Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 197
Edition MGH Capit. 2
Place
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

  • 11Inter cetera etiam commemoratum est a nobis et omnibus ad memoriam reductum, qualiter Deus regnum istud per administrationem bonae memoriae Karoli praestantissimi imperatoris et per praedecessorum suorum laborem pacificum et unitum atque nobiliter dilatatum fuerit et domino Ludewico imperatori a Deo ad regendum sub magna pace commissum Dominoque protegente sub eadem pace, quamdiu idem princeps Deo studuit et paternis exemplis uti ac bonorum hominum consiliis acquiescere curavit, conservatum manserit, et quomodo in processu temporis, sicut omnibus manifestum erat, per eius improvidentiam vel negligentiam in tantam venerit ignominiam et vilitatem, ut non solum amicis in moestitiam, sed etiam inimicis venerit in derisionem.
  • 13Quorum legatorum consiliis et saluberrimis admonitionibus libenter assensum praebuit, spatium poposcit diemque constituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet.
  • 15Ille vero eorum salutiferam admonitionem et dignam congruamque exaggerationem libenter amplectens promisit se in omnibus illis acquieturum salutari consilio et subiturum remediale iudicium.
  • 23Sed in mulierum purgatione, in iniustis iudiciis, in falsistestimoniis atque periuriis, quae eo permittente coram se perpetrata sunt, quantum Deum offenderit, ipse novit.
  • 27Igitur pro his vel in his omnibus, quae supra memorata sunt, reum se coram Deo et coram sacerdotibus vel omni populo cum lacrymis confessus et in cunctis se deliquisse protestatus est et poenitentiam publicam expetiit, quatinus ecclesiae, quam peccando scandalizaverat, poenitendo satisfaceret, et sicut fuerat scandalum multa negligendo, ita nimirum se velle professus est esse exemplum dignam poenitentiam subeundo.

Keywords

increpatio (NN), factus (ADJ), venia (NN), exerceo (V), protego (V), rego (V), vigilantia (NN), ira (NN), morior (V), periurium (NN)

Document

1197. EPISCOPORUM DE POENITENTIA, QUAM HLUDOWICUS IMPERATOR PROFESSUS EST, RELATIO COMPENDIENSIS 833. Oct.

2Omnibus in christiana religione constitutis scire convenit, quale sit ministerium episcoporum, qualisque vigilantia atque sollicitudo eis circa salutem cunctorum adhibenda sit, quos constat esse vicarios Christi et clavigeros regni caelorum.

3Quibus a Christo tanta collata est potestas, ut, ' quodcumque ligaverint super terram, sitligatum et in caelo, et quodcumque solverint super terram, sit solutum et in caelo '.

4Et in quanto sint ipsi periculo constituti, si ovibus Christi pabulum vitae ministrare neglexerint et errantes ad viam veritatis arguendo, obsecrando reducere pro viribus non studuerint, iuxta illud propheticum: ' Si non annuntiaveris ', inquit, ' iniquo iniquitatem suam et ipse in impietate sua mortuus fuerit, sanguinem eius de manu tua requiram ', et multa his similia ad magisterium pastorale pertinentia, quae in divinis sparsim continentur.

5Quapropter eisdem pastoribus Christi summopere studendum est, ut erga errata delinquentium moderationem discretissimam teneant, ut sint iuxta beati Gregorii doctrinae documentum bene agentibus per humilitatem socii, contra delinquentum vero vitia per zelum iustitiae erecti: quatinus, posthabito torpore atque segnitie vel humano favore aut mundiali timore, sic exerceant ministerium suum, ut et praesentibus salubriter consulant et futuris sint exemplum salutis.

6Verum quia in agro Dei, qui est ecclesia Christi, noxia quaeque instinctu hostis antiqui pullulare non cessant, quae necesse est, ut adhibito sarculo pastorali radicitus extirpentur, et propter malevolos quosque, qui bene acta aut intelligere nolunt aut malevola intentione potius intelligere, quam ipsam veritatem delectantur amplecti, oportet eosdem pastores, ut, quandocumque de generali utilitate vel publica coercitione quippiam in conventibus suis decreverint, id iuxta morem ecclesiasticum scriptis committant: videlicet ut posteris omnem ambiguitatem et occasionem iuste detrahendi vel reprehendendi penitus amputent.

7Proinde notum esse necessarium duximus omnibus filiis sanctae Dei ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos episcopi super imperio domini et gloriosissimi Lotharii imperatoris constituti anno incarnationis domini Iesu Christi DCCCXXXIII. indictione XII. anno siquidem eiusdem principis primo in mense videlicet Octobri apud Compendium palatium generaliter convenimus et memoratum principem humiliter audivimus.

8Et hoc quidem illi sive optimatibus illius seu omni generalitati populi, quae undique illuc confluxerat, manifestare iuxta iniunctum nobis ministerium curavimus, qualis sit vigor et potestas sive ministerium sacerdotale et quali mereatur damnari sententia, qui monitis sacerdotalibus obedire noluerit.

9Deinde tam memorato principi, quam cuncto eius populo denuntiare studuimus, ut Domino devotissime placere studerent et, in quibus eum offenderant, placare non differrent.

10Examinata quippe sunt multa, quae per negligentiam in hoc imperio contigerunt, quae ad scandalum ecclesiae et ruinam populi vel regni interitum manifestis indiciis pertinebant: quae necesse erat, ut cito corrigerentur et in futuro omnibus modis vitarentur.

11Inter cetera etiam commemoratum est a nobis et omnibus ad memoriam reductum, qualiter Deus regnum istud per administrationem bonae memoriae Karoli praestantissimi imperatoris et per praedecessorum suorum laborem pacificum et unitum atque nobiliter dilatatum fuerit et domino Ludewico imperatori a Deo ad regendum sub magna pace commissum Dominoque protegente sub eadem pace, quamdiu idem princeps Deo studuit et paternis exemplis uti ac bonorum hominum consiliis acquiescere curavit, conservatum manserit, et quomodo in processu temporis, sicut omnibus manifestum erat, per eius improvidentiam vel negligentiam in tantam venerit ignominiam et vilitatem, ut non solum amicis in moestitiam, sed etiam inimicis venerit in derisionem.

