Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 298
Edition MGH Capit. 2
Place Mettis
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Synodus Mettensis
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

  • 27Et qui per rectam rationem erga seniorem suum iustificari non potuerit et rationabilem misericordiam pro eo expetierit, eandem rationabilem misericordiam illi obtineat.
  • 55Neque enim par fructus esse boni operis debet eius, qui minus, et eius, qui amplius deliquit, aut eius, qui in nullis, et eius, quiin quibuslibet facinoribus cecidit.
  • 30Et iterum sanctus Paulus ' cum talibus hominibus nec cibum sumere ' permittit.
  • 26Et quemcumque illorum recta ratio dignificaverit, digno honore suo fruatur.
  • 69Et sic quicquid in generali causa ecclesiae et populi egit, penes illum remansit.

Keywords

instantia (NN), conditio (NN), concedo (V), placitus (ADJ), potestas (NN), diffinitio (NN), inspiratio (NN), absolvo (V), legatus (NN), relego (V)

Document

1298. SYNODUS METTENSIS. 2859. Mai. 28Iun. 34.

4(A).

5Haec capitula tractata et confirmata sunt ab episcopis in synodo habita apud Mettis civitatem de indulgentia Hludowici regis pro seditione et excessibus in regno fratris sui Karoli perpetratis.


6Dilectis in Christo fratribus et consacerdotibus nostris, legatis videlicet divinae pacis ac nostrae unanimitatis, Hincmaro, Gunthario, Weniloni archiepiscopis et venerabilibus coepiscopis nostris Herluino, Hildegario, Adventio, Abboni, Hincmaro, Erchanrao episcopi, quorum nomina subter habentur adscripta, qui favente Domino et annuentibus gloriosis principibus nostris Karolo et Hlothario in Mediomatricum civitatem anno incarnationis dominicae DCCCLIX, indictione VII, V. Kal. Iunias synodali decreto convenimus.


71. Nota et pro dolor!

8nimis est nota discordia atque calamitatis pernicies, quae factione quorumdam seditiosorum hominum nuper inter fratres, reges nostros Hludowicum et Karolum accidit; unde tanta ac talia in ecclesia nobis ad regendum divina dignatione commissa et in hoc regno perpere sunt admissa, ut ipso etiam auditu horribilia cognoscantur; et si haec discordiae pestilentia diutius operante humani generis antiquo hoste duraverit, quam exitiabilis et mortifera existat, melius ipsi scitis.

9Qua de re memores, quid veritas missis praedicatoribus iusserit, ut divinus Paulus dicit: ' Legatione fungimur pro Christo, reconciliamini Deo ', legatione pro Christo fungentes vos, fratres carissimi, legatos Deo amatae pacis, quoniam exinde iam gloriosos principes nostros Karolum et Hlotharium episcopali auctoritate monuimus, ad domnum Hludowicum regem gloriosum mediante Domino ordinamus, sicut Salvator dicit: ' In quamcumque ', inquiens, ' domum intraveritis, primum dicite: „ Pax huic domui."

10Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem, ad vos revertetur.'

11Quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam et coeleste verbum sequetur, quod audiet, aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non fuerit, quoniam ei a Domino pro labore sui operis merces recompensabitur.


122. Post praedicatam vero et postulatam pacem legatio vestrae fraternitatis huiusmodi erit conditionis, ut isdem rex nobis et utinam Deo semper amabilis, admissorum indulgentiam consequatur.


133. Videlicet si se de omnibus, quae per eum malitiosorum hominum persuasione atque seductione in parochiis nostris fratrumque nostrorum perpetrata sunt, veraciter recognoverit, sicut scriptum est: ' Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde '; et: ' Sacrificium Deo est spiritus contribulatus '; quoniam ' cor contritum et humiliatum Deus non spernit '.

14Et sicut hi, qui ficte Deum quaerunt, invenire nunquam merentur, ita ' prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate.'


