Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Triuriense

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 252
Edition MGH Capit. 2
Place Triburia
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Concilium Triuriense
Volume Capit. 2
TEI Source

Contents

Key Sentences

Keywords

iugum (NN), mensa (NN), instantia (NN), diffinitio (NN), Saxonia (NE), paupertas (NN), pereo (V), prior (ADJ), crudelis (ADJ), duplex (ADJ)

Document

1252. CONCILIUM TRIBURIENSE. 2895. Mai. 5.

3IUDICIA.

4(1.) Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari, solere quoque pro baptismo et communione.

5Hoc Simoniacae heresis semen detestata est sancta synodus et anathematizavit, et ut de cetero nec pro ordinationenec pro chrismate vel baptismo nec pro sepultura vel communione quicquam exigatur, sed gratis dona Christi gratuita dispensentur.


6(2.) Medicus infantem incautius curans claudicantem effecit.

7Quesitum est, an gradum in clero talis mereri possit; et visum est, quod huiusmodi debilitas, si alios bonos profectus ostenderit, eum a gradu non debeat inhibere.


8(3.) Dictum est, quod, quidam dum arborem succideret, fratrem eius cadens arbor oppresserit.

9Iudicatum est, si, dum posset cavere qui oppressus est, non cavebat, qui succidit arborem innocens videri.

10Tamen de securitate conscientiae non multum presumendum, sed ad consilium episcopi nonnulla penitentia subeunda, quia peccata plerumque sunt aliorum peccatorum penae.


11(4.) De Francia nobilis quidam homo nobilem de Saxonia Saxonum lege duxit uxorem.

12Tenuit eam multis annis et ex ea filios procreavit.

13Verum quia non hisdem utuntur legibus Saxones et Franci, causatus est, quod eam non sua, id est Francorum, lege desponsaverit vel acceperit aut dotaverit; dimissaque illa, duxit alteram.

14Definivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subigatur penitentiae, a secunda coniuge separetur, priorem resumere cogatur.


15(5.) Quidam desponsavit uxorem et dotavit, cum illa vero coire non potuit.

16Quam frater eius clanculo corrupit et gravidam reddidit. Decretum est, ut, quamvis nupta esse non potuerit legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit.

17Sed mechus et mecha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita vero eis coniugia non negentur.


18(6.) Quidam stupravit aliquam mulierem.

19Postea filius eius, nesciens patris factum, stupravit eandem.

20Quod cum pater rescisset, de se filioque confessus est. Statuerunt melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitentia legitima permittantur coniugia, quam fortasse deterius delinquant; cum fornicatrice autem illa agendum gravius.


21(7.) Item indicatum est quendam stuprasse quandam feminam, quam postea frater eius accepit uxorem.

22Statuerunt eum, qui stupravit et a se stupratam fratri celavit, quia geminavit peccatum, penitentia districtiori castigandum, coniugium tale dissolvi oportere et mulieri quidem eis viventibus non fore potestatem nubendi, illis autem pro misericordia coniugium indulgere.


23DECRETA CONCILII.

24Incipiunt capitula sequentis opusculi.

25I. Communis oratio pro concordia tam cleri quam populi.


26II. De quodam presbytero excaecato et de excommunicatis interrogatio synodalis.


27III. Responsio regis et de excommunicatis sententia universalis.


28IV. De iniuria et contumelia, quod absit, presbiterorum.


29V. Quali poenitentia subiacere debeat, qui presbyterum voluntarie morti tradiderit.


30VI. De eo, qui evaginato gladio atrium ecclesiae intraverit.


31VII. De his, qui res ecclesiae, sive interiores sive exteriores, rapiunt.


32VIII. De his, qui contemnunt bannum ab episcopis inpositum.


33IX. De eo, si episcopus ecclesiasticum et comes saeculare placitum una die condixerint.


34X. Ut episcopus non deponatur, nisi a XII episcopis, presbyter a VI, diaconus a tribus.


35XI. Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine cessare debebit.


36XII. Ut praeter pascha et pentecosten baptisma non celebretur excepta necessitate periclitantium.


37XIII. De decimis.


38XIV. De decimis antiquarum et noviter consecratarum ecclesiarum.


39XV. De sepultura mortuorum.


40XVI. Ut sepulturam morientium nemo vendat.


41XVII. Ut nullus laicus in ecclesia sepeliatur.


42XVIII. De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.


43XIX. Ne in calice aut vinum solum aut aqua sola offeratur.


44XX. De iniuria clericorum.


45XXI. De querimonia inter presbyterum et laicum.


46XXII. De eo, si quis liber aliqua crimine infamatur.


47XXIIL.

48De his, qui velatas Deo consecratas in coniugium duxerint.


49XXIV. De virgine ante XII annos velata non consentiente patrono, sub cuius erat patrocinio.


50XXV. De viduis velatis.


51XXVI. De monachis regulariter exeuntibus sive fuga regularis disciplinae elapsis.


52XXVII. De clericis, qui semel in clero deputati sunt.


53XXVIII. Ut nullus episcopus alterius ministrum ecclesiasticum sollicitet.


54XXIX. Ut nullum servum ante perfectam libertatem episcopus ordinare praesumat.


55XXX. De eo, si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam.


56XXXI. De furibus et latronibus.


57XXXII. De ecclesia a compluribus coheredibus obsessa.


58XXXIII. De claudis et aliqua parte corporis minutis, si sacro ordini possint adiungi.


59XXXIV. De eo, si quis in hoste contra paganos interficit captivos christianos.


60XXXV. Ut nullus comes nullusque iudex diebus festis vel dominicis seu ieiuniorum aut quadragesimae placitum habere praesumat et ut nullus poenitens illo veniat.


61XXXVI. De eo, si duo fratres simul arborem succiderint et cadente arbore unus eorum interfectus fuerit.


62XXXVII. De muliere, cuius infans aliquo casu propter neglegentiam eius moritur.


63XXXVIII. Si quis liber libertam duxerit, ulterius habere debebit.


64XXXIX. Si quis alienigenam in matrimonium duxerit, habere debebit.


65XL. De eo, quod quidam uxorem alterius vivente eo constupravit et insuper iuramento confirmavit eo moriente coniugem eam accipere.


66XLI. De eo, si quis duxerit uxorem et concumbere non valens cum ea frater eius clam violaverit illam.


67XLII. Si quis de uno in alium transmigrat episcopatum et consanguineam suam polluerit vel aliquod crimen commiserit.


68XLIII. Si quis cum qualibet fornicatus fuerit et eo nesciente filius eius vel frater inscius violaverit illam.


69XLIV. Si quis cum aliqua fornicatus fuerit et frater eius ignarus duxerit illam uxorem.


70XLV. Si quis cum duabus sororibus fuerit pollutus.


71XLVI. Si cuius uxor constuprata fuerit et propterea maritus perdere illam machinaverit.


72XLVII. Si quis spiritalem habet compatrem, cuius uxor commater non est, eo defuncto eius viduam licet ei ducere uxorem.


73XLVIII. De eo, si quis suae spiritalis commatris filiam duxerit uxorem.


74XLIX. De his, qui in adulterio filios genuerunt ut omnino separentur.


75L. De eo, si quis aliquem per inlusionem a recta fide subverterit vel perdiderit, ut dupliciter puniatur.


76LI. De eo, si quis cum uxore alterius vivente eo fornicatus fuerit.


77LII. De homicidiis non sponte commissis.


78LIII. De eo, si quis filium suum non sponte, sed casu contingente occiderit.


79LIV. De his, qui voluntarie homicidium fecerint.


80LV. De poenitentia XL dierum.


81LVI. Post XL dies poenitentia primi anni.


82LVII. Poenitentia secundi et tertii anni,


83LVIII. Poenitentia quarti, quinti, sexti et septimi anni.


84A (Prolog. formae vulgatae).

85Incipit epistola praeloquutiva sequentium capitulorum.