12Sed quia idem princeps ministerium sibi commissum negligenter tractaverit et multa, quae Deo et hominibus displicebant, et fecerit et facere compulerit vel fieri permiserit et in multis nefandis consiliis Deum irritaverit etsanctam ecclesiam scandalizaverit et, ut cetera, quae innumera sunt, omittamus, novissime omnem populum sibi subiectum ad generalem interitum contraxerit et ab eo divino iustoque iudicio subito imperialis sit subtracta potestas, nos tamen memores praeceptorum Dei ministeriique nostri atque beneficiorum eius dignum duximus, ut per licentiam memorati principis Lotharii legationem ad illum ex auctoritate sacri conventus mitteremus, quae eum de suis reatibus admoneat, quatenus certum consilium suae salutis caperet, ut, quia potestate privatus erat terrena iuxta divinum consilium et ecclesiasticam auctoritatem, ne suam animam perderet, elaborare in extremis positus totis viribus studeret.

13Quorum legatorum consiliis et saluberrimis admonitionibus libenter assensum praebuit, spatium poposcit diemque constituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet.

14Cum autem suprascriptus instaret dies, sacer idem conventus unanimiter ad eundem venerabilem virum perrexit eumque diligenter, de quibus Deum offenderat et sanctam ecclesiam scandalizaverat ac populum sibi commissum perturbaverat, admonere et cuncta illi ad memoriam reducere curavit.

15Ille vero eorum salutiferam admonitionem et dignam congruamque exaggerationem libenter amplectens promisit se in omnibus illis acquieturum salutari consilio et subiturum remediale iudicium.

16Porro, de tanta salubri admonitione hilaris, illico dilectum filium suum Lotharium augustum sibi festinato affuturum supplicavit, ut ille ruptis quibuslibet morulis cum suis primatibus veniret, quatinus primum inter eos mutua reconciliatio secundum christianam doctrinam fieret, ut, si quid in cordibus eorum naevi aut discordiae inerat, pura humilisque postulatio veniae expiaret ac deinde coram omni multitudine iudicium sacerdotale more paenitentis susciperet, quod et non multo post factum est. Veniens igitur idem dominus Lodewicus in basilicam sanctae Dei genetricis Mariae, ubi sanctorum corpora requiescunt, Medardi videlicet confessoris Christi atque pontificis necnon Sebastiani praestantissimi martyris, adstantibus presbyteris, diaconibus et non parva multitudine clericorum, praesente etiam praefato domino Lothario filio eius eiusque proceribus atque totius populi generalitate, quotquot videlicet intra sui septum eadem continere potuit ecclesia, et prostratus in terram super cilicium ante sacrosanctum altare confessus est coram omnibus: ministerium sibi commissum satis indigne tractasse et in eo multis modis Deum offendisse et ecclesiam Christi scandalizasse populumque per suam negligentiam multifarie in perturbationem induxisse, et ideo ob tantorum reatuum expiationem publicam et ecclesiasticam se expetere velle dixit poenitentiam, quo miserante Domino per eorum ministerium et adiutorium percipere mereretur absolutionem tantorum criminum, quibus Deus ligandi ac solvendi intulerat potestatem. Quem etiam iidem pontifices, utpote medici spiritales, salubriter admonuerunt asserentes ei, quod puram et simplicem confessionem sequeretur vera remissio peccatorum, ut aperte confiteretur errata sua, in quibus maxime se Deum offendisse profitebatur, ne forte interius aliquid tegeret aut in conspectu Dei quippiam dolose ageret, sicut iam pridem in Compendio palatio ab alio sacro conventu correptus coram omni ecclesia eum fecisse omnibus notum erat, ne sicut tunc, ita et nunc per simulationem et calliditatem duplici ad Deum corde accedendo, ad iram potius, quam ad veniam suorum peccatorum provocaret, quoniam scriptura testante ' simulatores et callidi provocant iram Dei '.

17Verum post huiusmodi admonitionem professus est se in omnibus iis praecipue deliquisse, unde a memoratis sacerdotibus fuerat familiariter, sive verbis, sive scriptis admonitus et digna increpatione correptus; superquibus cartulam summam reatuum suorum, unde illum specialiter redarguerent, continentem ei dederunt, quam ille in manibus gestabat.


181. Videlicet, sicut in eadem cartula plenius continetur, reatum sacrilegii incurrendo et homicidii, eo quod paternam admonitionem et terribilem contestationem sub divina invocatione ante sanctum altare in praesentia sacerdotum et maxima populi multitudine sibi factam secundum suam promissionem non conservaverit; eo quod fratribus et propinquis violentiam intulerit et nepotem suum, quem ipse liberare potuerat, interficere permiserit; et quod immemor voti sui signum sanctae religionis propter vindictam suae indignationis fieri postea iusserit.


192. Quod auctor scandali et perturbator pacis ac violator sacramentorum existendo pactum, quod propter pacem et unanimitatem imperii ecclesiaeque tranquilitatem communi consilio et consensu cunctorum fidelium suorum fuerat inter filios suos factum et per sacramentum confirmatum, nuper illicita potestate corruperit; et in eo, quod fideles suos in contrarietatem eiusdem primi pacti et iuramenti aliud sacramentum iurare compulerit, in periurii reatum praestatorum violatione sacramentorum inciderit: et quantum hoc Deo displicuerit, liquido claret, quia postea nec ipse nec populus sibi subiectus pacem habere meruit, sed omnes in perturbationem poenam peccati sustinendo iusto Dei iudicio postea inducti sunt.


203. Quia contra christianam religionem et contra votum suum sine ulla utilitate publica aut certa necessitate pravorum consilio delusus in diebus quadragesimae expeditionem generalem fieri iussit et in extremis imperii sui finibus in coena Domini, quando paschalia sacramenta ab omnibus christianis rite sunt celebranda, placitum generale se habiturum constituit; in qua expeditione, quantum in ipso fuit, et populum in magnam murmurationem protraxit et sacerdotes Domini a suis officiis contra fas amovit et pauperibus gravissimam oppressionem irrogavit.


214. Quod nonnullis ex suis fidelibus, qui pro eius suorumque filiorum fidelitate et salvatione regnique nutantis recuperatione humiliter eum adierant et de insidiis inimicorum sibi praeparatis certum reddiderant, violentiam intulerit; et quod contra omnem legem, divinam videlicet et humanam, eos et rebus propriis privaverit et in exilio tradi iusserit atque absentes morti adiudicari fecerit et iudicantes procul dubio ad falsum iudicium induxerit: et sacerdotibus Domini ac monachis contra divinam et canonicam auctoritatem praeiudicium irrogavit et absentes damnavit et in hoc reatum homicidii incurrendo divinarum seu humanarum legum violator extitisset.