154. Et si post veram recognitionem puriter confessus fuerit, quia iterum dicit scriptura: ' Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.

16Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur '; et: ' Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.'


175. Post puram autem confessionem, si promiserit, quae male gesta sunt, per dignos poenitentiae fructus praeveniente, adiuvante et subsequente divina gratia se pro viribus emendaturum, quia scriptum est: ' Facite fructus dignos poenitentiae ', ut tanto maiora quaerat bonorum operum quisque lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam, quoniam et illi ' beati, quorum tecta bonis operibus sunt peccata ', et, ut scriptum est, ' quia peccavit, et populum peccare fecit ', tanta sint bona, quae tanta operiant mala.


186. Deinde si spoponderit ad pacem et concordiam praesentaliter in corde et ore et, quantocius rationabiliter et possibiliter atque convenienter ex communi consensu fieri poterit, etiam praesentia corporis ad pacem et concordiam cum fratre suo Karolo se rediturum et in pace ac caritate Deo placita cum praefatis principibus nostris Karolo atque Hlothario, si ipsi eandem pacem et concordiam erga eum servaverint, permansurum, et in se peccantibus debita dimiserit, sicut sua a Deo debita sibi cupit dimitti; quia itidem scriptura dicit: ' Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.' Et cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, tantum est discordiae malum, quae, nisi extincta funditus fuerit, bonum nullatenus sequi, evangelio teste, permittat; et caritas est, quae operit multitudinem peccatorum, sine qua, etiamsi quis corpus suum tradat ad ignem, nihil ei nisi ad damnationis iudicium proderit.

19Et Dominus dicit: ' Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra.'


207. Post haec si promiserit, quod iam ulterius tale vel simile schisma in hac sancta Dei ecclesia atque in ista christianitate non reiteret.

21Unde scriptum est: ' Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius?'

22Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpas post lacrimas repetit.

23Et iterum scriptum est: ' Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti '; quia qui peccatum post poenitentiam repetit, quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia, dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ipsas etiam lacrimas ante Dei oculos sordidas facit.


248. Tunc demum promittat se ab illorum perditorum hominum tuitione atque favore, per quos tam graviter Deum offendit, disiungere.

25Et qui quasi ad eius fidem, sed potius infideliter ad eum venerint, ad rectam rationem in proximo placito ante fratrem suum Karolum et nepotem suum Hlotharium, sicut Deo teste iam apud Marsnam propria manu firmaverat, venire, si potuerit, faciat.

26Et quemcumque illorum recta ratio dignificaverit, digno honore suo fruatur.

27Et qui per rectam rationem erga seniorem suum iustificari non potuerit et rationabilem misericordiam pro eo expetierit, eandem rationabilem misericordiam illi obtineat.

28De illo vero, quem recta ratio et iustum iudicium condemnaverit, et rex christianus cum rege regum Christo condemnet et alienae perditioni se non commisculet; quia, ut Paulus dicit, ' non solum qui faciunt, sed etiam qui mala facientibus consentiunt,digni sunt morte.' Unde sanctus Innocentius dicit: ' Quia non multum interest inter committentis animum et consentientis favorem.'

29Addo amplius, plerumque dediscit errare, cui nemo consentit.

30Et iterum sanctus Paulus ' cum talibus hominibus nec cibum sumere ' permittit.

31Et sanctus David, dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur, quod cum malis concordiam non teneret, dicens: ' Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?

32Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Inimicos etiam Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere et quod faciunt increpare, mores pravorum premere, vitae prodesse '.

33Hinc Finees peccantem civem coeuntem cum Madianitide perculit et iram Dei iratus placavit.

34Et Iosaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur; cui a Domino per prophetam dicitur: ' Impio praebes auxilium, et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris.

35Et idcirco iram quidem Domini merebaris; sed bona opera inventa sunt in te.' Hinc sacri canones sancto promulgati Spiritu dicunt, ut hi, qui post excommunicationem vel interdictum cum excommunicatis communicaverint, condemnati anathema habeantur.