86Cum constet omnibus divinam legem tractantibus post evangelia et limpidissima novi testamenti fluenta beatorum canonibus apostolorum et sanctorum patrum apud Niceam Bithiniae congregatorum constitutis nec non et apostolicorum Romanaesedis pontificum decretis satis occurrisse, restitisse et obpugnasse, sive hereticis, sive scismaticis et omnibus verae fidei obpugnantibus regulis, sed antiquus serpens, qui dicitur diabolus et Satanas, inimicus humani generis, nova venena malitiae suae dulci poculo sancti Spiritus admiscere et bono semini sancti evangelii zizania suae pravitatis et profanae iniquitatis subseminare non desinit, sicut in Mattheo, cum bonae messi zizania, fuissent inserta, scriptum est:’ Inimicus homo hoc fecit’, et de eius satellitibus sub squamarum specie in Iob perhibetur:’ Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas’: unde necesse est eius perversissimis machinationibus et satellitum suorum insecutionibus ex authentica potestate contraire et novum paradigma verae assertionis obponere.

87Quapropter rex regum, cuiusregnum’, ut psalmista canit,’ regnum est omnium saeculorum’, omnibus ecclesiasticae sublimitatis ordinibus nec non et secularis potentiae dignitatibus novum principem Arnolfum regem pacifico ordine perpetuae tranquillitatis praeferre dignatus est, cuius cor sancti Spiritus ardore inflammare et zelo divini amoris voluit accendere, ut totus cognoscat mundus non ab homine neque per hominem, sed per ipsum Dominum eum esse electum.

88Considerans enim idem sapientissimus rex profundae mentis intuitu abundantem in se sancti Spiritus gratiam, quia, quos repleverit, ardentes in se, pariter et loquentes facit de se, anno incarnationis Jesu Christi Domini nostri DCCCXCV, regni vero sui VIII, indictione XIII, mense Maio,eiusdem sancti Spiritus instinctu et primatum suorum consultu venit in villam regiam, videlicet Triburiam in terra Francorum consistentem, cum episcopis infra conscriptis, abbatibus, comitibus et omnibus regni sui principibus nec non convenientibus ecclesiasticorum et saecularium innumeris turbis; quatinus infatigabili perseverantia divina et humana tractarentur atque emergentia mala comprimerentur, ut eo liberius sancta Dei ecclesia suo potiretur honore.

89Cum autem sapientissimus rex concilium sacrum continuari decrevisset, placuit sibi et universo clero, ut peracto triduano ieiunio, laetaniis et orationibus super se de coelis promissum invitarent adiutorium, sicut ipse salvator ascendens in caelum discipulis suis promisit dicens:’ Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi’; ut futura concilia in ipso inchoarentur et per ipsum finirentur, qui est initium et finis et supplementum legis, ut apostolus Romanis scribens ait:’ Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti’.

90Quo peracto pergens ad palatium regale sedit solium indutus veste splendidissima, quam texit sapientia, repletus est prudentia, erectus et potentia, pro sua magnitudine stipatus multitudine, tractans ΠΡΑΚΤΙΚΗ de statu regni et ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ de ordine et stabilitate ecclesiarum Christi, et qualiter boni quiete viverent, et mali inulte non peccarent.

91Interim episcoporum sacer conventus in basilica praedictae villae post communesorationes et preces finitas honorificentissime infulati, pontificalibus sedibus suffulti, mentibus serenati, prudentia praediti sacrosanctum ingressi sunt synodale colloquium.

92Inter alia namque, quibus divina et humana tractaturi erant, communi voto et pari consensu de collegio sanctorum sacerdotum gnaros et idoneos direxerunt mediatores ad praefatum pium regem inquirentes, quo studio vel quali benignitate secundum sapientiam et possibilitatem ab ipso Deo sibi datam ecclesiam Christi illi per regalem potestatem et ipsis per sacerdotalem eminentiam commissam defendere et ministerium illorum amplificare et sublimare dignaretur; proponentes ei propriam regis eminentiam, id est, ut misericordia et modestia omnes praecellat et non secundum personam iudicet atque iuxta Salomonem iustitiam, iudicium et aequitatem diligat; addentes insuper sacrarum exempla literarum, quibus sapientia alumnos suis laribus educatos instruens, ait:’ Meum est consilium et aequitas, mea prudentia, mea est fortitudo.

93Per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt.

94Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam’: et item:’ Rex, qui iudicat in veritate, tronus eius in aeternum firmabitur’; praeferentes etiam ei institutiones Martini episcopi ad Mironem regem, quibus eum ad honestatem vitae et pietatem morum ordine rationis instituens ait:’ Prudentis proprium est, examinare consilia’, atque subiunxit:’ Si prudens est animus tuus, tribus temporibus dispensetur.

95Praesentia ordina, futura praevide, praeterita recordare’, etsermo tuus non sit inanis, sed aut suadeat, aut moneat, aut consoletur,aut praecipiat’.

96Quibus rex theologiam quasi ab alto disserentibus ab augusta mentis suae sedequia, ut sapientia ait,’ cor regum inscrutabile est’ – archanum mysterii sui revelans in haec verba prorupit: O pastores ecclesiarum Christi et clarissima lumina mundi, agite, quae vobis inposita est, curam pastoralem; et, iuxta apostolum,’ instate oportune inportune, arguite, obsecrate, increpate in omni patientia et doctrina’, ut vigili cura et admonitione sedula oves Christi ad caulas aeternae vitae introducere mereamini.

97Habetis me omnibus ecclesiae Christi adversantibus et vestro sacerdotali ministerio renitentibus obpositissimum bellatorem, quia, ut apostolus Romanis scribit,’ in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos’, et itemsi Deus pro nobis, quis contra nos?

98certus sum enim, quia neque mors neque vita neque instantia neque futura neque ulla creatura poterit nos separare a caritate Deiet unanimitate sancta, beatissimi patres.

99Gratulantes igitur beati, qui missi sunt, sacerdotes, congredientibus quibusdam optimatibus de trono regis causa iustae legationis et verae unanimitatis ad sanctam synodum directis, reversi sunt ad eos, qui miserant illos.

100Perambulantes igitur et sacrum conventum inrumpentes, rite et laudabiliter, quae iniuncta sunt, exponentes et ecclesiam illic congregatam consolatoria responsione laetificantes siluerunt, et quid deinceps acturi essent, taciti expectare coeperunt.

101Exsurgentes igitur de sedibus suis reverentissimi patres, cum asstanti clero ter quaterque proclamantes et divinae maiestati supplicantes:’ Exaudi Christe, Arnolfo magno regi vitaet sonantibus campanisTe Deum laudamusconcinentibus cunctis, glorificantes et Iesum Christum conlaudantes, qui in servis suis consolabitur, qui ecclesiae suae sanctae tam pium et mitem consolatorem tamque strenuum adiutorem ad honorem nominis sui condonare dignatus est, et peractis divinae maiestati precibus inclinantes se coram pii principis asstantibus missis, gratificantes et magno principi laudes debitas persolventes; deinde recto ordine consederunt, et praevio sancto Spiritu quaedam capitula magis necessaria ex canonicis institutionibus subscripserunt, errata corrigere, superflua abscidere, recta via regia coartare.

102Post haec prudentissimus rex regnorum sacrosanctis divinae religionis interfuit mysteriis et sancti patres secretis palatinis.

103Et concordia erat in cunctis ad laudem Iesu Christi domini nostri, cui sit laus et gloria per infinita seculorum secula.


104B (Prolog. Collectionis Diess.).

105Incipit synodus apud Triburas habita.

106Cum in nomine sancte et individue trinitatis gloriosissimus rex Arnolfus anno incarnationis Domini DCCCXCV, anno vero regni eius VIII, indictione XIII, sub die II. Non. Mai. inspirante benigni Ihesu clementia et primatum suorumhumili devotione instinctus placitum apud Triburas haberi decrevisset, ut rex sapientissimus inter ceteras regni sui dispositiones synodalia iura maluit ibidem retineri, quatenus divina religatione et humana Dei miseratione tractarentur honeste atque utraque pars, tam populi quam clerici, concordi sanctimonia christianae statutum reverentiae pertractando excolerent.