225. De diversis sacramentis sibique contrariis atque perniciosis a filiis sive a populo, eo praecipiente et compellente, irrationabiliter saepe factis, pro quibus non modicam in populo sibi commisso peccati maculam induxit, reatum periurii nihilominus incurrisse; quoniam haec procul dubio in auctorem, per quem fieri compulsa sunt, iure retorquentur.

23Sed in mulierum purgatione, in iniustis iudiciis, in falsistestimoniis atque periuriis, quae eo permittente coram se perpetrata sunt, quantum Deum offenderit, ipse novit.


246. De diversis expeditionibus, quas in regno sibi commisso non solum inutiliter, sed etiam noxie sine consilio et utilitate fecit, in quibus nimirum multa et innumerabilia sunt in populo christiano flagitia perpetrata, in homicidiis et periuriis, in sacrilegiis, in adulteriis, in rapinis, in incendiis, sive in ecclesiis Dei, sive in aliis diversis locis factis, in direptionibus et oppressionibus pauperum miserabili et pene apud christianos inaudito patratu: quae omnia ad auctorem, sicut praemissum est, reflectuntur.


257. In divisionibus imperii ab eo contra communem pacem et totius imperii salutem ad libitum suum temere factis et in sacramento etiam, quod iurare compulit omnem populum, ut contra filios suos, sicut contra inimicos suos agerent, cum ipse eos paterna auctoritate consultuque fidelium suorum pacificare potuisset.


268. Quod non suffecerint ei tot mala et flagitia per suam negligentiam et improvidentiam in regno sibi commisso perpetrata, quae enumerari non possent, pro quibus et regni periclitatio et regis dehonestatio evidenter provenerat: sed insuper ad cumulum miseriarum novissime omnem populum suae potestatis ad communem interitum traxerit, cum debuisset esse eidem populo dux salutis et pacis, cum divina pietas inaudito et invisibili modo ac nostris saeculis praedicando populo suo misereri decrevisset.

27Igitur pro his vel in his omnibus, quae supra memorata sunt, reum se coram Deo et coram sacerdotibus vel omni populo cum lacrymis confessus et in cunctis se deliquisse protestatus est et poenitentiam publicam expetiit, quatinus ecclesiae, quam peccando scandalizaverat, poenitendo satisfaceret, et sicut fuerat scandalum multa negligendo, ita nimirum se velle professus est esse exemplum dignam poenitentiam subeundo.

28Post hanc vero confessionem cartulam suorum reatuum et confessionis ob futuram memoriam sacerdotibus tradidit, quam ipsi super altare posuerunt; ac deinde cingulum militiae deposuit et super altare collocavit et habitu saeculi se exuens habitum poenitentis per impositionem manuum episcoporum suscepit: ut post tantam talemque poenitentiam nemo ultra ad militiam saecularem redeat.

29His itaque gestis placuit, ut unusquisque episcoporum, qualiter haec res acta fuerit, in propriis cartulis insereret eamque sua scriptione roboraret et roboratam memorato principi Lothario ob memoriam huius facti offerret.

30Ad extremum omnibus nobis, qui interfuimus, visum est omnium cartularum immo tanti negotii summam in unum breviter strictimque congerere et congesta propriis manuum nostrarum subscriptionibus roborare, sicut sequentia factum esse demonstrant.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.6094712164456855,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Edictum Pistense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Edictum Pistense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8806334554431563,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6354833612638753,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est"},{"color":"#C0C0C0","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Statuta rhispacensia frisingensia salisburgensia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Statuta rhispacensia frisingensia salisburgensia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8253219926167978,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Fulradum abbatem epistola","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Fulradum abbatem epistola"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6594623156426085,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7844830422148885,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5975572054108929,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6207163245475398,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio"}],"edges":[{"source":4,"value":1,"target":3},{"source":7,"value":0.03390136453292263,"target":6},{"source":2,"value":0.6354833612638753,"target":3},{"source":2,"value":0.5666172205485076,"target":4},{"source":7,"value":0.27684780707169704,"target":9},{"source":6,"value":0.4448238290600562,"target":9},{"source":6,"value":0.49474755517693936,"target":0},{"source":7,"value":0.4687945965895316,"target":0},{"source":5,"value":0.5698306078366342,"target":8},{"source":9,"value":0.4842257183632067,"target":0},{"source":2,"value":0.719580610453636,"target":0},{"source":3,"value":0.6094712164456856,"target":0},{"source":4,"value":0.5945507470007954,"target":0},{"source":1,"value":0.6065191319389063,"target":5},{"source":9,"value":0.6207163245475398,"target":3},{"source":4,"value":0.49065874401243276,"target":9},{"source":1,"value":0,"target":8},{"source":2,"value":0.5395040265855388,"target":9},{"source":2,"value":0.8991443156525234,"target":6},{"source":7,"value":0.7844830422148885,"target":3},{"source":7,"value":0.6455549782440155,"target":4},{"source":7,"value":0.11934652428996732,"target":2},{"source":6,"value":0.6594623156426084,"target":3},{"source":6,"value":0.4801661527694854,"target":4},{"source":5,"value":0.825321992616798,"target":3},{"source":5,"value":0.7202849623798199,"target":4},{"source":1,"value":0.20275456167967737,"target":0},{"source":5,"value":0.9556115519131378,"target":2},{"source":1,"value":0.3398153922046101,"target":6},{"source":1,"value":0.8017666303790726,"target":7},{"source":8,"value":0.597557205410893,"target":3},{"source":8,"value":0.5785740199355905,"target":4},{"source":2,"value":0.674911323207162,"target":8},{"source":1,"value":0.43044658669684627,"target":9},{"source":7,"value":0.009625883187468315,"target":8},{"source":6,"value":0.6769892424947813,"target":8},{"source":1,"value":0.3052158102388518,"target":2},{"source":8,"value":0.38628727123814166,"target":9},{"source":5,"value":0.561076542974516,"target":0},{"source":1,"value":0.8806334554431563,"target":3},{"source":1,"value":0.5550355545963064,"target":4},{"source":5,"value":0.44845041784294015,"target":9},{"source":8,"value":0.47508202876244976,"target":0},{"source":5,"value":0.33640294113553776,"target":7},{"source":5,"value":0.9304670095177295,"target":6}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 1) - Statuta rhispacensia frisingensia salisburgensia (MGH Capitularia 1) 112 MGH Capit. 1 08 MGH 09 Capitulary Legal Statuta rhispacensia frisingensia salisburgensia Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense (MGH Capitularia 2) 291 MGH Capit. 2 Vernum 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Vernense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Fulradum abbatem epistola (MGH Capitularia 1) 075 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Karoli ad Fulradum abbatem epistola Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 281 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli epistola de litteris colendis (MGH Capitularia 1) 029 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Karoli epistola de litteris colendis Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitualre missorum (MGH Capitularia 2) 188 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitualre missorum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici regis Arelatensis electio (MGH Capitularia 2) 289 MGH Capit. 2 Arelatum 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici regis Arelatensis electio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Edictum Pistense (MGH Capitularia 2) 273 MGH Capit. 2 Pistis 09 MGH 09 Capitulary Legal Edictum Pistense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio (MGH Capitularia 1) 178 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum iperatorem relatio Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula ab episcopis attinaci data (MGH Capitularia 1) 174 MGH Capit. 1 Attiniacus 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula ab episcopis attinaci data Capit. 1

