Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 290
Edition MGH Capit. 2
Place
Primary Century 10
Provider MGH
Secondary Century 10
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

Keywords

paucus (ADJ), potestas (NN), altus (ADJ), factus (ADJ), rex (NN), pontifex (NN), propitio (V), approbo (V), absolvo (V), genus (NN)

Document

1290. KAROLI III. CAPITULA DE TUNGRENSI EPISCOPATU PROPOSITA. 2920.

3In nomine sanctae et individuae trinitatis.

4Karolus vir illustris, divina propitiante clementia rex Francorum, omnibus archiepiscopis et episcopis in regno nobis a Deo commisso constitutis pax et salus ab eodem Deo aeterno.


5Cap. 1. Quia divinae propitiationis beneficia, quae ab ipso ab ipsis crepundiis experti sumus, nullatenus enumerare possumus, idcirco laudem Domini loquetur os meum et benedicet nomen sanctum eius in seculum seculi.

6Unde quia pluribus nostris exigentibus meritis multotiens adversa quaeque sustinuimus, credimus non hoc ad nostrae damnationis meritum, sed ad gratiam suae reconciliationis nobis fore permissum, ut flagellis eius eruditi discamus perversa cavere et in cunctis eius voluntatibus parere.

7Sicut vobis de multis notum est, cum olim quidam nostri fideles a nostra debita fidelitate exorbitantes vitam et regnum nobis auferre moliti sunt euntes post inimicos nostros eisque familiariter inhaerentes res et episcopia nostri regni ab ipsis dari sibi concupierunt.

8Ut ergo de multis taceamus, unum, qui nobis nostris visceribus serpentinum virus infudit, vestrae sanctitati propalavimus, Hilduinum videlicet, qui contra regalem agens potestatem, contra quoque apostoli dicta, ubidicitur:’ Deum timete, regem honorificate’, et:’ Non est potestas nisi a Deo’, et:’ Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.

9Non est enim potestas nisi a Deo’, et adversus citharoedi David dicta, ubi ad Dominum loquitur:’ Imposuisti homines super capita nostra’; quique ultra Rhenum ad inimicos nostros proficiscens minimeque reminiscens sacramentorum suorum nobis promissorum eaque retro dorsum abiciens ab Heinrico inimico nostro episcopium Tungrensis ecclesiae expetiit suaque damnatione contra omnia statuta tam sacrorum patrum, quam regum, videlicet antecessorum nostrorum, usurpavit.

10De qualibus in libro regum capitulari ita dicitur:’ Si quis praesumpserit, quam non meruit, a principe vel seniore iusto dignitatem, sacrilegus habeatur’; et beatus Gregorius:’ Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importunus se ingerit, proculdubio est repellendus.

11Nam qui nititur ad altiora contendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat?

12Cur non perpendit, quia benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur?'


132. Cum quidam pestiferi viri, ut supra memoravimus, a nostra fidelitate deviarent, convocavimus archiepiscopos praesules XVI nostri regni, nonnullos etiam proceres, marchiones et comites optimatesque, ut eorum consilio, auctoritate atque virtute tantae vesaniae resisteremus.

14Inventum est, ut nova gibborum genera novis medicationibus secarentur ac sanarentur, pellentes eos episcopali auctoritate sacrorumque canonum constitutione a coetu et consortio christianorum.

15Quorum praesumptioni ac nefandae tyrannidi Hilduinus se immiscens datis Heinrico suisque proceribus complurimis auri argentique ponderibus non solum cum eis scienter participavit, sed etiam ex thesauris ecclesiae Tungrensis, quos instinctu diabolico rapuerat vel furatus fuerat, quibusdam minis ac terroribus egit, ut Herimannus Agrippinae civitatis archiepiscopus per violentiam Heinrici suorumque fidelium illum in pontificem consecraret.

16Nam si non fecisset, sicut ipse venerabilis archiepiscopus nobis postea in praesentia plurimorum retulit, sibi vitam resque ecclesiasticas auferret omnemque familiam trucidaret ac illorum bona diriperet.

17Ideoque absque legitimorum antecessorum auctoritate eum consecravit, ut ipse adhuc testatur, sed tantis terroribus ac diris crudelitatibus coactus.

18Unde in Nicaeno concilio ita ad locum invenitur:’ Si quis ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam ipse privetur communione, tanquam qui regulas confundit.'

19Quae longe lateque in diversis conciliis et capitularibus regum de excommunicatis inveniuntur.


203. Idem etiam Hilduinus res nostri regni ex praefato episcopio invasit, diripuit et pro libito abduxit agens contra statuta Anacleti papae, ubi dicitur:’ Sanctus Anacletus, qui ab ipso Petro apostolo ordinatus est presbyter, postea in sede Romana successor illius factus episcopus cum totius mundi sacerdotibus iudicavit: „ Qui abstulerit ", inquit, " patri vel matri aliquid, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est; mater vero nostra ecclesia est, quae nos in baptismo regeneravit.

21Ergo qui pecunias Christi et ecclesiae rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque homicida in conspectu iusti iudicis deputabitur; qui rapit pecuniam proximi sui,iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus iudicandus est."'


224. Praefatus denique Hilduinus thesauros ecclesiae Tungrensis et Aquisgrani palatii iuxta beati Lamberti corpus martyris in quadam arca positos avida cupiditate rapuit eosque inimicis nostris, suis videlicet fautoribus, contulit et ecclesiae abstulit.

23De quo quibusque huiuscemodi sacri canones ita decernunt:’ Si quis inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae vendidisse vel abstulisse, sacrilegium commisit. Placuit eum in ordine ecclesiastico non haberi.'

24Unde et beatus Augustinus XLVII. evangelii homilia Iohannis dicit:’ Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas; et ne contemnas, fur hic sacrilegus est, non qualiumcumque fur locorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum’; et post pauca:’ Quicumque aliquid de ecclesia aufert vel fraudatur, Iudae proditori comparatur.'


255. Hos ecclesiae thesauros episcopis et comitibus et fautoribus pro sua ordinatione dedit non prae oculis habens statuta Africani concilii, quibus praecipitur, ut nullus per pecunias ordinetur, ita inquiens:’ Si quis episcopus per pecunias obtinuerit dignitatem, deiciatur, modis omnibus abscidatur, sicut Simon magus abscissus est a Petro’; item in concilio Chalcedonensi:’ Si quis episcopus, presbyter aut diaconus sub pretio Spiritus sancti gratiam obtinere voluerit, proprii gradus periculo subiacebit; et nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed anathematizetur.'


266. Iam dictus Hilduinus ad cumulum suae damnationis ante venerabilis Herimanni praesentiam veniens super sacra nefanda iuravit, quod ego Karolus episcopium Tungrense dederim, et quosdam ex clericis et laicis iurare compulit.

27Quod quam sit absurdum quamque vitandum, sparsim sanctarum scripturarum testimonia approbant.


287. Memoratus praeterea Hilduinus per domnum Herimannum episcopum tertio vocatus ad synodum, ut contra haec, quae sibi obiciuntur, responderet, si iustam causam haberet, aut si non posset, canonum feriretur spiculis, qui, quoniam quidem venire distulit, incidit sententiam Bonifacii papae ita dicentis:’ Probat vera esse illa, quae adversus se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et ne dubitet, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit’; et post pauca:’ Confitetur enim de omnibus, quisquis subterfugere iudicium posse dilationibus putat’; item ipse:’ Si adesse voluerit, praesens, si confidit, ad obiecta respondeat.

29Quodsi adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur.'


308. Omnes tam clerici, quam laici supradictae ecclesiae nostram adeuntes sublimitatem luctuosis vocibus innotuerunt, quod iam memoratus Hilduinus cum suis praedonibus bona illorum diripuit omnemque illorum facultatem et supellectilem abstulit nihilque illis remansit, unde saltem sibi victus sufficientiam adhiberent; addentes etiam in precibus, ut vestro consilio citius ageretur, ne amplius praedae et direptioni paterent, sed illis ad ordinandum daremus pontificem Richerum, quem concorditer elegerunt.