107Cuius rei sollertiam per prudentissimi Hathonis, sanctae videlicet Mogontiae sedis archiepiscopi prudentiam gubernari decrevit et statuit cum sedentibus sanctissimis episcopis id est: Heremanno sanctae Agripinensis aecclesiae archiepiscopo, Ratpthone sacrae Treverensis sedis archiepiscopo, Salomone Constantiensis aecclesiae episcopo, Adelberone Augustitudunensis aecclesiae episcopo, Erchanbaldo Ethstetensis aecclesiae episcopo, Thieteloho Vagionensis aecclesiae episcopo, Cotedancho Spirensis aecclesiae episcopo, Baldrammo Argentinensis aecclesiae episcopo, Ingrimo Basiliensis aecclesiae episcopo, Tutone Radasponensis aecclesiae episcopo, Ruodhario Curiensis aecclesiae episcopo, Waldone Frisingensis aecclesiae episcopo, Ruadolfo Wirziburgensis aecclesiae episcopo, Sigimundo Halvarastetensis aecclesiae episcopo, Wicperto Hiltineschinensis aecclesiae episcopo, Bisone Paderbruimensis aecclesiae episcopo,Truogone Mimidensis aecclesiae episcopo, Engilmaro Osneburgensis aecclesiae episcopo, Wicperto Wardanensis aecclesiae episcopo.

108Wolfhelmo Muntgarduvirensis aecclesiae episcopo, Vodebaldo Taventrensis aecclesiae episcopo, Adalgario Bremensis aecclesiae episcopo, Francone Trugrensis aecclesiae episcopo, Dedone Wirdunensis aecclesiae episcopo, Ruadperto Metensis aecclesiae episcopo.

109Porro cum eorum unanimitas de aecclesiastico iure diligenti conamine invigilaret, placuit omnibus, ut ad fidelem sanctae matris aecclesiae filium, principem utique regni transmitteretur atque ab eo fideliter investigaretur, quali benignitate.

110quicquid ipsi iuxta canonicas sanctiones ventilarent, corroborare dignaretur, mandantes, siiuxta sanctorum instituta patrum integriter illi placuisset aut secundum capitularia regum, quae inter eos discutienda afforent, diffiniri, prona intentione eos iussionibus illius oboedire.

111Quibus rex, superno lumine illustratus et zelo divini honoris animatus, ut pater et dominus remisit se corpore et animo paratissimum aecclesiasticarum rerum auxiliatorem, aeque defensorem vindicemque in rebelles, qui eorum saluberrimis non adquiescerent monitis, adeo ut, si quaelibet persona in regno suo episcoporum excommunicatione pro malefactis palatino diu careret examine, aut a potestatibus regni sui capta regiis aspectibus praesentaretur aut, si se defendere niteretur, absque interdictu occideretur, constrectis insuper parentibus eius, ne aliquam super hoc faidam allevare praesumant.

112Ad haec sanctorum coetus sacerdotum cum adstanti clero in venerationem regis se humilians per alta voceTe Deum laudamussonantibus campanis, lacrimantibus quam plurimis in finem usque decantavit; dictaque oratione, tam pro serenissimi regis incolomitate, quam eciam pro fratribus gloriosam maiestatem trinitatis conlaudabant, qui eis tam mitem et strenuum contulit regni tutorem, residentesque capitula subternixa promulgarunt et titulaverunt.

113Accessit ad haec regiae dignitati honorabilissima iocunditas.

114Nam cum die altera aecclesiam, in qua sinodus habebatur, ad audiendam missam intraret, hac psallentium voce omnipotens eum Dominus redimere dignatus est, ut per totam basilicam resonaret gloria et iubilatio in laudem nominis Domini.

115Sicque per caetera missalia officia cum divinis laudibus regishonorificentia intonuit, acsi pro defensione promissa sanctae Dei aecclesiae iudex iustus praesenti futuroque seculo eum coronare misericorditer repromitteret.


116Explicit epistola.

117Caput 1. Communis oratio pro concordia tam cleri, quam populi.

118Post ingressum sancti et synodalis colloquii, e coelis divinum implorabant auxilium, ut Deus omnipotens, qui David canenteinhabitare facit unanimes in domo’, etdabit virtutem et fortitudinem plebi suaein domo sua, in sancta videlicet ecclesia, clerum et populum unanimes dignaretur cohibere, virtutem et fortitudinem dare, ut in nullo dissiderent, sed, quae agenda sunt, rite et laudabiliter discernerent, quatenus rationabilia meditantes et dictis concordarent et factis.


119Cap. 2. De quodam presbytero excaecato, et de excommunicatis interrogatio synodalis.

120Cum haec pro unitate tam cleri, quam populi tractarentur, quidam presbyter venit medius, a quodam laico excaecatus, eiusdem criminis, propter quod caecus fuerat effectus, liberrimus, ut testatur episcopus, in cuius sancta synodo post excaecationem coram positus securus est factus. Quapropter idem episcopus praecepit, ut veniret laicus et de tam nefando scelere satisfactionem procuraret agere.

121Qui nequaquam consensit, sed communem episcoporum synodum appellavit.

122Perpendentes episcopi lamentationem Hieremiae impleri, aurum obscurari, lapides sanctuarii ab hostibus destrui et iterum in membris suis Christum crucifigi, suspirantes et compassibiliter ingemiscentes, vicariis pro se et sancto clero transmissis, proclamantes et pium ecclesiarum defensorem appellantes atque consilium postulantes, quid statuere dignaretur pro talibus et similibus, qui pro diversis erratibus et certis criminibus sunt incorrigibiles et iusto anathemate, mucrone apostolici sermonis, absciduntur, quo ait:’ Tradite huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini’, et iterum:’ Cum huiusmodi nec cibum sumere’, sed tamen indurante diabolo, quamvis excommunicentur, ad poenitendum non emolliuntur, sed, sicut scriptum est:’ Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit’, profundum peccatorum intuentes et in desperationem proruentes,’ et erit novissimus error peior priore’; mittentes etiam ei contra eos scripta instituta canonica: in canonibus sanctorum apostolorum cap. XI:’ Quod cum excommunicatis non sit orandum’; in Niceno magno concilio cap. V:’ Qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus estimentur’; in Antioceno sancto concilio cap. II:’ Ut, si quis episcopus aut presbyter aut diaconus seu quilibet ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste communione privetur, tamquam qui regulam confundat ecclesiae’; in epistola Calisti papae:’ Ut nemo cum eis in oratione aut cibo vel potu aut osculo communicet nec eis " Ave " dicat’.


123Cap. 3. Responsio regis, et de excommunicatis sententia universalis.

124Nos igitur, quibus cura regni et sollicitudo ecclesiarum Christi commissa est, aliter regnum et imperium iure ecclesiastico regere et gubernare non possumusnisi hos, quiecclesiam Christi non habentem’, ut apostolus ait,’ maculam neque rugamconturbant, zelo fidei persequamur.

125De quo rex David testatur:’ Nonne, qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?

126Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi’; et cum evangelium legeretur, audivimus:’ Si te non audierit, sit tibi, sicut ethnicus et publicanus’, et alibi:’ Qui percutit malos in eo, quod mali sunt, minister Domini est’.

127Idcirco non potentiam ostendentes, sed iustitiam exhibentes praecipimus et auctoritate nostra iniungimus omnibus regni nostri comitibus, postquam ab episcopis anathemate excommunicationis percelluntur et tamen ad poenitendum non inclinantur, ut ab ipsis comprehendantur et ante nos perferantur, ut, qui divina iudicia non verentur, humana sententia feriantur, unde per quendam sapientem dictum est:’ Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo’.

128Si enim tam rebelles extiterint, ut comprehendentibus repugnare studuerint et in tali temeritate interfecti fuerint, iudicio episcoporum interfectoribus nulla inponatur poenitentia, et praecepto nostro weregeldi nulla ab eis extorqueatur compositio constringanturque proximi et eorum cognati cum iuramento, ne in illis eos vindicent, sed pacem ad eos et concordiam servent.


129(3 a.)

130Conquesti sunt quidam de quibusdam malefactoribus, quorum tam nimia inprobitas est, ut admonitionem sacerdotum non curent, bannum episcoporum contempnant, ad synodum semel, bis, ter autquater vocati venire despiciant, ad extremum excommunicati nihili pendant.

131De talibus et in capitulari statutum est, regiae cognitioni suaderi debere; et devoto regi Arnulfo cum sancta synodo placuit, ut, quicumque post excommunicationem debitam sic parvi estimant Deum et christianitatem, seculari potestate persequendos, et, si interficiantur, iaceant absque compositione.


132Cap. 4. De iniuria et contumelia, quod absit, presbiterorum.