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.7581367238742855,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus ravennas","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus ravennas"},{"color":"#C0C0C0","size":1.637310414919058,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Chlodowici regis ad episcopos epistola","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Chlodowici regis ad episcopos epistola"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8792977792384646,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.9748796671029396,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8146059732768856,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Guntchramni regis edictum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Guntchramni regis edictum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6809754859357495,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II.","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II."},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est"},{"color":"#C0C0C0","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6890118120699986,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hlotharii capitulare de expeditione contra srracenos facienda","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hlotharii capitulare de expeditione contra srracenos facienda"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7792377149978575,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Childebert I regis praeceptum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Childebert I regis praeceptum"}],"edges":[{"source":6,"value":1,"target":7},{"source":8,"value":0.6890118120699985,"target":6},{"source":8,"value":0.8837452147462257,"target":7},{"source":0,"value":0.29838444539570946,"target":4},{"source":5,"value":0.6809754859357495,"target":6},{"source":5,"value":0.2455133566447541,"target":7},{"source":8,"value":0.38870885713308645,"target":5},{"source":5,"value":0.20529438420368507,"target":1},{"source":1,"value":0.637310414919058,"target":6},{"source":1,"value":0.3125656818670468,"target":7},{"source":8,"value":0.17268190685957274,"target":1},{"source":9,"value":0,"target":1},{"source":9,"value":0.7792377149978577,"target":6},{"source":9,"value":0.11784069341823446,"target":7},{"source":8,"value":0.5450540748740047,"target":9},{"source":5,"value":0.3686684982961588,"target":9},{"source":3,"value":0.06451930972867823,"target":4},{"source":0,"value":0.5216331945508802,"target":3},{"source":2,"value":0.2850237562111882,"target":1},{"source":2,"value":0.8792977792384645,"target":6},{"source":2,"value":0.7203229782323213,"target":7},{"source":8,"value":0.4311624951229853,"target":2},{"source":2,"value":0.4129030262681457,"target":5},{"source":2,"value":0.4285546747401777,"target":9},{"source":0,"value":0.7127861193214396,"target":1},{"source":2,"value":0.6188095981262737,"target":3},{"source":1,"value":0.8366628420373772,"target":4},{"source":0,"value":0.18808802514877582,"target":5},{"source":4,"value":0.8146059732768854,"target":6},{"source":4,"value":0.6385064505438188,"target":7},{"source":8,"value":0.2881303977122649,"target":4},{"source":5,"value":0.1674321869842089,"target":4},{"source":0,"value":0.7581367238742855,"target":6},{"source":0,"value":0.38491764293157593,"target":7},{"source":8,"value":0.4348912311514755,"target":0},{"source":9,"value":0.17931150552488928,"target":4},{"source":0,"value":0.5855237949348773,"target":9},{"source":2,"value":0.49637160687300275,"target":4},{"source":3,"value":0.11599196646867674,"target":1},{"source":2,"value":0.7413534075808167,"target":0},{"source":3,"value":0.9748796671029395,"target":6},{"source":3,"value":0.9519709692403322,"target":7},{"source":8,"value":0.3197064316826143,"target":3},{"source":5,"value":0.31618178568342253,"target":3},{"source":9,"value":0.13831089108697167,"target":3}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum de poenitentia quam Hludowicus imperator professus est vs Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis

{

"targetSize": 23,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "197. EPISCOPORUM DE POENITENTIA, QUAM HLUDOWICUS IMPERATOR PROFESSUS EST, RELATIO COMPENDIENSIS 833. Oct.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:1"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Omnibus in christiana religione constitutis scire convenit, quale sit ministerium episcoporum, qualisque vigilantia atque sollicitudo eis circa salutem cunctorum adhibenda sit, quos constat esse vicarios Christi et clavigeros regni caelorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quibus a Christo tanta collata est potestas, ut,' quodcumque ligaverint super terram, sit ligatum et in caelo, et quodcumque solverint super terram, sit solutum et in caelo'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Et in quanto sint ipsi periculo constituti, si ovibus Christi pabulum vitae ministrare neglexerint et errantes ad viam veritatis arguendo, obsecrando reducere pro viribus non studuerint, iuxta illud propheticum:' Si non annuntiaveris', inquit,' iniquo iniquitatem suam et ipse in impietate sua mortuus fuerit, sanguinem eius de manu tua requiram', et multa his similia ad magisterium pastorale pertinentia, quae in divinis sparsim continentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:4"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quapropter eisdem pastoribus Christi summopere studendum est, ut erga errata delinquentium moderationem discretissimam teneant, ut sint iuxta beati Gregorii doctrinae documentum bene agentibus per humilitatem socii, contra delinquentum vero vitia per zelum iustitiae erecti: quatinus, posthabito torpore atque segnitie vel humano favore aut mundiali timore, sic exerceant ministerium suum, ut et praesentibus salubriter consulant et futuris sint exemplum salutis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:5"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Verum quia in agro Dei, qui est ecclesia Christi, noxia quaeque instinctu hostis antiqui pullulare non cessant, quae necesse est, ut adhibito sarculo pastorali radicitus extirpentur, et propter malevolos quosque, qui bene acta aut intelligere nolunt aut malevola intentione potius intelligere, quam ipsam veritatem delectantur amplecti, oportet eosdem pastores, ut, quandocumque de generali utilitate vel publica coercitione quippiam in conventibus suis decreverint, id iuxta morem ecclesiasticum scriptis committant: videlicet ut posteris omnem ambiguitatem et occasionem iuste detrahendi vel reprehendendi penitus amputent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:6"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Proinde notum esse necessarium duximus omnibus filiis sanctae Dei ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos episcopi super imperio domini et gloriosissimi Lotharii imperatoris constituti anno incarnationis domini Iesu Christi DCCCXXXIII. indictione XII. anno siquidem eiusdem principis primo in mense videlicet Octobri apud Compendium palatium generaliter convenimus et memoratum principem humiliter audivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:7"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Et hoc quidem illi sive optimatibus illius seu omni generalitati populi, quae undique illuc confluxerat, manifestare iuxta iniunctum nobis ministerium curavimus, qualis sit vigor et potestas sive ministerium sacerdotale et quali mereatur damnari sententia, qui monitis sacerdotalibus obedire noluerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:8"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Deinde tam memorato principi, quam cuncto eius populo denuntiare studuimus, ut Domino devotissime placere studerent et, in quibus eum offenderant, placare non differrent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:9"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Examinata quippe sunt multa, quae per negligentiam in hoc imperio contigerunt, quae ad scandalum ecclesiae et ruinam populi vel regni interitum manifestis indiciis pertinebant: quae necesse erat, ut cito corrigerentur et in futuro omnibus modis vitarentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:10"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Inter cetera etiam commemoratum est a nobis et omnibus ad memoriam reductum, qualiter Deus regnum istud per administrationem bonae memoriae Karoli praestantissimi imperatoris et per praedecessorum suorum laborem pacificum et unitum atque nobiliter dilatatum fuerit et domino Ludewico imperatori a Deo ad regendum sub magna pace commissum Dominoque protegente sub eadem pace, quamdiu idem princeps Deo studuit et paternis exemplis uti ac bonorum hominum consiliis acquiescere curavit, conservatum manserit, et quomodo in processu temporis, sicut omnibus manifestum erat, per eius improvidentiam vel negligentiam in tantam venerit ignominiam et vilitatem, ut non solum amicis in moestitiam, sed etiam inimicis venerit in derisionem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:11"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Sed quia idem princeps ministerium sibi commissum negligenter tractaverit et multa, quae Deo et hominibus displicebant, et fecerit et facere compulerit vel fieri permiserit et in multis nefandis consiliis Deum irritaverit et sanctam ecclesiam scandalizaverit et, ut cetera, quae innumera sunt, omittamus, novissime omnem populum sibi subiectum ad generalem interitum contraxerit et ab eo divino iustoque iudicio subito imperialis sit subtracta potestas, nos tamen memores praeceptorum Dei ministeriique nostri atque beneficiorum eius dignum duximus, ut per licentiam memorati principis Lotharii legationem ad illum ex auctoritate sacri conventus mitteremus, quae eum de suis reatibus admoneat, quatenus certum consilium suae salutis caperet, ut, quia potestate privatus erat terrena iuxta divinum consilium et ecclesiasticam auctoritatem, ne suam animam perderet, elaborare in extremis positus totis viribus studeret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:12"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quorum legatorum consiliis et saluberrimis admonitionibus libenter assensum praebuit, spatium poposcit diemque constituit, qua de salubribus eorum monitis certum eis responsum redderet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:13"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Cum autem suprascriptus instaret dies, sacer idem conventus unanimiter ad eundem venerabilem virum perrexit eumque diligenter, de quibus Deum offenderat et sanctam ecclesiam scandalizaverat ac populum sibi commissum perturbaverat, admonere et cuncta illi ad memoriam reducere curavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:14"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Ille vero eorum salutiferam admonitionem et dignam congruamque exaggerationem libenter amplectens promisit se in omnibus illis acquieturum salutari consilio et subiturum remediale iudicium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:15"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Porro, de tanta salubri admonitione hilaris, illico dilectum filium suum Lotharium augustum sibi festinato affuturum supplicavit, ut ille ruptis quibuslibet morulis cum suis primatibus veniret, quatinus primum inter eos mutua reconciliatio secundum christianam doctrinam fieret, ut, si quid in cordibus eorum naevi aut discordiae inerat, pura humilisque postulatio veniae expiaret ac deinde coram omni multitudine iudicium sacerdotale more paenitentis susciperet, quod et non multo post factum est. Veniens igitur idem dominus Lodewicus in basilicam sanctae Dei genetricis Mariae, ubi sanctorum corpora requiescunt, Medardi videlicet confessoris Christi atque pontificis necnon Sebastiani praestantissimi martyris, adstantibus presbyteris, diaconibus et non parva multitudine clericorum, praesente etiam praefato domino Lothario filio eius eiusque proceribus atque totius populi generalitate, quotquot videlicet intra sui septum eadem continere potuit ecclesia, et prostratus in terram super cilicium ante sacrosanctum altare confessus est coram omnibus: ministerium sibi commissum satis indigne tractasse et in eo multis