36Et sanctus Cyprianus regis ministerium esse dicit, impios de terra perdere, homicidas, periuros, adulteros, veneficos, sacrilegos non sinere vivere.

37Et in libro regum scriptum est dicente Domino per prophetam: ' Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius.'

38Et quam noxia sit indebita erga iniquos misericordia, monstratur in opere Saul ac Samuelis; quoniam cui Saul pepercit offendens Dominum, ' Samuel propheta in frusta concidit.'

39Nam sicut quisque in se peccantibus debet propter Deum dimittere, ita in in Deum peccantes et ecclesiam conculcantes et regni pervasores et in christianitatis depopulatores et in pacis perturbatores et in patriae proditores debet minister Domini rex debitam vindictam propter Deum exercere.

40Quapropter sciat rex nobis amabilis, quia, sicut infirmus sanari non potest, qui a medico coquitur, quandiu ferrum ignitum in illius tenetur corpore, ita et nemo sanari potest a peccato, quandiu in peccato manserit, vel quandiu in peccato manenti scienter et libenter communicaverit.


419. Tandem si se promiserit adiutorem et cooperatorem Dei pro viribus de caetero et rationabiliter futurum, qualiter ecclesia Dei, quae in suo regno ac regnis nostrorum principum una est, sicut et unum sacerdotium.

42secundum qualitatem periculosi temporis in unoquoque ordine restituatur et sacerdotes Dei debita privilegia et ecclesiasticum vigorem obtineant et populus iustitiam et pacem habeat, congregatis vobis et nostro, immo divino spiritu, qui est remissio omnium peccatorum, per ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem illi peccata in nostris parochiis per illum et ab illo commissa ecclesiastica pietate et canonico more dimittite, eique indulgentiam postulanti donate atque illum sacrae communioni, qua ipse se privaverat excommunicatis communicans, restituite.


4310. Et licet multorum annorum secundum praefixos a sacris canonibus gradus poenitentia haec perpetrata facinora indigerent, tamen confisi de Dei misericordia, apud quem non sic acceptatur mensura temporis ut doloris nec abstinentia ciborum sicut mortificatio vitiorum, non praeiudicantes patrum sententias, quae de huiusmodi decreverunt, sed potius eorum sequentes humaniorem diffinitionem haec scribimus: Ait sancta synodus Africana: ' Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora discernantur '; et sanctus Leo apostolicae sedis pontifex: ' His ', inquit, ' qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio dicente Dei spiritu per prophetam: „ Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris ".

44Et alibi: „ Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris ".

45Et item: „ Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio ".

46In dispensandis itaque donis Dei non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: „ Ne forte det illis Deus poenitentiam ", et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.'

47Et sanctus Gregorius in evangelii homelia dicit: ' Veniat foras mortuus, id est, culpam confiteatur peccator.

48Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit.'


4911. His perpensis, fratres carissimi, si, ut diximus, iam dictum regem a nobis amabilem ita contemperatum divinae voluntati et sacrae auctoritati inveneritis, secundum ministerium vobis a Deo traditum cum nostra unanimitate absolvite.

50Sin alias, vos ullo modo cum eo, quem absolvere non poteritis, ligare nolite; quoniam nec coram Deo nec in synodo nos inde auctores habebitis, si agere aliter, quod absit, praesumpseritis vosque et in synodo et coram Deo pro facto irrito dabitis rationes.


5112. Et si ipse, quod Deus longe faciat, ea, quae egit, unde illum nunc commonere vos mittimus, reiteraverit, omnia et ante divinos oculos et ad ecclesiastica iudicia redivivo vulnere curanda vel amputanda noverit revenire.

52Si quid quoque contra sanctam auctoritatem praesumptum vel subreptum sive extortum fuerit, non solum in divinis examinationibus, verum nec in divinis legibus quippiam praevalebit.