133Si quis presbyter, quod absit, quia sacerdos altissimi Dei est, vulneratus vel quibuslibet iniuriis et contumeliis dehonestatus evaserit et supervixerit, tota compositio persolvatur presbytero. Si autem articulo mortis praeventus obierit, precium weregeldi tripartita partiatur divisione; id est: altari, cui ordinatus fuerat, pars una, episcopo, in cuius diocesi erat, altera, tertia parentibus, de quibus ortus fuerat. Si vero in atrio ecclesiae aliquid ex istis presbytero factum fuerit, supra dicto modo presbytero, et pro presbytero solvatur.

134Sed quia, ut Hilarius papa omnibus episcopis per diversas provintias in epistola sua scribit,’ iniuria sacerdotum et ecclesiarum sacrilegium est’, sacrilegium in atrio factum altari et domino eiusdem loci persolvatur.

135Sacerdotes enim non sunt lacerandi, sed potius coronandi, quia de his ecclesiasticus liber loquitur dicens:’ In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica, et ministros eius non derelinquas, et honorifica sacerdotem’; et Isidorus:’ His enim, sicut et episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est. Praesunt enim ecclesiae Christi, et in confessione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum et in officio praedicandi’.


136(4 a.)

137Presbyter vulneratus aut caesus si mortem evaserit, tota compositio cedat presbytero; si vero mortuus fuerit, compositio in tres dividatur portiones; id est: altari, cui presbyter deserviebat, pars una, altera episcopo, tertia parentibus presbyteri solvatur.


138(4 b.)

139Si in atrio ecclesiae quislibet iniuriaverit aliquem presbyterorum vel ibidem aliquod sacrilegium perpetraverit, altari, cuiuscumque personae fuerit ecclesia, et domino componatur.


140(4 c.)

141Si quis in ecclesia clericum fuste vel gladio percusserit, ut sanguis exeat, vel de ictu sine effusione sanguinis, secundum quod in capitulari scriptum est, componatur, id est: in triplo secundum suam compositionem.


142(4 d.)

143Ut si qua in ipsos clericos vel in ecclesias perpetrata fuerint, id est: si quis clericum spoliaverit aut vulneraverit vel quippiam huiusmodi iniuriarum egerit, decimas ecclesiae tulerit vel retinuerit et cetera huiusmodi, si non prius per secularem potentiam digne vindicatum fuerit, episcopus ad suum iudicium illos malefactores vocet et digne emendet.


144Cap. 5. Quali poenitentia subiacere debeat, qui presbyterum voluntarie morti tradiderit

145Si quis sacerdotem non coactus, sed propria voluntate seductus morti tradiderit, secundum sententiam apostolicorum et nostrorum moderni temporis sacerdotum quinquennio plenissime castigatione poenitentiae substernatur; ita ut carnem non manducet nec vinum bibat, ieiunet autem usque ad vesperam exceptis dominicis et diebus festis; arma non portet, et ubicunque eat, pedibus incedat; ecclesiam non intret, sed ante fores stet orans Deum puro corde, ut abluatur tanto crimine.

146Expleto vero quinquennio introducente episcopo ingrediatur ecclesiam, nondum tamen communicans, sed inter audientes stans.

147Et aliud quinquennium indulgentius introeat indultum.

148Quo vero expleto cum decimi anni cursus fuerit finitus, gratia communicandi et licentia concedatur ei equitandi.

149Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per ebdomadam, ut purificationis mereatur culmen.


150Cap. 6. De eo, qui evaginato gladio atrium ecclesiae intraverit.

151Si quis temerarius atrium aecclesiae evaginato gladio praesumptiose intraverit, sacrilegium facit; et idcirco sacrilegium in atrio Domini factum sacrilegii more altari et domino persolvatur.

152Dominus dicit in evangelio:’ Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt’; id est: qui se ipsos vice talionis per peccatum in praesenti ulcisci desiderant, gladio ipsius peccati in anima moriuntur; quanto magis is, qui sanctum atrium, quod Dominus sibi prae ceteris segregavit locis suae sanctae ecclesiae ad honorem, polluit et temerarius irruperit, gladio peccati et iniquitatis suae mortuus iacuerit?

153Quapropter opus est poenitentia, ut resurgat ad vitam, qui gustavit mortem.


154(6 a.)

155Si quis in atrio ecclesiae pugnare incipit vel homicidium fecerit, quicquid pro immunitate violata emendandum est, altari solvatur, cuiuscumque fuerit ecclesia illa.


156Cap. 7. De his, qui res ecclesiae, sive interiores, sive exteriores rapiunt

157Quicumque timorem Domini postponentes et ecclesiastica iudicia non verentes res ecclesiae rapiunt vel auferunt, ut in epistola Anacleti papae legitur, sacrilegium faciunt.

158Papa dixit:’ Ergo qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert vel fraudat, homicida est atque homicida ante conspectum iudicis deputabitur; qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit’.

159Unde tanta auctoritate apostolicae sententiae suffulti sancimus et unanimes iudicamus, ut res ecclesiae tripliciter componantur; insuper vero bannus episcopalis exquiratur.

160Qui vero exteriores ecclesiae res rapiuntvel fraudant, comite agente coerceantur, ut res ablatae legitime restituantur et componantur.

161Si vero comes non procuraverit vel non emendaverit, ab episcopo canonice constringantur, ut res restituantur.


162Cap. 8. De his, qui contemnunt bannum ab episcopis inpositum.

163Nemo contemnat neque transgrediatur bannum ab episcopis superpositum.

164Sciat et abhorreat in epistola beati Clementis dictum contra se scriptum:’ Si vobis episcopis non oboedierint omnes, tam maiores quam et inferioris ordinis atque reliqui populi, tribus et linguae, non solum infames, sed et extorres a regno Dei et consortio fidelium a liminibus sanctae Dei ecclesiae alieni erunt’.

165Et audiat ipsum Dominum in evangelio dicentem:’ Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit’.

166Quapropter nos evangelicam et apostolicam considerantes auctoritatem, non quaestum pecuniarum, sed lucrum quaerentes animarum statuimus et confirmamus, ut, si quis post hanc huius sancti concilii diffinitionem inventus fuerit, corrupisse bannum ab episcopis inpositum, XL dierum castigatione corripiatur, tantum in pane, sale et aqua.


167Cap. 9. De eo, si episcopus ecclesiasticum et comes saeculare placitum una die condixerint.

168Cum autem episcopus ecclesiam a domino Deo sibi commissam regens episcopatum circumeundo perrexerit et placitum canonice constitutum decreverit populumque sibi creditum illo invitaverit atque comes eadem die, sciens placitum ab episcopo condictum vel nesciens, placitum cum populo suum condixerit et per bannum illuc venire praeceperit: placitum comitis omnes postponant, et comes ipse idemque populus post episcopum festine pergant, scientes se non illic seditiosa contentione decertare, sed pro fide catholica invigilare, non cumulum pecuniarum, sed lucrum congregare animarum.

169Unde in eadem beati Clementis epistola:’ Vestrum, qui legatione Domini fungimini, est docere populos.

170Eorum vero est, vobis oboedire, ut Deo’: et in epistola Alexandri papae successoris Euaristi:’ Si quis autem legationem vestram impedit, non unius, sed multorum profectum avertit.

171Et sicut multis nocet, ita a multis est arguendus.

172Et quia Dei causam impedit et statum ecclesiae conturbat, ideo a liminibus eius arceatur’.

173Quapropter nullus comes nullusque iudex, nullus omnino in clericatu vel seculari habitu constitutus legationem episcoporum impediat vel conturbare praesumat. Ut autem unanimitas et concordia sit inter episcopos et comites, placuit, ut, si quis episcopus domi residens conventum populi esse voluerit et comes nihilominus in ipsa eademque die placitum condixerit, effectum obtineat, qui prior indicaverat, salva tamen dignitate et potestate episcopi.


174Cap. 10. Ut episcopus non deponatur, nisi a XII episcopis, presbyter a VI, diaconus a tribus.

175Statutum est in hac sancta et universali synodo, ut nullus episcopus deponatur, nisi a XII episcopis, presbyter a VI, diaconus a tribus.