modis Deum offendisse et ecclesiam Christi scandalizasse populumque per suam negligentiam multifarie in perturbationem induxisse, et ideo ob tantorum reatuum expiationem publicam et ecclesiasticam se expetere velle dixit poenitentiam, quo miserante Domino per eorum ministerium et adiutorium percipere mereretur absolutionem tantorum criminum, quibus Deus ligandi ac solvendi intulerat potestatem. Quem etiam iidem pontifices, utpote medici spiritales, salubriter admonuerunt asserentes ei, quod puram et simplicem confessionem sequeretur vera remissio peccatorum, ut aperte confiteretur errata sua, in quibus maxime se Deum offendisse profitebatur, ne forte interius aliquid tegeret aut in conspectu Dei quippiam dolose ageret, sicut iam pridem in Compendio palatio ab alio sacro conventu correptus coram omni ecclesia eum fecisse omnibus notum erat, ne sicut tunc, ita et nunc per simulationem et calliditatem duplici ad Deum corde accedendo, ad iram potius, quam ad veniam suorum peccatorum provocaret, quoniam scriptura testante' simulatores et callidi provocant iram Dei'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:16"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Verum post huiusmodi admonitionem professus est se in omnibus iis praecipue deliquisse, unde a memoratis sacerdotibus fuerat familiariter, sive verbis, sive scriptis admonitus et digna increpatione correptus; super quibus cartulam summam reatuum suorum, unde illum specialiter redarguerent, continentem ei dederunt, quam ille in manibus gestabat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:17"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "1. Videlicet, sicut in eadem cartula plenius continetur, reatum sacrilegii incurrendo et homicidii, eo quod paternam admonitionem et terribilem contestationem sub divina invocatione ante sanctum altare in praesentia sacerdotum et maxima populi multitudine sibi factam secundum suam promissionem non conservaverit; eo quod fratribus et propinquis violentiam intulerit et nepotem suum, quem ipse liberare potuerat, interficere permiserit; et quod immemor voti sui signum sanctae religionis propter vindictam suae indignationis fieri postea iusserit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:18"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Quod auctor scandali et perturbator pacis ac violator sacramentorum existendo pactum, quod propter pacem et unanimitatem imperii ecclesiaeque tranquilitatem communi consilio et consensu cunctorum fidelium suorum fuerat inter filios suos factum et per sacramentum confirmatum, nuper illicita potestate corruperit; et in eo, quod fideles suos in contrarietatem eiusdem primi pacti et iuramenti aliud sacramentum iurare compulerit, in periurii reatum praestatorum violatione sacramentorum inciderit: et quantum hoc Deo displicuerit, liquido claret, quia postea nec ipse nec populus sibi subiectus pacem habere meruit, sed omnes in perturbationem poenam peccati sustinendo iusto Dei iudicio postea inducti sunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:19"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Quia contra christianam religionem et contra votum suum sine ulla utilitate publica aut certa necessitate pravorum consilio delusus in diebus quadragesimae expeditionem generalem fieri iussit et in extremis imperii sui finibus in coena Domini, quando paschalia sacramenta ab omnibus christianis rite sunt celebranda, placitum generale se habiturum constituit; in qua expeditione, quantum in ipso fuit, et populum in magnam murmurationem protraxit et sacerdotes Domini a suis officiis contra fas amovit et pauperibus gravissimam oppressionem irrogavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:20"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Quod nonnullis ex suis fidelibus, qui pro eius suorumque filiorum fidelitate et salvatione regnique nutantis recuperatione humiliter eum adierant et de insidiis inimicorum sibi praeparatis certum reddiderant, violentiam intulerit; et quod contra omnem legem, divinam videlicet et humanam, eos et rebus propriis privaverit et in exilio tradi iusserit atque absentes morti adiudicari fecerit et iudicantes procul dubio ad falsum iudicium induxerit: et sacerdotibus Domini ac monachis contra divinam et canonicam auctoritatem praeiudicium irrogavit et absentes damnavit et in hoc reatum homicidii incurrendo divinarum seu humanarum legum violator extitisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:21"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. De diversis sacramentis sibique contrariis atque perniciosis a filiis sive a populo, eo praecipiente et compellente, irrationabiliter saepe factis, pro quibus non modicam in populo sibi commisso peccati maculam induxit, reatum periurii nihilominus incurrisse; quoniam haec procul dubio in auctorem, per quem fieri compulsa sunt, iure retorquentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:22"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Sed in mulierum purgatione, in iniustis iudiciis, in falsis testimoniis atque periuriis, quae eo permittente coram se perpetrata sunt, quantum Deum offenderit, ipse novit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:23"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. De diversis expeditionibus, quas in regno sibi commisso non solum inutiliter, sed etiam noxie sine consilio et utilitate fecit, in quibus nimirum multa et innumerabilia sunt in populo christiano flagitia perpetrata, in homicidiis et periuriis, in sacrilegiis, in adulteriis, in rapinis, in incendiis, sive in ecclesiis Dei, sive in aliis diversis locis factis, in direptionibus et oppressionibus pauperum miserabili et pene apud christianos inaudito patratu: quae omnia ad auctorem, sicut praemissum est, reflectuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:24"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "7. In divisionibus imperii ab eo contra communem pacem et totius imperii salutem ad libitum suum temere factis et in sacramento etiam, quod iurare compulit omnem populum, ut contra filios suos, sicut contra inimicos suos agerent, cum ipse eos paterna auctoritate consultuque fidelium suorum pacificare potuisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:25"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "8. Quod non suffecerint ei tot mala et flagitia per suam negligentiam et improvidentiam in regno sibi commisso perpetrata, quae enumerari non possent, pro quibus et regni periclitatio et regis dehonestatio evidenter provenerat: sed insuper ad cumulum miseriarum novissime omnem populum suae potestatis ad communem interitum traxerit, cum debuisset esse eidem populo dux salutis et pacis, cum divina pietas inaudito et invisibili modo ac nostris saeculis praedicando populo suo misereri decrevisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:26"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Igitur pro his vel in his omnibus, quae supra memorata sunt, reum se coram Deo et coram sacerdotibus vel omni populo cum lacrymis confessus et in cunctis se deliquisse protestatus est et poenitentiam publicam expetiit, quatinus ecclesiae, quam peccando scandalizaverat, poenitendo satisfaceret, et sicut fuerat scandalum multa negligendo, ita nimirum se velle professus est esse exemplum dignam poenitentiam subeundo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:27"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Post hanc vero confessionem cartulam suorum reatuum et confessionis ob futuram memoriam sacerdotibus tradidit, quam ipsi super altare posuerunt; ac deinde cingulum militiae deposuit et super altare collocavit et habitu saeculi se exuens habitum poenitentis per impositionem manuum episcoporum suscepit: ut post tantam talemque poenitentiam nemo ultra ad militiam saecularem redeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:28"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "His itaque gestis placuit, ut unusquisque episcoporum, qualiter haec res acta fuerit, in propriis cartulis insereret eamque sua scriptione roboraret et roboratam memorato principi Lothario ob memoriam huius facti offerret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:29"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Ad extremum omnibus nobis, qui interfuimus, visum est omnium cartularum immo tanti negotii summam in unum breviter strictimque congerere et congesta propriis manuum nostrarum subscriptionibus roborare, sicut sequentia factum esse demonstrant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Episcoporum_de_poenitentia_quam_Hludowicus_imperator_professus_est:30"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "185. HLUDOWICI  ET HLOTHARII EPISTOLA GENERALIS.