31De quibus videlicet omnibus hic capitulatim insertis vestrum precamur pontificium, ut propter Deum et debitam, quam nobis polliciti estis, fidelitatem pro viribus exinde adiuvetis, ut noster honor in huiusmodi negotiis amplius non decrescat et status sanctae Dei ecclesiae stabiliatur.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.267336838689959,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1202665091801103,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.0783579333453717,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula papiae optimatibus ab imperatore pronuntiata","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula papiae optimatibus ab imperatore pronuntiata"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6253228197707714,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4179795155045007,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice"},{"color":"#C0C0C0","size":1.2149624494104527,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.043611355557583,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4662578980651149,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.1010259499641597,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda"}],"edges":[{"source":3,"value":0.6253228197707713,"target":4},{"source":7,"value":0.33986548182482784,"target":6},{"source":2,"value":0.4736335125829305,"target":0},{"source":3,"value":0.267336838689959,"target":0},{"source":4,"value":0.9382827478196426,"target":0},{"source":5,"value":0.17667891480704961,"target":1},{"source":2,"value":0.07835793334537165,"target":3},{"source":2,"value":0.5998727155653439,"target":4},{"source":5,"value":0.11846326359664598,"target":9},{"source":1,"value":0.18017665915101508,"target":9},{"source":2,"value":0.016982001011655132,"target":1},{"source":5,"value":0.41797951550450074,"target":3},{"source":5,"value":0.6706736646982575,"target":4},{"source":7,"value":0.4496717797094471,"target":8},{"source":6,"value":0.8758264462833522,"target":8},{"source":0,"value":0.709233481946641,"target":1},{"source":5,"value":0.48499983027707444,"target":0},{"source":5,"value":0.4190544922922905,"target":2},{"source":3,"value":0.12026650918011034,"target":1},{"source":4,"value":0.5853252753040138,"target":1},{"source":3,"value":0.10102594996415966,"target":9},{"source":4,"value":0.429483627934639,"target":9},{"source":0,"value":0.3601258476647159,"target":9},{"source":2,"value":0.5296811133204905,"target":9},{"source":3,"value":0.2149624494104527,"target":6},{"source":3,"value":0.04361135555758307,"target":7},{"source":7,"value":0.520444099817087,"target":4},{"source":4,"value":0.5932891412417985,"target":6},{"source":5,"value":0.6453553727838822,"target":8},{"source":1,"value":0.7642299044748445,"target":8},{"source":2,"value":0.23039000228608514,"target":6},{"source":2,"value":0.49510091985484167,"target":7},{"source":7,"value":0.5673476720734943,"target":0},{"source":0,"value":0.6761550741476322,"target":6},{"source":9,"value":0.4677801788303709,"target":8},{"source":3,"value":0.4662578980651149,"target":8},{"source":4,"value":0.9912153024262703,"target":8},{"source":5,"value":0.2747360109445148,"target":7},{"source":5,"value":0.46525918488440626,"target":6},{"source":2,"value":0.5157397908458965,"target":8},{"source":1,"value":0.5362818386418384,"target":6},{"source":7,"value":0.048593678622265234,"target":1},{"source":0,"value":1,"target":8},{"source":6,"value":0,"target":9},{"source":7,"value":0.09043270968515243,"target":9}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta (MGH Capitularia 2) 283 MGH Capit. 2 Compendium 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum (MGH Capitularia 2) 215 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare papiense pro lege tenendum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice (MGH Capitularia 1) 172 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis (MGH Capitularia 1) 111 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita (MGH Capitularia 2) 210 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula episcoporum papiae edita Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis (MGH Capitularia 2) 298 MGH Capit. 2 Mettis 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Mettensis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda (MGH Capitularia 1) 133 MGH Capit. 1 Aquisgranum 09 MGH 09 Capitulary Legal Constitutio Hludowici de Hispanis secunda Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula papiae optimatibus ab imperatore pronuntiata (MGH Capitularia 2) 216 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula papiae optimatibus ab imperatore pronuntiata Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense (MGH Capitularia 2) 221 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Karoli II capitulare papiense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Pippini Italiae regis capitulare (MGH Capitularia 1) 091 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Pippini Italiae regis capitulare Capit. 1

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.388988818850201,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5279794249367578,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4504218398695996,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4379550650753148,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4125287917446279,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus Attiniacensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus Attiniacensis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4346369975018005,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4948974457217703,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.3759555361807492,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4594634664531334,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense"}],"edges":[{"source":2,"value":0.4379550650753148,"target":4},{"source":5,"value":0.01791215899427873,"target":7},{"source":3,"value":0.80742269796619,"target":1},{"source":3,"value":0.49618588148754345,"target":7},{"source":2,"value":0.3759555361807492,"target":8},{"source":8,"value":0.42087094337566094,"target":4},{"source":1,"value":0,"target":5},{"source":0,"value":0.4270865564648963,"target":9},{"source":3,"value":0.10659159164200073,"target":5},{"source":1,"value":0.5409136261499203,"target":7},{"source":6,"value":0.38605414301609686,"target":5},{"source":9,"value":0.6105129065359236,"target":8},{"source":6,"value":0.10885098997802109,"target":7},{"source":0,"value":0.21796436587998483,"target":4},{"source":0,"value":0.38898881885020115,"target":2},{"source":9,"value":0.34281455828739743,"target":4},{"source":6,"value":0.324233740519245,"target":1},{"source":9,"value":0.4594634664531335,"target":2},{"source":6,"value":0.30491164447438535,"target":3},{"source":0,"value":0.21200846306436522,"target":8},{"source":0,"value":0.44571077964921874,"target":1},{"source":9,"value":0.3212066337291814,"target":7},{"source":6,"value":0.408097380663791,"target":8},{"source":9,"value":0.2773428842480584,"target":5},{"source":0,"value":0.5364405286800898,"target":3},{"source":3,"value":0.8264861132478807,"target":9},{"source":0,"value":0.18837985782408925,"target":5},{"source":9,"value":0.5756237269714023,"target":1},{"source":6,"value":0.4346369975018005,"target":2},{"source":6,"value":0.23657775067851133,"target":4},{"source":0,"value":0.1856986108608222,"target":7},{"source":8,"value":0.26090429473600407,"target":7},{"source":3,"value":0.4504218398695997,"target":2},{"source":3,"value":0.5790620539046576,"target":4},{"source":1,"value":0.7223308681417374,"target":4},{"source":8,"value":0.342185995120987,"target":5},{"source":6,"value":0.4533941063514886,"target":9},{"source":2,"value":0.5279794249367578,"target":1},{"source":3,"value":0.4264057918648699,"target":8},{"source":2,"value":0.49489744572177036,"target":7},{"source":7,"value":1,"target":4},{"source":0,"value":0.7398695590531487,"target":6},{"source":2,"value":0.4125287917446279,"target":5},{"source":1,"value":0.3836292533993268,"target":8},{"source":5,"value":0.01603062005078981,"target":4}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita vs Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa

{

"targetSize": 144,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "290. KAROLI III. CAPITULA DE TUNGRENSI EPISCOPATU PROPOSITA.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "920.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "In nomine sanctae et individuae trinitatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Karolus vir illustris, divina propitiante clementia rex Francorum, omnibus archiepiscopis et episcopis in regno nobis a Deo commisso constitutis pax et salus ab eodem Deo aeterno.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Cap. 1. Quia divinae propitiationis beneficia, quae ab ipso ab ipsis crepundiis experti sumus, nullatenus enumerare possumus, idcirco laudem Domini loquetur os meum et benedicet nomen sanctum eius in seculum seculi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:5"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Unde quia pluribus nostris exigentibus meritis multotiens adversa quaeque sustinuimus, credimus non hoc ad nostrae damnationis meritum, sed ad gratiam suae reconciliationis nobis fore permissum, ut flagellis eius eruditi discamus perversa cavere et in cunctis eius voluntatibus parere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sicut vobis de multis notum est, cum olim quidam nostri fideles a nostra debita fidelitate exorbitantes vitam et regnum nobis auferre moliti sunt euntes post inimicos nostros eisque familiariter inhaerentes res et episcopia nostri regni ab ipsis dari sibi concupierunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:7"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Ut ergo de multis taceamus, unum, qui nobis nostris visceribus serpentinum virus infudit, vestrae sanctitati propalavimus, Hilduinum videlicet, qui contra regalem agens potestatem, contra quoque apostoli dicta, ubi dicitur:\u2019 Deum timete, regem honorificate\u2019, et:\u2019 Non est potestas nisi a Deo\u2019, et:\u2019 Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:8"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Non est enim potestas nisi a Deo\u2019, et adversus citharoedi David dicta, ubi ad Dominum loquitur:\u2019 Imposuisti homines super capita nostra\u2019; quique ultra Rhenum ad inimicos nostros proficiscens minimeque reminiscens sacramentorum suorum nobis promissorum eaque retro dorsum abiciens ab Heinrico inimico nostro episcopium Tungrensis ecclesiae expetiit suaque damnatione contra omnia statuta tam sacrorum patrum, quam regum, videlicet antecessorum nostrorum, usurpavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:9"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "De qualibus in libro regum capitulari ita dicitur:\u2019 Si quis praesumpserit, quam non meruit, a principe vel seniore iusto dignitatem, sacrilegus habeatur\u2019; et beatus Gregorius:\u2019 Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importunus se ingerit, proculdubio est repellendus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:10"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Nam qui nititur ad altiora contendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:11"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Cur non perpendit, quia benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:12"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Cum quidam pestiferi viri, ut supra memoravimus, a nostra fidelitate deviarent, convocavimus archiepiscopos praesules XVI nostri regni, nonnullos etiam proceres, marchiones et comites optimatesque, ut eorum consilio, auctoritate atque virtute tantae vesaniae resisteremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:13"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Inventum est, ut nova gibborum genera novis medicationibus secarentur ac sanarentur, pellentes eos episcopali auctoritate sacrorumque canonum constitutione a coetu et consortio christianorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:14"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quorum praesumptioni ac nefandae tyrannidi Hilduinus se immiscens datis Heinrico suisque proceribus complurimis auri argentique ponderibus non solum cum eis scienter participavit, sed etiam ex thesauris ecclesiae Tungrensis, quos instinctu diabolico rapuerat vel furatus fuerat, quibusdam minis ac terroribus egit, ut Herimannus Agrippinae civitatis archiepiscopus per violentiam Heinrici suorumque fidelium illum in pontificem consecraret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:15"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Nam si non fecisset, sicut ipse venerabilis archiepiscopus nobis postea in praesentia plurimorum retulit, sibi vitam resque ecclesiasticas auferret omnemque familiam trucidaret ac illorum bona diriperet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:16"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Ideoque absque legitimorum antecessorum auctoritate eum consecravit, ut ipse adhuc testatur, sed tantis terroribus ac diris crudelitatibus coactus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:17"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Unde in Nicaeno concilio ita ad locum invenitur:\u2019 Si quis ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam ipse privetur communione, tanquam qui regulas confundit.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:18"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quae longe lateque in diversis conciliis et capitularibus regum de excommunicatis inveniuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:19"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Idem etiam Hilduinus res nostri regni ex praefato episcopio invasit, diripuit et pro libito abduxit agens contra statuta Anacleti papae, ubi dicitur:\u2019 Sanctus Anacletus, qui ab ipso Petro apostolo ordinatus est presbyter, postea in sede Romana successor illius factus episcopus cum totius mundi sacerdotibus iudicavit:\u201e Qui abstulerit\", inquit,\" patri vel matri aliquid, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est; mater vero nostra ecclesia est, quae nos in baptismo regeneravit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:20"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Ergo qui pecunias Christi et ecclesiae rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque homicida in conspectu iusti iudicis deputabitur; qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus iudicandus est.\"'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:21"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Praefatus denique Hilduinus thesauros ecclesiae Tungrensis et Aquisgrani palatii iuxta beati Lamberti corpus martyris in quadam arca positos avida cupiditate rapuit eosque inimicis nostris, suis videlicet fautoribus, contulit et ecclesiae abstulit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:22"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "De quo quibusque huiuscemodi sacri canones ita decernunt:\u2019 Si quis inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae vendidisse vel abstulisse, sacrilegium commisit. Placuit eum in ordine ecclesiastico non haberi.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:23"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Unde et beatus Augustinus XLVII. evangelii homilia Iohannis dicit:\u2019 Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas; et ne contemnas, fur hic sacrilegus est, non qualiumcumque fur locorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum\u2019; et post pauca:\u2019 Quicumque aliquid de ecclesia aufert vel fraudatur, Iudae proditori comparatur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:24"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. Hos ecclesiae thesauros episcopis et comitibus et fautoribus pro sua ordinatione dedit non prae oculis habens statuta Africani concilii, quibus praecipitur, ut nullus per pecunias ordinetur, ita inquiens:\u2019 Si quis episcopus per pecunias obtinuerit dignitatem, deiciatur, modis omnibus abscidatur, sicut Simon magus abscissus est a Petro\u2019; item in concilio Chalcedonensi:\u2019 Si quis episcopus, presbyter aut diaconus sub pretio Spiritus sancti gratiam obtinere voluerit, proprii gradus periculo subiacebit; et nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed anathematizetur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:25"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. Iam dictus Hilduinus ad cumulum suae damnationis ante venerabilis Herimanni praesentiam veniens super sacra nefanda iuravit, quod ego Karolus episcopium Tungrense dederim, et quosdam ex clericis et laicis iurare compulit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:26"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Quod quam sit absurdum quamque vitandum, sparsim sanctarum scripturarum testimonia approbant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:27"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "7. Memoratus praeterea Hilduinus per domnum Herimannum episcopum tertio vocatus ad synodum, ut contra haec, quae sibi obiciuntur, responderet, si iustam causam haberet, aut si non posset, canonum feriretur spiculis, qui, quoniam quidem venire distulit, incidit sententiam Bonifacii papae ita dicentis:\u2019 Probat vera esse illa, quae adversus se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et ne dubitet, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit\u2019; et post pauca:\u2019 Confitetur enim de omnibus, quisquis subterfugere iudicium posse dilationibus putat\u2019; item ipse:\u2019 Si adesse voluerit, praesens, si confidit, ad obiecta respondeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:28"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quodsi adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:29"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "8. Omnes tam clerici, quam laici supradictae ecclesiae nostram adeuntes sublimitatem luctuosis vocibus innotuerunt, quod iam memoratus Hilduinus cum suis praedonibus bona illorum diripuit omnemque illorum facultatem et supellectilem abstulit nihilque illis remansit, unde saltem sibi victus sufficientiam adhiberent; addentes etiam in precibus, ut vestro consilio citius ageretur, ne amplius praedae et direptioni paterent, sed illis ad ordinandum daremus pontificem Richerum, quem concorditer elegerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:30"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "De quibus videlicet omnibus hic capitulatim insertis vestrum precamur pontificium, ut propter Deum et debitam, quam nobis polliciti estis, fidelitatem pro viribus exinde adiuvetis, ut noster honor in huiusmodi negotiis amplius non decrescat et status sanctae Dei ecclesiae stabiliatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Karoli_III._capitula_de_Tungrensi_episcopatu_proposita:31"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "297. EPISTOLA SYNODI CARISIACENSIS AD HLUDOWICUM REGEM GERMANIAE DIRECTA.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "858. Nov.