176In concilio Carthaginensi cap. XII:’ Felix episcopus dixit: Si quis episcopus in reatum aliquem incurrerit et non potest plurimos congregare episcopos, ne in crimine remaneat, a XII episcopis audiatur, et presbyter a VI cum proprio suo episcopo, et diaconus a tribus episcopis audiatur’; et in eodem concilio cap. XX:’ Ut presbyter a VI, diaconus a tribus discutiatur episcopis.

177Reliquorum clericorum causas etiam solus episcopus loci cognoscat et definiat’.


178Cap. 11. Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine cessare debebit.

179Si quis clericus quamvis nimium coactus homicidium fecerit, sive sit presbyter sive diaconus, deponatur.

180Legimus in canonibus apostolorum, quodepiscopus, presbyter et diaconus, qui in fornicatione aut periurio aut furto captus est, deponatur’.

181Quanto magis is, qui hoc inmane scelus fecerit, ab ordine cessare debebit?

182Qui enim Christum sequi desiderat, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare;’ qui, cum malediceretur, non remaledicebat; cum percuteretur, non repercutiebat; cum pro nobis pateretur, non comminabatur’.

183Et ipse in evangelio suo praecepit:’ Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram’.

184Non enim debemus occidere, cum Dominus dicat:’ Audistis, quia dictum est antiquis: non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio.

185Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio’, nec malum pro malo reddere, sed, sicut apostolus Romanis scribens ait:’ Noli vinci a malo, sed vince in bono malum’.

186Si quis clericorum praesens erit, ubi homicidium fuerit, et neque consensu neque consultu neque in aliquo homicidii reatu pollutus esse convincitur, nihil ei obsit, quin consecratus in gradu permaneat; non consecratus, si alias dignus sit, promotus accedat.


187Cap. 12. Ut praeter pascha et pentecosten baptisma non celebretur excepta necessitate periclitantium.

188Sacrosanctum baptismi mysterium sciant omnes in Christo regenerati non nisi praefixis et legitimis in anno celebrari temporibus,’ cum hoc sibi privilegium’, ut in epistola Siricii papae legitur cap. II,’ et apud nos et apud omnes ecclesias specialiter cum pentecoste suo dominicum pascha defendit’;’ in quout legitur in epistola Leonis papae cap. IX,’ orta estet virtus muneris et species actionis, ad cuius rei confirmationem plurimum valet, quod ipse dominus Iesus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis formam et potestatem tradidit baptizandi dicens: " Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ".

189De quo utique ante passionem potuisset eos instruere, nisi proprie voluisset demonstrare regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse.

190Additur sane huic observantiae etiam pentecostes ex adventu sancti Spiritus sacra solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo.

191Nam cum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem recurrit, qui resurrectione Domini est insignis, porrigens quodammodo manum auxiliantis gratiae et eos invitans, quos a die paschae aut molestia infirmitatis aut longinquitas itineris aut navigationis difficultas interclusit, ut desiderii sui effectum dono sancti Spiritus consequantur.

192Ipse enim unigenitus Dei, qui in pascha resurrexit, in fide credentium et in virtute operum nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura’.

193Undeutrique sit proprium non dissimile esse festum, ubi unum est sacramentum’.

194Sicut tunc, ita et nunc in remissionem peccatorum baptismi celebratur sacramentum, quia idem Spiritus sanctus, cuius hic celebramus adventum, est remissio omnium peccatorum.’ Trina namque in baptismate inmersio triduanam imitatur sepulturam, et ab aquis elevatio instar est resurgentis de sepulchro’.

195Periculo quocunque modo praeoccupatis et desperatis omni tempore subveniendum et baptismi sacramentum est tribuendum, quia necessitas vix habet legem.

196Si enim valida infirmitate occupati et desperati ad ecclesiam provehi non possint, loco mundo perspecto baptisma celebretur, et procuratione presbyteri caute observetur et collocetur.

197Usque ad octavum namque diem ipsa regeneratio sacra ob omni christiano populo celebrabitur, quia resurrectio Domini octo diebus colitur.


198Cap. 13. De decimis.

199De decimis Augustinus doctor mirabilis sub brevi ratiuncula satis videtur dilucidasse, cum ait:’ Decimae ex debito requiruntur.

200Quid si diceret Deus: nempe meus es, o homo!

201Mea est terra, quam colis.

202Mea semina, quae spargis.

203Mea animalia, quae fatigas.

204Meus est solis ardor.

205Et cum omnia mea sunt, tu, qui minus accommodas, solam decimam merebaris.

206Sed servo tibi IX, da mihi decimam.

207Si non dederis decimam, auferam IX. Si dederis mihi decimam, multiplicabo IX’.

208Si ergo quaerit aliquis, cur decimae dentur, sciat, quod ideo dandae sunt, ut hac devotione Deus placatus largius praestet, quae necessaria sunt, et ut ministri ecclesiae exinde relevati liberiores fiant ad spiritalis servitii expletionem, et ut munus populi exhinc in cotidiana oblatione Domino immoletur nec non secundum statuta canonum in sustentationem pauperum et restaurationem ecclesiarum proficiant.

209Quattuor enim fieri partes iuxta canones iudicamus de decimis et oblationibus fidelium, ut una sit episcopi, altera clericorum, tertia pauperum, quarta restaurationi ecclesiarum servetur, sicut in epistola Gelasii papae cap. XXVII. legitur.


210Cap. 14. De decimis antiquarum et noviter consecratarum ecclesiarum.

211Placuit huic sancto concilio, ut secundum sanctiones canonum decimae, sicut et aliae possessiones, antiquis conserventur ecclesiis, sicut in Calcidonensi sancto concilio statutum est cap. XVII. Si quis autem in affinitate antiquae ecclesiae novalia rura excoluerit, decima exinde debita antiquae reddatur ecclesiae.

212Si vero in qualibet silva vel deserto loco ultra miliaria IV aut V vel eo amplius aliquod dirutum conlaboraverit et illic consentiente episcopo ecclesiam construxerit et consecratam perpetraverit, prospiciat presbyterum ad servitium Dei idoneum et studiosum, et tunc demum novam decimam novae reddat ecclesiae, salva tamen potestate episcopi.


213(14 a.)

214Ut novalia rura, quae iuxta cultos agros fiunt, ecclesiae antiquae decimentur.

215Et si ultra miliaria IV vel V in saltu quaelibet digna persona aliquod novale conlaboraverit ibidemque cum sui consensu episcopi ecclesiam construxerit, post consecrationem ecclesiae provideat presbyterum eiusque conductum et de eodem elaboratu decimas eidem ecclesiae conferat.


216Cap. 15. De sepultura mortuorum.

217Restat propter instantem, quae tunc maxima occurrit, necessitatem, ubicunquefacultas rerum et oportunitas temporum suppetat, sepulturam morientium apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, celebrari.

218Si autem hoc propter itineris longinquitatem aut adiacentem alicuius inoportunitatis difficultatem inpossibile videatur, expectet eum terra sepulturae suae, quo canonicorum aut monachorum sive sanctaemonialium congregatio sancta communiter degat, ut eorum orationibus iudici suo commendatus occurrat et remissionem delictorum, quam meritis non obtinet, illorum intercessionibus percipiat.

219Quodsi et hoc ineptum et difficile estimetur, ubi decimam persolvebat vivus, sepeliatur mortuus.


220(15 a.)

221 Mortuum sepelire sane non in alio loco, nisi apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi,


222si fieri potest, determinatum est. Quodsi non, ad eandem ecclesiam, ubi decimationem persolvebat vivens, vel ubi canonicorum seu monachorum vel sanctimonialium sancta congregatio degit, mortuus sepeliatur; sine aliqua tamen exactione precii sepulturae, nisi forte parentes defuncti loco ecclesiae maluerint aliquid conferre.


223Cap. 16. Ut sepulturam morientium nemo vendat.

224Abhorrendus et christianis omnibus devitandus mos iniquus subrepsit sepulturam mortuis debitam sub praecio vendere et gratiam Dei venalem facere, cum hoc nusquam sub evangelica gratia meminimus nos invenisse vel legisse.

225In ecclesiastico namque libro scriptum et:’ Mortuo non prohibeas sepulturam’, sciens, quia omnes moriemur; et item:’ Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur’.

226Quid terra terram vendis?

227Memento, quoniam terra es et in terram ibis, et quoniam mors tibi futura est, appropiat et non tardat.