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "828. Dec.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Hludowicus et Hlotharius divina ordinante providentia imperatores augusti omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Recordari vos credimus, qualiter hoc anno consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum generale ieiunium per totum regnum nostrum celebrare iussimus Deumque tota devotione deposcere, ut nobis propitiari et, in quibus illum maxime offensum haberemus, nobis manifestare et ut ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:4"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere et in eodem de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:5"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Sed quia tunc fieri non potuit iuxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere et in eo de his, quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adiuvante considerare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:6"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quapropter nosse volumus solertiam vestram, quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus, ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent et ibi tam de sua quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum adnuntiarent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:7"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "A.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:8"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Item consideravimus, ut missos nostros per universum regnum nostrum mitteremus, qui de omnibus causis, quae ad correctionem pertinere viderentur, quanto potuissent studio, decertarent et, quicquid possibile invenirent, per semetipsos nostra auctoritate corrigerent et, si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad nostram notitiam deferre curarent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:9"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quapropter volumus, ut vos omnes propter communem salutem et regni honorem ac populi utilitatem obedientes et adiutores missis nostris in omnibus pro viribus esse non neglegatis; simulque sciatis ob hanc causam nos velle per singulas hebdomadas uno die in palatio nostro ad causas audiendas sedere, ut per hunc aut illum comitem et providentia missorum et obedientia populi nobis manifestius appareat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:10"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et, ut haec omnia successum habeant, volumus, ut generale triduanum ieiunium secunda feria post octabas pentecosten celebrandum indicetur et generaliter ab omnibus cum summa devotione observetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:11"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et quia undique inimicos sanctae Dei ecclesiae commoveri et regnum a Deo nobis commissum infestare velle cognoscimus, praecipimus atque iubemus, ut omnes homines per totum regnum nostrum, qui exercitalis itineris debitores sunt, bene sint praeparati cum equis, armis, vestimentis, carris et victualibus; ut, quocumque tempore eis a nobis denuntiatum fuerit, sine ulla mora exire et, in quamcumque partem necessitas postulaverit, pergere possint et tamdiu ibi esse, quamdiu necessitas postulaverit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:12"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "B.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:13"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Quis enim non sentiat Deum nostris pravissimis actibus esse offensum et ad iracundiam provocatum, cum videat tot annis multifariis flagellis iram illius in regno nobis ab eo commisso desaevire, videlicet in fame continua, in mortalitate animalium, in pestilentia hominum, in sterilitate pene omnium frugum, et, ut ita dixerim, diversissimis morborum cladibus atque ingentibus penuriis populum istius regni miserabiliter vexatum et afflictum atque omni abundantia rerum quodam modo exinanitum?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:14"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Nec illud etiam dubitamus ex iusta vindicta illius evenire, quod saepe scandala per tyrannos in hoc regno exsurgunt, qui pacem populi christiani et unitatem imperii sua pravitate nituntur scindere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:15"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Nam et illud nihilominus peccatis nostris deputandum est, quod inimici Christi nominis praeterito anno in hoc regnum ingressi depraedationes, incendia ecclesiarum et captivationes christianorum et interfectiones servorum Dei audenter et impune, immo crudeliter, fecerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:16"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Agitur siquidem iusto iudicio Dei, ut, quia in cunctis delinquimus, interius simul et exterius flagellemur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:17"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Beneficiis quippe Dei evidenter existimus ingrati, quoniam his non ad voluntatem Dei, sed ad libitum nostrum carnalem uti invenimur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:18"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Et idcirco merito creaturae Dei nobis divinitus concessae pro Deo contra nos ingratos pugnant, iuxta illud:' Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:19"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Verum, quia tot modis vexamur atque percutimur, ad eum, a quo percutimur, toto corde dignum necessariumque est ut revertamur, quatenus illud propheti cum in nobis impleatur, quo dicitur:",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:20"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "' Sola vexatio intellectum dabit auditui'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:21"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Sed quia pius et clemens Dominus sic ipsum flagellum moderatur, ut non ad interitum, sed potius ad correctionem nostram inferre videatur, debemus in conspectu eius veraciter humiliari et faciem illius in confessione praevenire eiusque pietatem pronis mentibus exorare, ut, qui fecit nos iustissima dispensatione flagella sentire, faciat nobis peccata nostra, pro quibus iuste ab eo flagellamur, cognoscere et, in quibus maxime illum offendimus et iram illius provocavimus, manifestius intelligere, ut post, eo miserante, prava deserendo et corrigendo, bona etiam sectando et tota cum devotione exsequendo, valeamus per spiritum humilitatis et animam contritam sacrificium Deo debitum offerre iramque illius indignationis evadere et per dignam congruamque correctionem et bonorum operum exhibitionem gratiam eius propitiationis, licet indigni, promereri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:22"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "At, quia nos magis in hoc peccasse cognoscimus, qui forma salutis omnibus esse debuimus et omnium curam gerere et per auctoritatem imperialem pravorum acta, ne tantum adcrescerent, corrigere, cupimus Domino nobis propitio in conspectu pietatis illius per dignam satisfactionem veniam adipisci et per saluberrimam correctionem vel per bonum studium, quod nostra desidia et ignorantia hactenus neglectum est, consultu fidelium tempore opportuno, quantum in nobis est, studiosissime emendare et nostram in hoc voluntatem omnibus manifestam facere. Quapropter statuimus atque decrevimus cum consultu sacerdotum caeterorumque fidelium nostrorum huius rei gratia ob placandum scilicet contra nos nobisque subiectos Domini furorem conventus eorundem episcoporum in quatuor imperii