53Et non sit de caetero immemor idem rex gloriosus, quod dicit sanctus Gregorius: ' Sciendum est ', inquiens ' quia, quisquis inlicita nulla commisit, huic iure conceditur, ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea, quae mundi sunt, non relinquat.

54Quilibet vero tanto a se licita debet abscidere, quanto se meminit et inlicita perpetrasse.

55Neque enim par fructus esse boni operis debet eius, qui minus, et eius, qui amplius deliquit, aut eius, qui in nullis, et eius, quiin quibuslibet facinoribus cecidit.

56Sed tanto quisque maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.' Unde a vobis nostra, quin potius Dei voce, commoneatur, ut sic studeat praeteritorum poenitens et imminentia atque futura cavens Deo militare in regno terreno, quatenus mereatur conregnare Christo in regno coelesti.


57(B). 58Episcoporum relatio.

59Haec, quae sequuntur, peracta legatione renuntiarunt episcopi.


60De indulgentia sua nobis Hludowicus rex pridie Nonas Iunias in Wormatia dixit: ' Volo vos precari, ut, si in aliquo vestros animos offendi, ut hoc mihi perdonetis, ut inantea securus vobiscum loqui possimus.'

61Ad haec Hincmarus, qui primus in ordine ex sinistra parte illius stetit, respondit dicens: ' Ista causa cito ad effectum pervenire potest; quia, quod nos offerimus, hoc vos petitis.'

62Et monente Grimoldo ac Theodorico episcopo iterum ipse Hincmarus dixit: ' Nihil contra me fecistis, unde noxium rancorem in mente contra vos teneam; quia, si facerem, ad altare, ut Domino sacrificarem, accedere non auderem.'

63Iterum monentibus eisdem Grimoldo et Theodorico ac Salomone dicente ipso Theodorico haec verba: ' Facite, sicut senior noster precatur; parcite illi,' respondit ipse Hincmarus haec eadem verba: ' Quod in me, id est in mea persona, offendistis, et peperci et parco.

64De hoc autem, quod in ecclesia mihi commissa et in populo male est factum, voluntarie vobis dono consilium, et secundum Deum praesto auxilium, ut inde salvi sitis, si vobis placet,' Et praefati viri responderunt: ' Certe bene dicit.' Et caeteri fratres nostri in haec verba et senserunt et prosecuti sunt. Tanta et talis indulgentia illi largita fuit, et non altera neque amplius. De scripto autem, quod confirmatum nobis est traditum, nec ipse a nobis quiddam quaesivit, nec nos illi aliquid diximus, quoniam necdum cum illo ex huiusmodi in ratione eramus.

65Ipse autem post haec et alia dixit nos egisse, quod non egimus, ex hoc materiam sumens, quod Guntharius illi familiariter, ut eum instrueret et ad satisfactionem provocaret, scriptum relegit ita inquiens: ' Vos mihi transmisistis vestram epistolam cum capitulis: vos venistis cum causa facta.

66Nos non sumus hic nisi duo vel tres, qui sine aliis huc exilivimus: in illas causas intrare non possum, antequam cum nostris episcopis inde tractemus; quia, Deo gratias, nihil sine illorum consilio feci; et postea inde respondeam.'

67Nos autem expectabamus, ut consilium a nobis de sua salute oblatum ipse quaereret et tunc ei secundum illud scriptum donaremus consilium.

68Ipse autem de suo gradu respondit, quod in illud scriptum non intraret, antequam cum suis episcopis consideraret.