228Recordare, quoniam non hominis est terra, sed, ut psalmista commemorat,’ Domini est terra et qui habitant in ea’.

229Si terram vendis, invasione aliena rei reus teneberis.

230Gratis accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum sit omnibus omnino christianis terram mortuis vendere et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici defuncti propter nomen Domini et redemptionem animae viri gratis aliquid donare velint.


231Cap. 17. Ut nullus laicus in ecclesia sepeliatur.

232Secundum statuta sanctorum patrum et experimenta miraculorum prohibemus et praecipimus, ut deinceps nullus laicus in ecclesia sepeliatur.

233Quidam mirabilis doctor nostrae diffinitioni consentiens inquit:’ Nemo enim in ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis aut cuiuslibet iusti hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum adquisivit.

234Corpora antiquitus in ecclesia sepulta nequaquamproiciantur, sed pavimento desuper facto nullo tumulorum vestigio apparente ecclesiae reverentia conservetur.

235Ubi vero hoc prae multitudine cadaverum difficile sit facere, locus ille cymiterium et poliandrium habeatur ablato inde altari et constituto, ubi religiose sacrificium Deo valeat offerri’.

236Beatus Gregorius in miraculis patrum memoria dignum et huic rei congruum refert miraculum in Genuensi urbe contigisse.’

237Ibi namque quidam Valentius nomine Mediolanensis ecclesiae defensor defunctus est, cuius corpus in ecclesia beati martyris Syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt voces, ac si quis violenter ex ea repelleretur atque traheretur foras.

238Ad quas nimirum voces cucurrerunt custodes et viderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui eiusdem Valentii pedes cum ligatura constrinxerant et eum ab ecclesia clamantem ac nimium vociferantem foras trahebant.

239Qui videlicet exterriti, ad sua strata reversi sunt. Mane autem facto aperientes sepulcrum, ubi idem Valentius positus fuerat, eius corpus non invenerunt.

240Cumque extra ecclesiam quererent, ubi proiectum esset, invenerunt hoc in sepulchro alio positum ligatis adhuc pedibus, sicut de ecclesia fuerat abiectum.

241Ex qua re colligendum est, quia hi, quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepeliri se faciunt, restat, ut etiam de sua praesumptione iudicentur, quatinus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset’.

242Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi, qui indigni sunt, ab eisdem sacris locis divinitus proiciuntur?

243Sancta synodus dixit: Mira res et multis expavescenda ideoque per futura temporum curricula ab omnibus observanda.


244Cap. 18. De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.

245Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae.

246De quibus Bonifacius martyr et episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur, nunc econtra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus.

247Zepherinus XVI. Romanus episcopus patenis vitreis missas celebrari constituit.

248Tum deinde Urbanus XVIII. papa omnia ministeria sacrata fecit argentea.

249In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus magis et magis per incrementa temporum decus succrevit ecclesiarum.

250Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae inminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Iesu Christi domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne, unde placari debet, irascatur Deus.


251Cap. 19. Ne in calice aut vinum solum aut aqua sola offeratur.

252Alexander successor Euaristi dixit:’ Non debet enim, ut a patribus accepimus et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere eius profluxit’, ut videlicet per hoc indicetur populos, qui secundum Iohannem aquae sunt, a Christo, cuius sanguis in calice est, dividi non debere.

253Cuius rei veritatem in hac sancta synodo confitemur, credimus et confirmamus, ne ullus sine commixtione vini et aquae mysteria sacra conficiat, sed ut duae partes sint vini,quia maior est maiestas sanguinis Christi, quam fragilitas populi, tertia aquae, per quam intellegitur infirmitas humanae naturae. Nihilominus statuimus et iudicamus nulli sacerdoti esse licitum una die uno altari plus quam tres superponere missas.

254Leo papa, sicut ipse fatebatur, una die VII vel IX missarum solemnia sepius celebrasse legitur; Bonifacius vero archiepiscopus et martyr semel tantum per diem missas fecisse dicitur; sed ambo scientia tam quam gradu praecipui.

255Itaqueunusquisque in suo sensu abundet’, dum fides concordet.

256Ideo sacerdotibus missarum numerum non inponimus, sed quantas celebrari in uno conveniat altari, praecipimus.


257(19 a.)

258Ut mundam aquam in vasculo habeant missas agentes et vino permisceant.


259Cap. 20. De iniuria clericorum.

260Si quis inreverens, timorem Domini postponens, in servos suos sevire praesumpserit, quos ipse prae ceteris peculiari singularitate sibi segregavit et coronae suae similitudinem, tradente apostolorum principe, gestare fecit et servos suos dici et esse voluit fortemque illorum se constituit, sicut de eis scriptum est loquente ipso Domino:’ Ego hereditas eorumet psalmista in persona eorum:’ Dominus hereditas mea est’; si quis, ut diximus, ullum eorum quocumque ordine consecratum caesis vulneribus vel quibuscumque iniuriis angustaverit, iubeat eum domnus episcopus per bannum a se inpositum ante se venire et advocet cognitorem et adiutorem comitem; et constringant protervum episcopus auctoritate canonica et comes saeculari potentia, ut eidem clerico, cui contra divinas et humanas leges contumelias ingessit, iustam et debitam persolvat compositionem; et comite agente persolvat bannum regibus debitum.

261Si vero agente protervia venire contempserit iustitiamque consentire detrectaverit, agantur super eum omnia, quae supra scripta sunt in II. et III. capitulo, nisi iterum veniat et iustitiae concordet.


262Cap. 21. De querimonia inter presbyterum et laicum.

263Si quis presbyter contra laicum vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, episcopo regente sine personarum acceptione finiatur; et laicus praeiuramento, si necesse sit, constringatur, presbyter vero vice praeiuramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex levi causa iurare non debent.

264Manus enim, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento polluitur.

265Absit, cum Dominus in evangelio discipulis suis, quorum vicem nos indigni in sancta gerimus ecclesia, dicat:’ Nolite omnino iurare.

266Sit autem sermo vester: est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est’.

267Non dixit: quod amplius est, malum est; sed: a malo, id est: a malo homine, de cuius incredulitate cogimur iurare.

268Ut enim in quadam omelia beati Bedae presbyteri legimus:’ Si forte nos incautius iurasse contigerit, quod scilicet observatum peiorem vergat in exitum, libere illud mutandum noverimus salubriori consilio.'


269Cap. 22. De eo, si quis liber aliquo crimine infamatur.

270Si quis fidelis libertate notabilis aliquo crimine aut infamia deputatur, utatur iure iuramento se excusare.

271Si vero tanto talique crimine publicatur, ut criminosus a populo suspicetur et propterea superiuretur, aut confiteatur et paeniteat, aut episcopo vel suo misso discutiente per ignem candenti ferro caute examinetur.’

272Deus omnipotens, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius’, ut in epistola Euaristi papae scriptum legimus,’ quo nos a dubiis et incognitis sententiam proferre compesceret, mala Sodomae noluit audita iudicare, priusquam manifeste agnosceret, quae dicebantur, unde ipse ait:’ Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me. compleverint, an non est ita, ut sciam "'.

273Quo exemplo moniti, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quoquo modo iudicemus, sed exemplo Domini descendamus, videamus et iusto examine criminosos diligenter perscrutemur, sicut ipse Sodomam, ut videamus, utrum clamorem populi compleverint, nec ne.

274Nam mala audita nullum moveant, sed ante audita diligenter inquirat.


275(22 a.)

276Nobilis homo vel ingenuus, dum in synodo accusatur et negaverit, si eum fidelem esse sciunt, iuramento se expurget; sin antea fuit deprehensus in furto aut periurio, ad iuramentum non admittatur, sed, sicut qui ingenuus non est, ferventi aqua vel candenti ferro se expurget.


277Cap. 23. De his, qui velatas Deo consecratas in coniugium duxerint.

278Si quis sacro velamine consecratam in coniugium duxerit et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii papae cap. XX. legitur,’ protinus aequum est a sacra communione detrudi et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi.

279Si tamen poenituerint,transeuntibus de saeculo viaticum non negetur’; in Calcidonensi concilio cap. XVI:’ Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur’; in epistola papae Syricii cap. VI. velatae Deo consecratae siabiecto proposito sanctitatis, clanculum sacrilega se contagione miscuerint, vel de inlicitis complexibus publice et libere filios procreaverint, has inpudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu et ecclesiarum conventibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus retrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant’.