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Domno Hludowico regi glorioso episcopi Remorum dioceseos atque Rotomagensis, qui adesse potuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:3"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "1. Litteras dominationis vestrae quique nostrum habuimus, quibus iussistis, ut vobis VII. Kal. Decembr. Remis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum ceteris fidelibus vestris de restauratione sanctae ecclesiae et de statu ac salute populi christiani tractaretis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed nos ad placitum illud occurrere non potuimus et propter incommoditatem et brevitatem temporis et propter inconvenientiam loci et, quod est lugubrius, propter confusionem tumultus exorti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:5"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed et divinis legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denunciastis, cautum esse dinoscitur, quia, sicut nec archiepiscopi sine coëpiscopis, ita nec coëpiscopi sine archiepiscoporum consensu vel iussu, nisi quae ad proprias pertinent parroechias, debent praesumere: et in tam angusto tempore archiepiscoporum litteras non valuimus de conventu habere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Quapropter noverit vestra sublimitas, quia mandatum vestrum nostra non contempsit humilitas, sed, sicut longe est ante nos dictum,' qui iubet impossibile, facit se contemptibilem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:7"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Sed et tractatum de restauratione sanctae Dei ecclesiae et statu ac salute populi christiani, quod nunc vos nobiscum habere velle dicitis, iustius et rationabilius illud haberi potuisset, si nostris, quin potius divinis consiliis et observationibus atque obtestationibus superno respectu obtemperare voluissetis; quia non nostra scripsimus, mandavimus, diximus, sed quae dictante caritate, quae Deus est, in litteris sacris invenimus, et quae naturae insita recognoscimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:8"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Caeterum quae contra illa, quae scripsimus, mandavimus, diximus, acta sunt vel aguntur, naturalis legis morbus et vitium etiam a minus sapientibus esse dinoscitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:9"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Qua de re prudens quisque resipiscat et sapiat, quam granditer Deus offenditur, quando in sic grandibus et apertis non ignoranter peccatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:10"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Unde scriptum est:' Descendant in infernum viventes', id est labantur in peccatum scientes.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:11"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quae divina permissione merito mundi patientis propter communia peccata nostra, pastorum scilicet et gregum, propter delicta regis et regni, eveniunt, sicut scriptum est,' immissiones per angelos malos.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:12"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Viam fecit Dominus semitae irae suae.' Tamen, sicut veritas protestatur, non erit sine ultione vindictae, nec ipsa virga furoris Domini.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:13"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Sic legimus, sic audivimus, sic vidimus et pro certo sic cito videbimus, quoniam, licet peccatores simus, sed poenitentes et in divina clementia fortiter confidentes ministerium sacrum operante Spiritu sancto suscepimus, sine quo sacra non ministramus, et nobis dictum a veritate veraciter scimus:' Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:14"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Et licet dominatio vestra melius noverit, de quibus scriptis, mandatis et dictis dicamus, tamen non ab re est, si etiam et nos illa ad memoriam vestram reducamus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:15"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Primo quidem per Hildegarium venerabilem episcopum scriptis et dictis, secundo per Aeneam honorabilem episcopum litteris et verbis, item per Aeneam verbis, deinde per Hincmarum Remensem et Wenilonem Rotomagensem archiepiscopos, iterum per eosdem cum aliis, quos ipsi vocastis, ea, quae saluti fuerunt congrua, sufficienter audistis, quando, sicut et ante, petivimus, ut frater vester et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum praesentiam in rationes loco et tempore congruo venissemus et, quae male gesta forent, vestro consilio et auxilio cum Dei adiutorio fierent emendata.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:16"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Pro quibus omnibus dictis valde non obaudientibus timemus, quod dicitur:' Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt', et reliqua, quae Dominus comminatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:17"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et si illa non sunt exaudita, putari potest et nec ista, quae vos dicitis apud nos velle quaerere et audire, exaudientur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:18"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Videturque quibusdam, ut, sicut Dominus, quando quaesivit ficus in ficulnea, cui maledixit, cum non esset, teste evangelio, tempus ficorum, aliud voluerit significari, ita et in hoc citato et incongruo conventu remota dominationis vestrae sinceritate, de qua nihil contra puritatem volumus autumare, alia quaedam possint intelligi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:19"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et quia beatus Petrus omnem monet episcopum, ut' paratus sit ad satisfactionem omni poscenti se rationem', quae nunc videmus, pro tempore damus fideliter dominationi vestrae consilia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:20"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Primo quidem in ipsa radice cordis adventum vestrum in hoc regnum inspicite, et coram oculis Domini, cui secundum psalmistam' cogitatio hominis confitetur', statera aequitatis ponderate; et quicquid hortatores et consiliarii ac laudatores vestri vobis dicant, ad cor redite; et quicquid ad excusationem et commendationem adventus vestri invenire et dicere potueritis, vestram conscientiam interrogate et, si talia sustinere vultis, qualia facitis, iudicate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:21"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et illam horam, quam certi estis quia nullo modo poteritis effugere, quando anima vestra de corpore exiet, ante mentis oculos ponite, quando totum mundum et omnem potestatem et omnes divitias et ipsum corpus derelinquet et sine adiutorio uxoris ac filiorum et sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda et desolata exibit et, quicquid cogitavit et ordinare disposuit, infecta dimittet, sicut dicit scriptura:' In illa die peribunt omnes cogitationes eorum', et videbit omnia peccata sua et sentiet videns diabolos se constringentes et coartantes et, quicquid contra caritatem et fidem debitam cogitavit, parabolavit et fecit in isto saeculo et per dignos poenitentiae fructus non emendavit, ante oculos semper habebit et effugere volebit et non valebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:22"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Nam certum est, quia ad omnes homines, quando egrediuntur de corpore, veniunt diaboli, et ad iustos et ad peccatores; sed et ad ipsum Christum venit, in quo suum nihil invenit, sicut scriptum est:' Venit princeps huius mundi, et in me non habet quicquam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:23"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et crede nobis veraciter, rex utinam semper bone et Christiane, nec longe est, sed satis et plus, quam speretur, prope tibi est illa hora.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:24"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Propterea non te seducant ista, quae vides.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:25"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "In tempore quippe patris vestri vidimus per aliquos incepta et facta, quae in tempore isto per istos, qui ista conficiunt, videmus fieri, et per alios videbuntur compleri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:26"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et quando tibi adveniet hora exitus tui, sicut rident nunc, quando per te obtinent quae volunt in hora voluntatis suae, sic ridebunt et in hora exitus tui, et quaerent, quomodo per alium teneant, quae per te obtinuerunt; quod et fieri potest, ut quidam etiam quaerant in tempore tuo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:27"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Sed et illi, nisi dignam poenitentiam egerint, miserabiliter ad illam horam venient exitus sui, sicut venerunt et illi, qui defecerunt a patre tuo cum fratre tuo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:28"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Nam ut illi ordinantes seditiones in paternam reverentiam, sic et isti vos excitantes in fraternam dilectionem nomen pacis et statum ecclesiae et salutem ac unitatem populi obtendere studuerunt; et latebat sub melle venenum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:29"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et completum est in illis completurque in istis psalmistae dictum:' Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum' et reliqua, quae sequuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:30"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et receperunt illi in saeculo isto, quae nota sunt, et receperunt in saeculo altero, quae in iudicio plenius cognoscentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:31"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Quorum isti intuentes exitum timere debuerant actionem; et facient, si illos respexerit Dominus, qui respicit humiles et custodit parvulos, et sic' pestilente flagellato', ut scriptum est,' sapientior erit parvulus', et sapient,' quia non repellet Dominus plebem suam' nec' obliviscetur in finem'; quoniam' propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:32"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Alioquin sicut tunc dixit illis, ita et nunc dicit Dominus istis:' Tacui, nunquid semper tacebo?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:33"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "quasi parturiens clamabo; nondum venit hora mea, sed nunc est hora vestra et potestas tenebrarum; et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:34"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Roga tibi, quaesumus, in tali loco, ubi bene possis intendere, omiliam sancti Gregorii legere in lectione evangelii:' Videns Iesus civitatem flevit super illam'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:35"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Precamur vos, domine, ut et diem ante mentis oculos habeatis, quando cum omnibus hominibus anima vestra proprium corpus recipiet et venietis ante faciem aeterni iudicis in conspectu omnium angelorum et hominum, in qua die, sicut dicit sanctus Paulus,' iudicabit Dominus unumquemque', non per alienum testimonium, sed occulta uniuscuiusque per cogitationes accusantes aut etiam defendentes, quando recipiet unusquisque' propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:36"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et non despicientur tunc nostra verba, quae scripsimus, ab eis, qui nunc illa contemnunt, quando sine dubio replicata erunt in testimonium in ipso tremendo iudicio, et nullus illorum te tunc adiuvabit, qui nec se ipsum adiuvare sufficiet, quando ibunt qui talia agunt, qualia audimus et sentimus atque dolemus, si in talibus perseveraverint, in ignem aeternum et iusti, qui iniusta patiuntur, in vitam aeternam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:37"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. Quia tanta et talia crudelia et abominanda fieri per parroechias, quas pertransitis, audivimus et quaedam sentimus, quaedam sentire timemus et illis, qui senserunt et sentiunt, condolemus, quae calamitatem et miseriam, quam a paganis patimur, superent, quoniam a christianis in christianos, a parentibus in parentes, a rege christiano in regem christianum, a fratre in fratrem contra omnes leges divitias et humanas aguntur; contra quos clamat ecclesia a paganis afflicta:' Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt', et nos omnes cunctique patientes' sustinuimus pacem, et non venit, quaesivimus bona, et ecce turbatio': propterea talia prohibete, compescite et sedate, quoniam palatium vestrum debet esse sacrum et non sacrilegum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:38"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Palatium enim regis dicitur propter rationabiles homines inhabitantes, et non propter parietes insensibiles sive macerias.