nostri locis congruentissime fieri. Primo scilicet in Moguntiacensi urbe, ubi conveniant metropolitani Autgarius, Hadabaldus, Hethi, Bernuinus cum suffraganeis suis; secundo quoque in Parisiorum urbe, ubi futurus antistes Senonicus et Ebbo, Ragnoardus et Landramnus metropolitani cum suffraganeis suis conveniant; tertio vero apud Lugdunum, ubi Agobardus, Bernardus, Andreas, Benedictus, Agericus cum suffraganeis suis similiter conveniant; quarto etiam apud Tolosam urbem, quo simul conveniant Notho, Bartolomaeus, Adalelmus, Agiulfus cum suffraganeis suis. In quibus conventibus tractare, quaerere et cum Dei adiutorio invenire debent de causis ad religionem christianam et eorum curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas docet, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte vel ex toto dimissum sit, ut non teneatur; deinde quid in ipsorum, qui pastores populi constituti sunt, moribus, conversatione et actibus inveniri possit, quod divinae regulae atque auctoritati non concordet, simulque inveniant, quae occasiones in utroque ordine id effecerint, ut a recto tramite deviatum sit. Et quicquid de his causis inventum fuerit, tam sollerti cura custodiatur, ut nullatenus ad aliorum notitiam pervenire permittant ante tempus constitutum; et ideo unus notarius inter omnes eligatur, qui quod ipsi invenerint describat et ipse sub iuramento constrictus ea, quae inventa et digesta fuerint, diligenter fideliterque conservet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Hludowici_et_hlotharii_epistola_generalis:23"
  }
 ]
},
"links": [{
 "source": 9,
 "value": 1,
 "target": 14
}],
"sourceSize": 30
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici et hlotharii epistola generalis (MGH Capitularia 2) 185 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici et hlotharii epistola generalis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta (MGH Capitularia 2) 198 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Agobardi cartula de penitentia ab imperatore acta Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio (MGH Capitularia 2) 196 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Guntchramni regis edictum (MGH Capitularia 1) 005 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Guntchramni regis edictum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Childebert I regis praeceptum (MGH Capitularia 1) 002 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Childebert I regis praeceptum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus ravennas (MGH Capitularia 2) 230 MGH Capit. 2 Ravenna 09 MGH 09 Capitulary Legal Sysnodus ravennas Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Hlotharii capitulare de expeditione contra srracenos facienda (MGH Capitularia 2) 203 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Hlotharii capitulare de expeditione contra srracenos facienda Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II. (MGH Capitularia 2) 306 MGH Capit. 2 Aquisgranum 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Aquensis II. Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Chlodowici regis ad episcopos epistola (MGH Capitularia 1) 001 MGH Capit. 1 06 MGH 06 Capitulary Legal Chlodowici regis ad episcopos epistola Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis (MGH Capitularia 2) 298 MGH Capit. 2 Mettis 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Mettensis Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-49.822788,-146.300842,97.99176,54.272293,69.520958,-50.152729,-18.455158,-105.11721,284.029449,-75.56385,57.506695,-16.988935,-135.480759,-61.255257,-49.853413,86.683624,62.641621,-56.728783,-101.51123,10.065597,-39.726974,-133.524445,14.573413,126.24292,64.195122,24.576611,114.470184,201.180603,269.905762,5.621721,158.974899,-173.316132,-108.344246,-202.560242,55.911594,-49.168385,-159.703842,-64.839981,25.189095,123.198746,115.486816,-74.432007,-42.789608,-321.615784,55.883816,-90.253876,36.316628,76.350975,-260.862,-49.40844,107.144196,-77.93499,-210.423843,-113.903992,-58.00882,103.44931,-81.847443,-73.655663,-68.346367,44.984325,-151.835083,-67.129173,-40.934841,117.614357,118.3209,87.690063,94.369736,-214.072052,41.99556,-128.901917,60.060459,25.593885,-117.974045,46.197399,-114.419693,-12.788317,278.266144,-194.338501,-215.041489,-59.287376,-47.198029,-5.148396,113.051407,14.893287,32.958755,-20.222818,-105.089622,87.531746,-56.691177,-56.560825,236.857605,241.853088,107.077591,-85.985809,-113.50087,-118.298302,-40.741386,46.052753,-110.756317,-206.526917,-40.55093,102.261276,-325.527252,-71.989517,-141.893707,-204.599899,61.402611,23.851013,243.412262,46.646423,270.638092,-115.890839,5.629411,-55.06855,50.763573,-25.190969,-126.825951,243.169403,-26.639957,53.977699,224.905167,-169.588547,-27.927973,-115.607697,378.932953,-47.525108,-11.53767,-95.061752,175.142456,-28.211679,-148.854752,-72.390312,-247.079941,-128.930862,117.282722,38.596222,84.832649,117.948547,91.832817,-215.897552,-58.555225,-20.573601,-128.487915,-56.032341,-41.276203,-92.028351,-126.473015,-105.16925,102.671646,-76.444969,-27.587555,-153.195435,-250.554214,97.519241,1.568338,-117.264008,32.591961,-2.980637,22.031082,-268.4823,-197.19545,83.220467,-157.116638,-69.066406,106.638939,30.531672,327.849792,53.314316,58.245178,-106.174652,56.878101,-37.174343,14.273448,-133.279022,-43.957088,-58.160316,106.494286,9.805666,237.586426,-22.088608,-113.731636,65.089615,-144.727722,44.640705,26.420494,-172.468109,4.567437,119.768776,347.146454,29.9209,-131.552185,53.293697,-2.828853,197.438126,251.508438,97.2332,19.285105,144.63031,59.632153,3.130094,84.30719,-47.467098,69.774414,-55.060051,-95.948853,-302.293945,-114.977699,-184.694138,114.743935,-31.086691,-138.565399,2.383157,-35.694122,-72.03495,-75.875526,-75.342972,223.087601,109.874649,118.971886,-57.701347,-148.055313,103.252975,9.87497,-107.646965,169.458267,-41.626148,117.296738,-152.371704,-132.166458,-101.899551,68.451698,-91.28624,-0.206176,-19.952492,-139.468704,-211.642944,-155.420166,158.040939,-164.493027,-176.836761,119.082726,23.960312,3.91369,-77.004387,-27.568266,-36.497139,-45.030754,24.506561,-206.195602,45.826481,-51.062168,-66.988953,69.622391,-77.305176,-41.3825,-57.349663,179.920654,-220.752792,-148.087234,109.271683,127.055992,121.33741,-121.711212,221.321457,20.958471,-109.718704,-52.789581,45.004524,42.744434,-155.90625,99.677551,-148.547272,-35.038269,-95.25959,176.770309,-107.438599,152.860291,115.046204,-91.617905,155.141052,29.33602,-46.655224,137.398941,-112.171265,57.911484,54.762814,-57.11021,-23.981998,204.642014,68.932106,-54.978676,-7.619651,-79.149117,-95.876053,-86.327126,14.760792,-11.465487,138.290512,-113.533173]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.009282407407407408,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.001875,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.11020833333333334,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.03243055555555555,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.021319444444444443,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,9.49074074074074E-4,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.001875,2.314814814814815E-5,0.10650462962962963,0.043541666666666666,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.08983796296296297,2.314814814814815E-5,0.06298611111111112,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.001875,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.04446759259259259,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.004652777777777778,0.1444675925925926,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.029652777777777778,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.0037268518518518523,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.043541666666666666,2.314814814814815E-5,9.49074074074074E-4,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.036134259259259255,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.1333564814814815,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,9.49074074074074E-4,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,0.07131944444444445,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5,2.314814814814815E-5]