280Unde verbo Domini et canonica auctoritate in hac sancta synodo praecipimus, ut omnino separentur et iuramento conligentur ulterius sub uno non cohabitare tecto nec familiari frui colloquio, excepto in ecclesia et in publico, aut pariter ullam habere communionem, unde suspicio inlecebrosi desiderii aut scandalum libidinosi facti iuste possit oriri.

281Si quae etiam inter se dividenda sint, dividant, et uterque sua provideat.


282(23 a.)

283Inlicitum concubitum Deo consecratarum discindi lex canonica sancit.

284Unde suademus, ut post discidium iuramento constringantur sub uno tecto non cohabitare vel quolibet familiari colloquio perfrui, nisi in ecclesia et in publico.

285Pecunias etiam et terras suas vel si qua alia sibi sint communia, dispercientur, ne aliqua in eis mala suspicio increscat.


286(23 b.)

287Quorum illicita coniugia discindenda sunt, volumus, ut iuramento confirment, ne ad unam mensam nec sub uno tecto umquam simul sint. Res, quas communes habuerint, dividant ad statutum diem, et deinceps ne colloquantur ad invicem, nisi in ecclesia vel in publico.


288Cap. 24. De virgine ante XII annos velata non consentiente patrono, sub cuius erat patrocinio.

289Quaecunque virgo sub patrocinio ante annos XII non coacta, sed propria voluntate sacrum velamen sibi inposuerit annumque et diem nullo repetente velata permanserit, ab eodem sancto habitu ulterius nonrecedat, sed sponso vero, regi Christo, inmaculato agno, ulterius incorrupta et inmaculata deserviat.

290Si vero idem patronus post annum et diem sanctum propositum corrumpere et velatam studuerit repetere atque Christo suam sponsam rapere, secundum praestituta canonum praeiudicamus, ut vires non obtineat, sed Christo regi suam sponsam relinquat.

291Si quis de virginibus velatis curiosius et diligentius investigare perstiterit, insistat cap. XVI. Carthaginensis sancti concilii et XCIII. Affricani.

292In Carthaginensi cap. XVI. continetur:’ Ut ante viginti quinque annos virgines non consecrentur’; in Affricano XCIII:’ Ut quicunque episcoporum aliqua urgente necessitate vel periculo mortis angustante aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit seu velavit ante XXV annos aetatis virginem, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est’, quin velata et consecrata permaneat.


293(24 a.)

294Virgines, quae ante XII annos insciis mundiburdis suis sacrum velamen capiti suo imposuerint et illi mundiburdi integrum annum et diem hoc tacendo consentiunt, postea in eadem religionis observantia se permanere cognoscant. Et si in praedicto anno et die pro illis se proclamaverint,peticioni eorum assensus praebeatur, nisi Deo compuncti amore in illa religiositate eas permanere concedant.


295(24 b.)

296Puella si ante duodecim annos aetatis sponte sua sacrum sibi velamen assumit, possunt statim parentes vel tutores eius id factum irritum facere, si volunt. At si annum et diem id dissimulando consenserint, ulterius nec illi nec ipsa mutare hoc poterunt.

297Porro si in fortiori etate adolescentula vel adolescens servire Deo elegerint, non est potestas parentibus hoc prohibendi.


298Cap. 25. De viduis velatis.

299' Viduas autem velare pontificum nullus adtemptet’, prout constitutum est in decretis papae Gelasii cap. XIII,’ quod nec auctoritas divina nec canonum forma praestituit’.’

300Quae si propria voluntate continentiam professa’, ut in eiusdem Gelasii cap. XXI. legitur,’ eius intentio pro se reddat rationem Deo; quia, sicut secundum apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere vetabatur, sic secum habita deliberatione promissamfidem pudicitiae Deo debet custodire’.

301Qua auctoritate paternae suffulti sententiae in hoc sacro conventu sancimus et libere iudicamus, quod, si sponte velamen quamvis non consecratum sibi inposuerit et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debebit; licet sacramento confirmare velit eo tenore et ratione velamen sibi inposuisse, ut iterum possit deponere.


302(25 a.)

303Vidua, quae sacrum velamen sibi inponit et inter velatas publice oraverit et oblatas fecerit, canones sanciunt non posse eam ultra velamen dimittere.


304(25 b.)

305Viduae, quae spontanea voluntate ab altari sacrae conversationis velamen suscipiunt, decrevit sancta sinodus sub velatarum proposito indubitanter eas permanere.

306Non enim fas esse decrevimus, ut, postquam se Domino semel sub velamentoconsecraverint et inter fideles velatas oblationes fecerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.


307Cap. 26. De monachis regulariter exeuntibus sive fuga regularis disciplinae elapsis.

308Si quis monachus pro lucro animae vel animarum suo monasterio exire et aliud proposuerit intrare consentientibus episcopo, abbate et fratribus, consentimus et concordamus, quia id fecisse multos sanctos legimus.

309Si vero fuga regularis disciplinae elapsus propositum sanctitatis calcaverit, omnimodis coercendus et ab omnibus detestandus atque omni onere est gravandus, ut saltim rubore verecundiae confusus et onere paupertatis afflictus redeat, quem relicta singularitatis professione inimicus tenebat.

310Si autem tam inreverens et pertinax est, ut ad monasterium redire et propositum monachi reluctaverit observare, inpleantur super eum constituta, quae de eo scripta sunt in sancto canone in concilio Calcidonensi cap. IV, papae Siricii sexto, Leonis XXVI, quatinus retrusus ergastulo decoqui possit poenitudinis igne purgatorio.


311(26 a.)

312Monacha, si pro lucro animae suae cum licentia abbatissae suae ad aliud monasterium pergere disposuerit ibidemque commanere decreverit, concessum est. Si vero fuga disciplinae aliam congregationem quaerit, redire cogatur.


313Cap. 27. De clericis, qui semel in clero deputati sunt.

314In synodo Calcidonensi cap. VII. statutum est, ut clerici,’ qui semel in clero deputatisunt, neque ad militiam neque ad aliquam veniant dignitatem mundanam.

315Et hoc temptantes et poenitentiam non agentes, quominus redeant ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari’.

316Nos autem eandem sequentes canonicam auctoritatem statuimus, ut clericus ecclesiastice nutritus in ecclesia coram clero vel populo legens vel cantans, si postmodum relicto clericatus habitu a castris dominicis, quibus asscriptus est, profugus et apostata elabitur et ad saeculum egreditur, ab episcopo canonice coerceatur, ut ad sinum matris ecclesiae revertatur.

317Quodsi in hac indisciplinatione perdurat, ut comam nutriat, constringatur, ut iterum detondeatur, et postea nec uxorem accipiat, nec sacrum ordinem attingat.

318Si vero huic huius sancti concilii reluctaverit diffinitioni, secundum praestitutam Calcidonensis capituli constitutionem anathematizetur.

319Sanctus Isidorus tales ypocentauris dicit esse similes, qui nec equi nec homines atque quasi bruta animalia libertate ac desiderio suo feruntur.


320(27 a.)

321Si quis clericus in monasterio nutritus fuerit et in ecclesia publice legerit vel cantaverit et postmodum ad saeculi negotiaegreditur, hic ab episcopo suo coerceatur, ut iterum ad monasterium revertatur, unde discesserat.

322Si autem tam pertinax extiterat, ut capillos capitis sui nutriat, tunc ab episcopo constringatur, ut iterum detondeat caput, et deinceps nec uxorem sibi usurpet, nec ad sacrum ordinem promoveatur.


323(27 b.)

324Clericus si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu nec ad monasterium quodlibet a parentibus traditus, si uxorem habere permittitur, iterum tonderi cogatur, nec in vita sua tonsuram neglegere audeat.

325Quem autem progenitores ad monasterium tradiderunt et in ecclesia cepit cantare et legere, nec uxorem ducere nec monasterium deserere poterit, sed, si discesserit, reducatur; si tonsuram dimiserit, rursus tondeatur; uxorem, si usurpaverit, dimittere compellatur.


326(27 c.)

327Mogontiacense.

328Monachus, qui semel se Deo vovit et in monasterio suo conversatus est sub regulari militia, non potest redire omnino ad saeculum.