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:39"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et rex a regendo dicitur, ut se sub Deo et bonos cum Deo puritate cordis, veritate oris, firmitate stabilitatis regat et pravos a pravitate corrigat et in rectitudinem dirigat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:40"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et si, quae male facta sunt, emendare venistis, peiora, quam viderimus a christianis in christianos fieri, ingerere non debetis; et si pacem facere advenistis, pacem pacifice ab auctore pacis obtinere debetis; et si discordiam effugare et caritatem redintegrare venistis, illam, quam Christus per Paulum docuit, monstrare debetis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:41"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Ait enim:' Caritas non est ambitiosa, non agit perperam, non quaerit, quae sua sunt, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati'; quae est' de corde puro et conscientia bona et fide non ficta'; quae operatur per dilectionem et non per potestatem vel indebitam cupiditatem; sine qua caritate, sicut scriptum est, etiam' si quis tradiderit corpus suum, ut ardeat, nihil illi prodest'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:42"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Quam omnibus Dominus in signum dedit, ut sciant, si quisque est christianus aut si intrabit in regnum Dei, an non, dicens:' In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:43"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Nam qui in primordio fidei discipuli appellabantur, nunc christiani dicuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:44"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et ipsa est vestis nuptialis, quam qui non habuerit de nuptiis coelestis convivii in futuro iudicio eicietur' in tenebras exteriores et in ignem aeternum; ibi erit fletus et stridor dentium'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:45"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. Ipsa caritas vos contra paganos accendat, ut, quia tunc moti non sunt ad pietatem, ut nobiscum irent contra eos, qui de isto regno amplos habebant et habent honores\u2013 quodsi facerent et zelo recto accensi unanimiter vellent, expelli aut disperdi pagani adiuvante Domino poterant\u2013 vel nunc quacumque intentione a dominatu illorum per vestram ordinationem sancta liberetur ecclesia et regnum, quod contra eos redimitur, a tributo indebito eripiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:46"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Sed et qui fugiunt a facie paganorum, cum in illas partes venerint, in quibus degitis, refugium tranquillum inveniant et non talem depraedationem, ut nec incolae vivere nec fugientibus solatium possint praebere; quia nunc peccatis nostris exigentibus completur, quod olim dictum est per prophetam:' Qui fugerit a facie leonis, irruet in ursum; et cum intraverit domum et innisus fuerit super parietem, mordebit eum coluber'; et cum' effugerint arma ferrea, irruent in arcum aereum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:47"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "In omni enim parte miseri, pro dolor!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:48"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "afflictionem inveniunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:49"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "7. Et si ecclesiam Dei, sicut nobis scripsistis, quaeritis restaurare, debita episcopis et sibi commissis ecclesiis privilegia intemerata, sicut divinitus constituta sunt, custodite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:50"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Praecepta et inmunitates et honorem earum, sicut avus et pater vester conservaverunt, conservare curate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:51"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et quae frater vester, dominus noster, qui et paterna donatione et vobiscum cum vestris vestrorumque fidelium mutuis firmitatibus regni partem accepit, pro cultu et honore ecclesiarum egit, similiter conservate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:52"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et rectores ac pastores ecclesiarum ut patres et Christi vicarios colite, sicut sancta scriptura praecepit dicens:' Sacerdotes Dei sanctifica', et' magnatis humilia caput tuum' eorumque spiritalia consilia obaudite iterum dicente scriptura:' Interroga patres tuos et annuntiabunt tibi; maiores tuos et dicent tibi'; et item:' Interroga sacerdotes meos legem' meam; et Dominus per Malachiam prophetam:' Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:53"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Eosque tempore incongruo et inoportuno nolite inquietare, sed liceat eis ministerium sacrum, ad quod ordinati sunt, in populi salutem peragere; sibique domestica cura subiectos nolite concutere et non sinatis dehonestare sive opprimere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:54"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut presbyteris honos congruus et iura debita, quae canones et capitula avi et patris vestri statuerunt, conserventur, satagite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:55"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut episcopi quietam libertatem suas parroechias circumeundi et praedicandi ac confirmandi atque corrigendi habeant, ordinate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:56"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut missus rei publicae, id est minister comitis, cum ipsis, si iusserint, eat, qui liberos homines incestuosos, si per admonitionem presbyterorum venire ad episcopum noluerint, eos ad episcopi placitum venire faciat, commendate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:57"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut, si episcopus pro quacumque necessitate ecclesiastica ad vos direxerit, ad quem suus missus veniat, per quem, quae rationabiliter petierit, obtineat, in palatio vestro, sicut comes palatii est in causis reipublicae, ministerio congruum constitutum habete.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:58"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut temporibus a sacris regulis constitutis comprovinciales synodos cum episcopis et speciales cum presbyteris habere quiete possint, annuite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:59"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Res et facultates ecclesiasticas, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, stipendia ancillarum et servorum Dei, depraedari et ab ecclesiis discindi nolite sustinere, sed fortiter ut rex christianus et ecclesiae alumnus resistite atque defendite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:60"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "De quibus consecratis Deo rebus, quod habent liberi homines ecclesiis servientes per dispositionem rectorum ipsarum ecclesiarum, ideo constituerunt apostolorum successores hoc ordinari, ut, quia creverunt fidelium vota et increverunt infidelium mala, augeretur per dispensationem ecclesiasticam regni militia ad resistendam malorum nequitiam, quatenus ipsae ecclesiae defensionem haberent et pacem et christianitas obtineret tranquillitatem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:61"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quapropter, sicut et illae res ac facultates, de quibus vivunt clerici, ita et illae sub consecratione inmunitatis sunt, de quibus debent militare vasalli, et pari tuitione a regia potestate in ecclesiarum usibus debent muniri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:62"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quia vero Karolus princeps, Pippini regis pater, qui primus inter omnes Francorum reges ac principes res ecclesiarum ab eis separavit atque divisit, pro hoc solo maxime est aeternaliter perditus, signis manifestatur evidentibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:63"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Nam sanctus Eucherius Aurelianensium episcopus, qui in monasterio sancti Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est saeculum raptus et inter cetera, quae Domino sibi ostendente conspexit, vidit illum in inferno inferiore torqueri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:64"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Cui interroganti ab angelo eius ductore responsum est, quia sanctorum iudicatione, qui in futuro iudicio cum Domino iudicabunt quorumque res abstulit et divisit, ante illud iudicium anima et corpore sempiternis poenis est deputatus et recipit simul cum suis peccatis poenas propter peccata omnium, qui res suas et facultates in honore et amore Domini ad sanctorum loca in luminaribus divini cultus et alimoniis servorum Christi ac pauperum pro animarum suarum redemptione tradiderant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:65"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Qui in se reversus sanctum Bonifacium et Fulradum abbatem monasterii sancti Dyonisii et summum capellanum regis Pippini ad se vocavit, eisque talia dicens in signum dedit, ut ad sepulchrum illius irent et, si corpus eius ibidem non reperissent, ea, quae dicebat, vera esse concrederent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:66"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ipsi autem pergentes ad praedictum monasterium, ubi corpus ipsius Karli humatum fuerat, sepulchrumque illius aperientes visus est subito exisse draco, et totum illud sepulchrum interius inventum est denigratum, ac si fuisset exustum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:67"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Nos autem illos vidimus, qui usque ad nostram aetatem duraverunt, qui huic rei interfuerunt et nobis viva voce veraciter sunt testati, quae audierunt atque viderunt. Quod cognoscens filius eius Pippinus synodum apud Liptinas congregari fecit, cui praefuit cum sancto Bonifacio legatus apostolicae sedis Georgius nomine,\u2013 nam et synodum ipsam habemus\u2013 et quantumcunque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:68"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et quoniam omnes res ecclesiis, a quibus ablatae erant, restituere propter concertationem, quam cum Waifario Aquitanorum principe habebat, non praevaluit, precarias fieri ab episcopis exinde petiit et nonas ac decimas ad restaurationes tectorum et de unaquaque casata duodecim denarios ad ecclesiam, unde res erant beneficiatae, sicut in libro capitulorum regum habetur, dari constituit, usque dum ipsae res ad ecclesiam revenirent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:69"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Unde et domnus Carolus imperator adhuc in regio nomine constitutus edictum fecit, ut nec ipse nec filii eius neque successores huiusmodi rem agere adtemptarent; quod manu propria firmavit, cuius plenitudinem habemus, et de quo capitulum excerptum in libro capitulorum eius, quicunque librum illum habet et legere voluerit, invenire valebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:70"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Hanc etiam relationem et in scriptura habemus; et quidam nostrum etiam viva voce domnum Hludowicum imperatorem patrem vestrum referre audivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:71"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Sed et sacri canones Spiritu sancto dictati eos, qui facultates ecclesiasticas diripiunt et res ecclesiasticas indebite sibi usurpant, Iudae traditori Christi similes computant; et sancti, qui cum Deo in caelo regnant et in terris miraculis coruscant, divino iudicio tanquam necatores pauperum ab ecclesiae liminibus et a coelesti regno secludunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:72"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "De quibus sacrilegis in prophetia psalmi praedictum est:' Qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:73"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:74"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "8. Monasteria etiam religiosa atque praecipua canonicorum et monachorum atque sanctimonialium, quae ab antiquo tempore sub religiosi habitus rectore vel rectrice fuerunt, et quando parentes vestri primatum regni tenuerunt et etiam quando sanctus Remigius Francos ad fidem cooperante Domino convertit et cum rege ipsorum baptizavit, et frater vester dominus noster partim iuventute, partim fragilitate, partim aliorum callida suggestione, etiam et minarum necessitate\u2013 quia dicebant petitores, nisi eis illa loca sacra donaret, ab eo deficerent et ipse aliquando per vos, sicut nunc patet, aliquando per fratrem vestrum regnum destitutus ab eis perderet\u2013 talibus, sicut scitis, personis commisit, debito privilegio restituite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:75"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Nam idem frater vester et divina inspiratione et sacerdotali redargutione et etiam ab apostolica sede commonitus ex aliqua parte, quae perpere egit, correxerat; quae autem adhuc incorrecta erant, quomodo emendare posset, saepe gemebundus quaerebat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:76"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Absit autem, ut vos, qui pro restauratione sanctae ecclesiae huc venistis, aut illa, quae ipse emendavit, deterioretis et, sicut ille offendit, et vos offendatis aut, quae ipse necdum emendare potuit, inemendata sinatis; qui saepe, sicut et nos testes sumus, fratres vestros de talibus monuistis et in omni adnuntiatione, quam communiter faciebatis, promptissime inde disputabatis, sicut et secus Teudonis- villam in loco, qui Iudicium dicitur, capitula, quae habemus, cum vestris fratribus acceptastis et in chirographo apud Marsnam manu propria confirmastis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:77"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Contra quod si forte aliquis egit, non propterea vos immunes eritis, si illud, quod teste Domino pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:78"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Neminem quippe adiuvat, quod aliena mala reprehendit, nisi et ipse illa caveat, quod demonstrat Paulus dicens:' Putas, o homo, quod tu evades iudicium Dei, qui eadem agis, quae iudicas?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:79"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "9. Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe praecipite, ut secundum ordinem et habitum ac sexum, quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et sollerter praevideant, ut secundum debitum ordinem servi vel ancillae Domini vivant et necessaria stipendia in victu et vestitu et ceteris quibusque habeant et domos ac servitores, prout competit, sicut religiosi et habitus et conversationis rectores eis provideant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:80"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Susceptionem etiam hospitum et pauperum nullo modo negligant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:81"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Et quia inconvenientes personae et res tales, quae religioni non congruunt, monasteria non introducantur, non dicimus, quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde sumere debere non ignoramus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:82"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "10. Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Scottorum et quae tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc, ad quod deputata sunt, teneantur et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:83"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, praecipite, ut, sicut canonica docet auctoritas et capitula avi et patris vestri praecipiunt, episcopis propriis sint subiecti et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio, quorum episcopi paternam sollicitudinem eis secundum ministerium illorum studebunt impendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:84"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et quia saepe unicuique in omni ordine competentem legem et iustitiam una cum fratribus vestris frequenti adnuntiatione perdonastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminae atque peregrini et pauperes, in quibus specialiter Christus suscipitur, perdonationem vestram sibi sentiant semper adesse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:85"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "11. Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quaerere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est:' Medice cura temetipsum', et munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:86"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis iuste valeat reprehendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:87"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire et sicut lucerna super candelabrum in domo posita bonitatis exempla monstrare, quia omnium oculi in vos debent intendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:88"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Quos si malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant aedificari, sub tantis sine dubio in futuro saeculo poenis vos necesse erit torqueri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:89"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Propterea oportet, ut, qui rex estis et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis, a quo, videlicet rege regum et domino dominorum, nomen regis et domini mutuastis; et, sicut ille' disponit orbem terrae in aequitate' et ad hoc, sicut in libro Sapientiae dicitur,' constituit hominem', ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo, quia,' qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare', qui dicit:' Estote et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.' Et si dixeritis: Quomodo possum esse perfectus?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:90"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "cum alia scriptura dicat:' Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir': non cadit a perfectione, qui non peccat malitiae cupiditate.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:91"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem corruunt in malum', et' iustus, cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:92"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Qualitercunque vero quis peccat cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi melius praevalet indicare, quam conscientia sua, quae non potest latere oculos inspectoris sui.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:93"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Propterea ita oportet vos vivere, iudicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia saepe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, saepe etiam illa, quae vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia iudicabit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:94"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Sic autem, ut dicimus, adiuvante Domino vivere, iudicare et agere praevalebitis, si vos non stimulaverit amor privatus, si non vos inflammaverit cupiditas gloriae, divitiarum, possessionum et potentatus; si non plus credideritis alienae linguae, quam propriae conscientiae; si vos non roserit tinea adulationis, si non vos usserit livor alienae felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animae et amor carnis; si credideritis regem Christum non pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus, qui mortui eramus, et vos, rex, plus studeatis aliis vivere in salutis suae utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluptatibus; si scieritis vos esse morituros et vos credideritis de factis propriis rationem Domino reddituros et, quae digne receperitis, sine fine vel immutatione aliqua habituros.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:95"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "12. Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut, quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant, qualiter se atque domum, cum quanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam iuste, quam pie nutrire, disponere debeant et gubernare, quia, sicut quidam sapiens dixit,' secundum mores domini erit familia custodita.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:96"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et ideo domus regis scola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scolastici, id est disciplinati et bene correcti, sunt, sicut alii, sed potius ipsa scola, quae interpretatur disciplina, id est correctio, dicitur, quae alios habitu, incessu, verbo et actu atque totius bonitatis continentia corrigat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:97"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtutum innixi fortiter fueritis, et vos cadetis, et qui in vobis pendent labentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:98"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Quapropter, sicut Dominus sub potestate constitutos ex temptatorum occasione docuit reddere,' quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo', ita et vos, qui sub Deo estis et super homines estis, reddite, quae sunt Dei, Deo, et sicut Caesar aequus, quae subditorum sunt, subditis reddite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:99"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite Deo puram et immaculatam fidem et sincerissimum cultum in sacerdotibus, in ecclesiarum privilegiis, in sacris locis, in ecclesiasticis et religiosis viris ac feminis, in defensione ecclesiae et christianitatis, in aequitate et iustitia populi christiani, in sublevatione et tranquillitate et consolatione omnium indigentium, sicut praemisimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:100"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione, in iustis et assiduis elemosinis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:101"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Offerte illi devotionem vestram in sacris oblationibus et lacrimis secundum magnitudinem ac multitudinem quotidianorum peccatorum profusis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:102"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite subditis iudicium cum misericordia, iustitiam cum aequitate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:103"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Studete exaltare humiles et Deum timentes et debellare atque humiliare superbos.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:104"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Studete a bonis plus diligi, quam timeri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:105"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Curate, ut mali, si non propter Deum, vel propter timorem vestrum malum agere metuant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:106"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena, obsequium indebitum valeat, quam veritas, aequitas et sinceritas, scientes scriptum:' Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit', unde consequenter intelligi debet: et non alius\u2013 munus enim est a lingua, favor; munus a manu, donatio; munus ab obsequio, indebita subiectio\u2013.