multa componat.

363Quodsi haec obedire renuerit, sine ullla refragatione anathematizetur; fautores vero illius iuxta modum culpae episcopali decreto peniteant.

364Si vero, quod non optamus, de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellatur.

365Et si verisimilibus exinde suspitionibus fuerit propulsatus et canonice nequiverit approbari, secundum sanctorum patrum statuta se purgare cogatur.


36669. Is, qui vivente marito coniugem illius adulterasse accusatur et eo in proximo defuncto eandem sumpsisse dinoscitur, omnimodis publicae penitentiae subigatur.

367De quo etiam post penitentiam praefata, si expedierit, servabitur regula, nisi forte isdem aut mulier virum, qui mortuus fuerit, occidisse notentur aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat.

368Quodsi probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitentia perpetuo maneant.

369Si autem negaverit se eandem feminam vivente marito nequaquam adulterasse et praefati homicidii nemo eorum reus extiterit et probatis testibus neuter eorum convinci potuerit, purgent legaliter famam suae opinionis et sumpto utantur coniugio, si alia, ut diximus, non praepedit ratio.


37070. Ut illae, quae quasi sanctimoniales sub velamine religionis degere cognoscuntur, sed potius iuxta apostolum in deliciis viventes mortuae in divinis oculis computantur libidinibusque et ceteris carnis voluptatibus inservire accusantur, si manifeste detegi potuerint, episcopali auctoritate et regia potestate in talibus locis residere sub testimonio religioso cogantur, ubi penitentiam si fecerint dignam, assequantur etiam fructuosam; si autem manifeste detegi non valuerint, erga ecclesiam suae opinionis malam famam legaliter purgare cogantur et, ut religiosius de cetero vivant, episcopali decreto et regia potestate coerceantur.


37171. Ut auctoritatem sigillo regio roboratam more tractoriae christianissimus princeps singulis donet episcopis, quam quisque episcoporum penes se habeat, ut, quando ei necesse fuerit, per eandem auctoritatem reipublicae ministros conveniat, ut ipsi, in quibuscumque civili indiguerit adiutorio, reipublicae ministris concurrentibus suum, immo divinum, possit rite peragere ministerium.


37272. Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi hereditario iure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat nec quisquam ossa cuiuslibet mortui de sepulcro suo eicere, aut sepulturam cuiusquam temerario