329Cap. 28. Ut nullus episcopus alterius ministrum ecclesiasticum sollicitet.

330In Niceno sancto et universali concilio continetur:’ Propter multam perturbationem et seditiones, quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, ita ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferaturet cetera; in Calcidonensi cap. XX:’ Clericos in ecclesia ministrantes in alterius civitatis ecclesiam statutos fieri non oportet. Si quis episcopus post hanc diffinitionem susceperit clericum ad alium pertinentem, suscipiens et susceptus communione priventur, donec is, qui migraverat, ad propriam fuerit regressus ecclesiam’; item in synodo Sardicensi cap. XVIII:’ Ut nulli liceat episcopo alterius episcopi ministrum ecclesiasticum sollicitare et in suis parrochiis ordinare’; in Affricano cap. XXI:’ Utclericum alienum nullus sibi privet episcopus praeter eius arbitrium, cuius fuerit clericuset cetera; item in decretis papae Leonis:’ Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi forte ex placito caritatis id inter dantem accipientemque convenerit’.

331Quibus constitutis sanctorum canonum operam dantes et vestigiis patrum inhaerentes, hoc secundum praefixos sanctos canones statuimus, et iustum esse decernimus.


332Cap. 29. Ut nullum servum ante perfectam libertatem episcopus ordinare presumat.

333Secundum decreta sanctorum patrum praeiudicamus et nos id acturos profitemur, ut nullum servum episcopus ordinare praesumat, antequam perfecta ditetur ingenuitate, quia non debet vilis persona fungi sacerdotii dignitate.

334Leo papa in epistola sua cap. I:’ Debet enim esse ab aliis securus, qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius adscribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur’; Gregorius in decretis suis cap. VII:’ Multos ex ecclesiastica familia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino servitio valeant conversari.

335Si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimur quaedam negare, qui dedit omnia.

336Unde necesse est, ut ab humano servitio liber recedat, qui divini obsequii districtam subire appetit servitutem’.

337Sancta synodus dixit: praefinita patrum statuta inviolabilem habeant firmitatem.


338(29 a.)

339Ut nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consecuti fuerint, cuius libertatis carta ante ordinandum in ambone publice legatur; et si nullus contradixerit, rite consecrabitur.

340Porro, si postea de gradu deciderint, eius sint conditionis, cuius fuerant ante gradum.


341Cap. 30. De eo, si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam.

342In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicamsedem, ut, quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat magistra ecclesiasticae rationis.

343Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede inponatur iugum, conferamus et pia devotione toleremus.

344Si vero, quod non decet, quilibet, sive sit presbyter, sive diaconus, aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolico detulisse epistolam vel aliud quid, quod inde non convenerit, salva fide et integra circa apostolicum humilitate, penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usque quo per epistolam aut per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, quid de talibus iusto ordine lex Romana statuat diffinire, ut et is corrigatur et ceteris modus inponatur.


345(30 a.)

346Si quis clericus falsam episcopo de sede apostolica portaverit epistolam et exinde victus fuerit, in arbitrio episcopi sui consistat, utrum eum in carcerem vel in aliam quamlibet detrudat custodiam, quoad usque per litteras suas apostolicam sedem interpellat, quid de eo sit faciendum.


347Cap. 31. De furibus et latronibus.

348Tranquillitatem sanctae Dei ecclesiae inquietari et pacem fraternam infestari testantur fures et latrones, qui ambulant inter nos ovina pelle obumbrati, sed lupina mente recedunt alienati, res ecclesiarum saeva mente adducti rapientes et gregem dominicum spoliando lacerantes.

349De quibus Salvator in evangelio commemorat:’ Qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro’; atque subiunxit:’ Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat’, ubi, quamvis hereticos, qui fidem furantur ecclesiae, designet, tamen insecutione furum et latronum turbatam monstrat pacem ecclesiarum.

350De talibus apostolus ad Philippenses:’ Videte canes, videte malos operarios’.

351Canes vocavit, quod non habent verecundiam; malos operarios, quia nulla faciunt, quae pietati conveniunt.

352Et Dominus per prophetam Esaiam: Ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam’.

353Unde nos, quae Dominus diligit diligentes et quae odit odio habentes, statuimus et iudicamus, ut, si quis post haec evangelica et apostolica atque prophetica verba et diffinitionem pacatissimae synodi inventus fuerit furtum aut rapinam exercere et in ipso diabolico actu mortem meretur incurrere, nullus pro eo praesumat orare aut elemosynam dare; et elemosyna pro eo data in memoriam clericorum nec pauperum veniat, sed execrabilis sordescat.

354Beatus Augustinus de talibus horribilem profert sententiam dicens:’ Nemo te post mortem tuam fideliter redimit, quia tu teredimere noluisti’.

355Si autem ille fur vel latro vulneratus elabitur et expectatione mortis desperatus putatur atque reconciliari se mysteriis sacrosanctis habitu corporis et voluntate piae mentis deprecatur Deoque et sacerdoti comite vita emendationem morum et actuum confitetur, communionis gratiam non negamus tribuendam.

356In Niceno magno concilio statutum legimus:’ Si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime priveturet cetera.

357Item de ultima poenitentia in epistola Innocentii papae cap. XXII:’ Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines huiusmodi vel in supremis suis permittente Salvatore nostro a perpetuo liberentur exitio’; item de eodem Carthaginensi VII. et Celestini XV, ubi ait:’ Quid rogo?

358aliud est ultimam poenitentiam negare periclitanti, quam mortem addere morienti?


359(31 a.)

360De furibus et raptoribus placet, si in ipsa praeda occiduntur, pro eis minime orandum.

361Si vulnerati in desperationem praesentis vitae prolapsi fuerint et de pravitatibus suis se poenituerint et, si supervixerint, Deo et sacerdoti repromiserint se emendaturos, communionem eis impendere non denegamus.


362Cap. 32. De ecclesia a compluribus coheredibus obsessa.

363Quaecunque ecclesia a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur et cura populi inreligiose agatur.

364Si vero contingat pro ea comparticipes dissidere et sub uno presbytero nolle eam procurare et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos, quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta apostolumservos Dei non oportet litigare’, episcopus tollat inde reliquias et sub magna cura honorifice collocet eas atque eiusdem ecclesiae claudat ostia et sub sigillo consignet ea, ut sacrum ministerium nullus celebret in ea, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui idoneus sit sacrosanctum locum procurare et populo Dei utiliter praeesse.

365Hanc autem habeant auctoritatem episcopi, ut in nullis ecclesiis nec constituantur presbyteri nec expellantur illis inconsultis et non consentientibus.

366In epistola beati papae Clementis legitur:’ Attendendum summopere est omnibus presbyteris et reliquis clericis, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant.

367Non utique missassine eius iussu quisquam presbyterorum in sua parrochia agat. Similiter et reliqui populi, maiores scilicet et minores, per eius licentiam, quicquid agendum est, agant.

368Animae vero eorum ei creditae sunt: ideo omnia eius consilio agere debent, et eo inconsulto nihil’.


369(32 a.)

370Si qua fuerit ecclesia per plurimos heredes dispertita nec se coadunare possunt, ut sub uno presbytero ecclesia procuretur, episcopus, in cuius parrochia haec lis maneat, ablatis reliquiis et digno in loco collocatis, foribus quoque ecclesiae sigillatis non prius ibidem sacra celebrare officia permittat, quam concordi pace unum sibi eligant presbyterum, qui digne sanctas reliquias procuret ac populo utiliter praesit, sancta synodus praecepit.


371Cap. 33. De claudis et aliqua parte corporis minutis, si sacro ordini possint adiungi.

372In Niceno sancto et universali concilio statutum est cap. I:’ Ut, si quis a medicis per languorem defectus est aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat’; in epistola Innocentii papae cap. XXVIII:’ Qui igitur volens cuiuslibet partem digiti sibi abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt.

373Cui vero casu aliquo contingit, hunc canones praecipiunt et clericum fieri et, si in clero fuerit repertus, non abici’; item in decretis Gelasii papae cap. XVI:’ Ut nemo literas nesciens vel aliqua parte corporis inminutus promoveatur ad clerum’.

374Hanc auctoritatem sanctorum patrum confitemur et