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:107"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Constituite ministros palatii, qui Deum cognoscant, ament et metuant; qui maximam curam gerant, quatenus, quicunque necestuosi palatium adierint et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes gaudendo vos videre accurrant, non, qualem dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:108"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Constituite comites et ministros rei publicae, qui non diligant munera, qui odiant avaritiam, qui detestentur superbiam; qui non opprimant neque dehonestent pagenses; qui messes et vineas et prata ac silvas eorum nequaquam devastent; qui illorum pecora vel friskingas vel quaeque illorum sunt non praedentur neque diripiant et per violentiam ac mala ingenia, quae illorum sunt, nullomodo auferant; qui episcoporum suorum consilio, quae Dei sunt et christianitati conveniunt, faciant; qui placita non pro adquisitione lucri teneant, sed ut casae Dei et viduae ac pupilli et populus iustitiam habeant, et plus litigantes ad concordiam salva iustitia revocare studeant, quam committere, ut ipsi inde aliquod lucrum possint habere, quos si pacificare non potuerint, tunc, sicut rectum est, iustum iudicium decerni cum magna sollicitudine faciant scientes scriptum esse:' Indicabo tibi, homo, quid sit bonum', id est' facere iudicium et iustitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo', id est: ut, quod illi placet, tibi placeat et facias, quod illi displicet, tibi displiceat et non facias; quodsi per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres, sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini tui dirige; et, sicut scriptum est, quia' sunt viae, quae videntur hominibus bonae et ducunt ad interitum', fac, sicut scriptura tibi praecipit, quicunque es homo,' interroga de via bona et ambula per eam', quia, sicut dicitur in evangelio,' ampla via est, quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam; et arta et angusta via est, quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam'; propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta:' Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper', et' deduc me in semitam mandatorum tuorum', et' viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei; quia', sicut Hieremias propheta dicit,' non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos', sed' a Domino diriguntur gressus viri, et viam eius volet.'\u2013",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:109"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Ipsi comites similiter, quantum potuerint, similes sibi timentes Deum et iustitiam diligentes per se ministros constituant, qui, sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate et iustitia certent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:110"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "13. Homines etiam et potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis iugum et iustitiam aequitatis refugerunt et talia ac tanta fecerunt, pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicationem meruerunt, ad leges et iustitiae tramitem revocate, et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, iubete vel cogite; et ut ecclesiae, in quam peccaverunt, aut cum debita et necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, suadete atque regia potestate praecipite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:111"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Et si forte vos vel quicunque alii de eorum societatis et coniunctionis communicatione infecti et condemnati sunt, poenitentiam quisque se recognoscendo faciat; quia teste sacra auctoritate non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis, sicut orans Dominum sanctus propheta David demonstrat dicens:' Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:112"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "14. Iudices denique villarum regiarum constituite, qui non sint cupidi et non diligant avaritiam et usuras nec ipsi faciant nec pecunias regias vel suas ad usuras donent neque a suis subditis usuras fieri sinant, quae omnia vos super omnes ministros vestros odire debetis et fugere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:113"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Et servos regios iudices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant; neque per angarias in tempore incongruo illos affligant; neque per dolos aut per mala ingenia sive inconvenientes precationes colonos condemnent, quia, si per tales vel alias huiusmodi factiones pondus argenti vel auri habueritis in arca, maius et gravius pondus erit peccati, quod habebitis in conscientia vestra et anima. Aedificent villas vestras moderatis casticiis, ut et honestas necessaria sit et familia non gravetur; laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita sollicitudine; salvent et dispensent laborata cum fideli discretione; faciant nutrimenta congrua et necessaria; custodiant silvas, unde habeant pastiones; defendant et excolant prata, unde habeant pabula, quatinus non sit vobis necesse per quascunque occasiones quorumcunque hortatibus circuire loca episcoporum, abbatum, abbatissarum vel comitum et maiores, quam ratio postulat, paratas exquirere et pauperes ecclesiasticos et fidelium vestrorum mansuarios in carricaturis et paraveredis contra debitum exigendis gravare et peccatum de facultatibus indebite consumptis in animam vestram congerere; neque a comitibus vel fidelibus vestris plus studeatis, quam lex et consuetudo fuit tempore patris vestri, de hoc, quod de Francis accipiunt, exquirere; quin potius habeatis, unde sufficienter et honeste cum domestica corte vestra possitis vivere et legationes palatium vestrum adeuntes recipere et, sicut scriptum est, unde possitis de iustis laboribus necessitatem patientibus tribuere, quia rex et largus debet esse et non, quod largitur, de iniustitia vel iniquitate debet conquirere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:114"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Iudices vero villarum colonos distringant, ut non ecclesiasticos homines vel Francos pauperiores aut alienos servos propter privilegium regium opprimant aut silvas vel quaeque aliorum sunt in sua vicinitate devastent; quia rex iustus, qui iustitiam debet diligere, ministros ac colonos impios et iniquos non debet habere; sed omnibus in se et in suis debet imitationem debitam demonstrare, quia, si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum, et, si ipse Deum timuerit, omnes mali timebunt illum. Et rex atque sui ministri per amorem Dei bonum faciant et omnes bona facere doceant et per timorem Dei mala fugiant et omnes in illis mala fugere discant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:115"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Missos etiam tales per regnum constituite, qui sciant, qualiter comites et ceteri ministri rei publicae iustitiam et iudicium populo faciant, qui, sicut comitibus praeponuntur, ita scientia et iustitia ac veritate eis praeemineant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:116"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "15. Haec, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctae ecclesiae et statu ac salute populi christiani tractare velletis, dominationi vestrae scripto respondere curavimus, quia et pro inclementia aeris et pro inconvenientia temporis et propter imminentem diem Domini nostri natalis venire ad praesentiam vestram nequivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:117"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Operamini vos interim ista, quae cum fidelibus vestris sine nostra corporali praesentia operari valetis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:118"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum infestatione et pro exorti tumultus ac depraedationum atque rapinarum miserrima nimis confusione nobis licuerit cum dominis et fratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum favente Domino celebrare, quae his sunt residua, cum eis, sicuti cum magistris et patribus, tractare et vestrae dominationi debitum consilium dare studebimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:119"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et si Deus soliditatem et salutem ecclesiae atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quae cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:120"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecte bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile, quod inpossibile solent homines iudicare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:121"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Si enim sapientia vestra dignum iudicat loqui et tractare cum vicino rege eiusque fidelibus, secedente de ista parte regni domno nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oportet expectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius cisalpinae ecclesiae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:122"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius domnum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:123"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Legite libros regum, et invenietis, quanta reverentia reprobatum et abiectum a Domino Saul ducere dignum duxit sanctus Samuhel, cuius locum in ecclesia nos licet indigni tenemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:124"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et attendite, quam magni pendit sanctus David in loco illius electus et unctus a Domino mittere manum in christum Domini, cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat et illum reiectum et se electum a Domino cognoscebat et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adiutorium et devotam servitutem ei impenderat; et neque bello auferre neque ingenii dolo illi regnum subripere ad temptavit; et cum multos ad hoc suasores et auxiliarios habuisset, nulli aurem, ut hoc moliretur, accommodavit, quamvis multas persecutiones et morti proximas ab eo saepissime sustinuerit; insuper et bene scitis, quid de illo iusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia adquirenda se manum misisse in christum, id est unctum Domini, nuntiavit; nam si est aliquis, qui haec ignoret, nos ei dicimus, quia gladio eum interficere iussit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:125"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, dominum christorum Christum contemnit, et in anima procul dubio spiritualis gladii animadversione perit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:126"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Haec dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid excepta debita fide et beneficentia nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:127"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Talem nempe vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni augmentum cum animae vestrae detrimento velitis habere neque nos cum tali dedecore ad adiutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus, quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem nos ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:128"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Ecclesiae siquidem nobis a Deo commissae non talia sunt beneficia et huiusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare vel tollere, quoniam omnia, quae ecclesiae sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui ecclesiae aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam scripturam facere noscitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:129"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et nos episcopi Domino consecrati non sumus huiusmodi homines, ut, sicut homines saeculares, in vassallatico debeamus nos cuilibet commendare\u2013 sed ad defensionem et ad adiutorium gubernationis in ecclesiastico regimine nos ecclesiasque nostras committere\u2013 aut iurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica atque canonica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Manus enim chrismate sacro peruncta, quae de pane et vino aqua mixto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abhominabile est, quicquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus saeculare tangat ullomodo sacramentum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:130"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et lingua episcopi, quae facta est per Dei gratiam clavis caeli, nefarium est, ut, sicut saecularis quilibet, super sacra iuret in nomine Domini et sanctorum invocatione, nisi forte, quod absit, contra eum scandalum acciderit ecclesiae suae; et inde sic temperanter agat, sicut Domino docente constituerunt rectores ecclesiae synodali consilio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:131"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et si aliquando sacramenta ab episcopis exacta aut facta fuerunt contra Deum et ecclesiasticas regulas, quae Spiritu sancto dictatae et Christi sunt sanguine confirmatae, irrita sanctae scripturae paginis declarantur, et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris poenitentiae indigent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:132"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Propterea expectate, domine, patienter sicut princeps christianus et ecclesiae filius et honorate ecclesiae sanctae rectores, ut vos honoret, qui nobis dixit:' Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit me spernit', et' honorantes me honorabo; et hi qui temnunt me, erunt ignobiles', et' qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei', et in psalmo:' Nolite tangere christos meos, et in prophetas meos nolite malignari, quoniam, qui malignantur', id est maligna agunt,' exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram', hoc est regnum Dei.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:133"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus, et, sicut Domini iustis dispositionibus viderimus, sine dubio faciemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:134"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et non est rationabilis causa, quae contra hoc, quod petimus, vos debeat stimulare; quia non sumus huiusmodi homines, ut, cum cognoverimus voluntatem domini, velimus aut debeamus quoquomodo resultare vel rixas et dissensiones seu seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus commovere, conserere vel tenere, quos Dominus pacis praedicatores et sectatores voluit ordinare et peccata nostra atque nobis commissorum et etiam totius populi constituit plangere et curare et bellum cum vitiis et pacem cum fratribus iussit habere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:135"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Nos et quidem pacem et quietem, non rixas et bella optamus et quaerimus, quia, sicut dicit apostolus,' non sunt nobis carnalia arma, sed spiritualia et potentia Deo', quibus sumus' calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, induti lorica iustitiae et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus sancti, quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitiae in caelestibus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:136"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et non militamus terreno regi, sed caelesti pro salute et nostra et terreni regis et totius populi nobis commissi, quorum officium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:137"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos, qui dixerint, si forte vobis dixerint: Non tibi sit curae, rex, quae tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac, quod tibi dicimus, quoniam cum nostris et non cum istorum parentibus tenuerunt parentes tui regnum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:138"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Nos autem obsecramus dominationem vestram, adtendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias estis, et in illum creditis et per illum regnare vultis,' per quem', sicut scriptum est,' reges regnant' et cuius' est regnum, immo orbis terrae et plenitudo eius', quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in caelum ascendens suum regnum, id est ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit et non elegit ad hoc divites et nobiles, sed pauperes et piscatores et, sicut scriptum est,' ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:139"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Et fieri potest, ut tales vobis ista dicant, si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint, cum quorum parentibus diabolus, qui secundum scripturam' est rex super omnes filios superbiae', regnum Christi, quod est ecclesia, conturbaverit et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat et secum in saecula retinebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:140"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Pro certo autem sciatis, quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus rex regum regnum suum, id est ecclesiam, conquisivit, ampliavit et rexit; et per nos et nobiscum, utinam non ad iudicium nostrum dicamus!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:141"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "eandem ecclesiam, id est regnum suum, quotidie adquirit, auget atque gubernat idem dominus Iesus Christus, sicut dictum est a domino ecclesiae per prophetam:' Pro patribus tuis nati sunt tibi filii', id est pro apostolis creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:142"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Cum qua ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane et domine, sicut litteris vestris iussistis, ieiuniis et orationibus ac letaniis Dominum, summum gubernatorem in navi sanctae ecclesiae fluctuante in hoc mare, id est saeculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare et pro vobis deprecari studebimus, ut quantotius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est tempestatibus diabolicis et inquietudinibus saecularium hominum, et redeat quantula cunque tranquillitas, gratia et misericordia eiusdem Domini nostri Iesu Christi, cui est et sit' potestas et honor et gloria' et imperium' in saecula saeculorum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:143"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Amen.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:144"
  }
 ]
},
"links": [
 {
  "source": 0,
  "value": 0.030303228649849263,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 1,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 20,
  "value": 0,
  "target": 29
 }
],
"sourceSize": 31
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa (MGH Capitularia 2) 297 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 266 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense (MGH Capitularia 2) 293 MGH Capit. 2 Meldae - Parisii 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Meldense - Parisiense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita (MGH Capitularia 2) 227 MGH Capit. 2 Theodonis villa 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus ad theodonis villam habita Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia (MGH Capitularia 2) 272 MGH Capit. 2 Pistis 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula Pistensia Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium moguntinum (MGH Capitularia 2) 248 MGH Capit. 2 Moguntia 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium moguntinum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Sysnodus Attiniacensis (MGH Capitularia 2) 303 MGH Capit. 2 Attiniacus 09 MGH 09 Capitulary Legal Sysnodus Attiniacensis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio (MGH Capitularia 2) 196 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia (MGH Capitularia 2) 275 MGH Capit. 2 Pistis 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula Pistensia Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum (MGH Capitularia 2) 295 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Consilium optimatum Karolo II. datum Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-21.234659,-16.366356,3.067003,21.602921,67.593414,25.253344,-21.87384,27.871054,21.371799,-18.934271,-36.031422,-14.866991,0.029954,-24.948675,22.966599,-2.873198,15.845616,26.880899,28.311596,-13.265137,-8.267445,-6.275598,39.801071,30.448103,51.725384,-35.354855,8.79279,11.683104,70.881508,65.60849,9.411193,-13.39836,-10.513467,-22.90942,32.387413,21.967066,-16.7924,-91.663116,30.417015,13.16127,20.718439,-44.604305,-14.006661,-31.61408,50.724884,-27.840176,-68.108231,-12.346759,-21.892357,-29.447247,14.700688,-22.272354,-15.201844,-20.107843,-39.176861,-2.275371,18.235643,13.473804,0.160368,-10.503941,-35.573578,-41.260422,-38.462139,43.954243,-11.419323,4.054112,-17.264803,-19.206217,-3.309399,1.110554,-35.943642,12.83312,21.628635,-78.408508,40.749409,4.994623,28.018171,-55.126774,-42.030376,40.352154,23.53801,51.561436,19.140705,-25.687513,-25.869801,4.036379,-29.392859,-39.169353,-28.320553,-43.034809,-40.772682,42.825943,8.159699,-24.801081,-10.170598,-27.816795,19.001593,21.865696,-71.480377,-5.264491,-49.263157,-9.266743,-73.408218,-9.899313,-49.004017,-66.28006,43.931183,-23.654425,90.037712,3.084755,0.4085,14.886259,35.48901,53.356583,-23.783283,-57.993748,-35.092739,34.00211,13.498699,-23.839077,57.978531,-59.013809,1.803528,-19.641756,9.999584,13.356382,16.380943,0.225023,10.776636,44.736382,-48.463867,14.590834,-65.374214,-83.505379,33.813107,-3.582125,32.352837,12.326726,36.775089,5.519661,-6.121933,-41.471359,4.055163,1.170196,-45.70784,18.985012,-31.757292,-14.893313,83.684959,-52.408562,-53.277706,-6.191561,-28.062185,-4.934279,6.931238,-51.768436,34.112766,56.902481,2.728023,-47.783192,-69.401649,49.849102,-46.54586,12.742502,22.584314,-25.423504,54.816414,34.511333,4.507579,-19.159897,30.170162,-6.597765,-11.576351,-12.762317,-15.396248,-15.551536,-55.651981,0.376099,33.59206,24.352486,36.024277,-1.091747,-13.445893,-31.709963,-52.479733,-13.154144,-13.843152,9.232213,49.477154,22.659891,-58.100254,47.460155,-23.470694,59.805916,97.152054,6.187757,62.619789,-22.559921,43.088135,-20.737289,56.474674,-18.271715,48.577187,43.731213,14.753835,-68.689003,-11.854798,-21.674496,6.199837,11.589159,-30.741816,19.343523,-50.418236,56.382874,29.798929,25.648777,40.78738,51.420578,-29.2129,-12.969403,-17.43998,66.222839,-3.126102,-41.705448,44.492111,-19.208677,7.576458,7.291027,9.16919,-12.134418,-9.180913,-28.622688,-37.701935,-36.117371,2.469476,6.739031,-9.244093,2.687319,-56.872665,-70.540199,40.262562,40.479778,-10.40187,-61.113621,12.071172,-33.767056,-40.657211,15.663761,-61.492947,50.122158,-44.541378,5.678447,15.746058,3.949257,-10.970583,47.480331,6.893859,-54.247841,32.046474,32.013847,68.187157,26.104904,-10.081183,37.195995,-31.207285,-5.409838,-8.314091,14.143839,21.605602,-7.52589,-0.062384,-55.702427,-27.541103,13.021444,48.444931,18.866398,18.720074,41.276184,-33.752064,-0.608651,-10.514188,-27.777517,29.486681,-31.57822,21.809025,42.871712,-6.640336,1.208134,22.652821,-9.05372,-43.552765,-42.970623,-2.349566,-11.001184,49.617413,27.533276,-34.486317,-8.39159,6.8483]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.014257503949447078,3.949447077409163E-5,0.006358609794628753,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0047788309636650865,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0016192733017377566,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0016192733017377566,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.026895734597156395,0.11220379146919432,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.02847551342812006,0.0047788309636650865,3.949447077409163E-5,0.03321484992101106,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.003199052132701422,0.04111374407582938,0.056911532385466035,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0016192733017377566,3.949447077409163E-5,0.0537519747235387,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.006358609794628753,0.10114533965244867,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.049012638230647707,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.012677725118483413,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0016192733017377566,3.949447077409163E-5,0.0016192733017377566,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.014257503949447078,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.014257503949447078,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.1359004739336493,0.11220379146919432,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.094826224328594,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,3.949447077409163E-5,0.0584913112164297,3.949447077409163E-5]