69Et sic quicquid in generali causa ecclesiae et populi egit, penes illum remansit.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.8144249263521535,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7353433500853206,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4385302391679822,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4244544260632963,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Mantuanum secundum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Mantuanum secundum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4745341656137028,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice"},{"color":"#C0C0C0","size":1.704042499384015,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.3927866958660642,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8495251340011185,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4767665208675962,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda"}],"edges":[{"source":3,"value":0.7608708671799451,"target":2},{"source":7,"value":0.5786842561929285,"target":6},{"source":4,"value":0.2202337840041218,"target":6},{"source":7,"value":0.08587863647633616,"target":4},{"source":3,"value":0.532394510105789,"target":0},{"source":2,"value":0.9606103766850805,"target":0},{"source":5,"value":0.47453416561370276,"target":1},{"source":5,"value":0.43737935895592434,"target":9},{"source":1,"value":0.47676652086759624,"target":9},{"source":7,"value":0.6487656120290779,"target":8},{"source":6,"value":0.9207490720377475,"target":8},{"source":5,"value":0.7898150057408571,"target":2},{"source":5,"value":0.6285387499292929,"target":3},{"source":0,"value":0.8144249263521536,"target":1},{"source":4,"value":0.4669808196805156,"target":8},{"source":5,"value":0.6713129315410141,"target":0},{"source":2,"value":0.7353433500853207,"target":1},{"source":3,"value":0.4385302391679821,"target":1},{"source":2,"value":0.6358809863249024,"target":9},{"source":3,"value":0.4262503927213202,"target":9},{"source":0,"value":0.5916149708709493,"target":9},{"source":2,"value":0.41690000548201656,"target":4},{"source":3,"value":0,"target":4},{"source":5,"value":0.7736561855365801,"target":8},{"source":7,"value":0.6939344251514816,"target":2},{"source":2,"value":0.7404261052038271,"target":6},{"source":3,"value":0.4989677551517618,"target":6},{"source":3,"value":0.38960684223004105,"target":7},{"source":1,"value":0.8495251340011186,"target":8},{"source":0,"value":0.3998042640114631,"target":4},{"source":7,"value":0.723869556383588,"target":0},{"source":0,"value":0.7933133898363568,"target":6},{"source":9,"value":0.660322883213559,"target":8},{"source":5,"value":0.039349293646509936,"target":4},{"source":3,"value":0.6593513223646128,"target":8},{"source":2,"value":0.9943933678810991,"target":8},{"source":5,"value":0.6587139165405039,"target":6},{"source":5,"value":0.5371168624084717,"target":7},{"source":1,"value":0.7040424993840151,"target":6},{"source":7,"value":0.3927866958660642,"target":1},{"source":4,"value":0.42445442606329625,"target":1},{"source":0,"value":1,"target":8},{"source":4,"value":0.15844382438918406,"target":9},{"source":6,"value":0.36177289293744846,"target":9},{"source":7,"value":0.4194894996236309,"target":9}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare papiense pro lege tenendum (MGH Capitularia 2) 215 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare papiense pro lege tenendum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis (MGH Capitularia 1) 111 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Memoratorium missis datum ad papam Adrianum legatis Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta (MGH Capitularia 2) 283 MGH Capit. 2 Compendium 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula electionis Hludowici Balbi compendii facta Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula episcoporum papiae edita (MGH Capitularia 2) 210 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula episcoporum papiae edita Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Constitutio Hludowici de Hispanis secunda (MGH Capitularia 1) 133 MGH Capit. 1 Aquisgranum 09 MGH 09 Capitulary Legal Constitutio Hludowici de Hispanis secunda Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice (MGH Capitularia 1) 172 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita (MGH Capitularia 2) 290 MGH Capit. 2 10 MGH 10 Capitulary Legal Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Mantuanum secundum (MGH Capitularia 1) 093 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Capitulare Mantuanum secundum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli II capitulare papiense (MGH Capitularia 2) 221 MGH Capit. 2 Papia 09 MGH 09 Capitulary Legal Karoli II capitulare papiense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Ordo coronationis Karoli II. regno Hlotharii II. factae (MGH Capitularia 2) 302 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Ordo coronationis Karoli II. regno Hlotharii II. factae Capit. 2

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.378297333222982,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici, Karoli et Hlotharii II. conventus apud Saponarias","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici, Karoli et Hlotharii II. conventus apud Saponarias"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7651665916446864,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5179787642218776,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.3954856434489107,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II.","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II."},{"color":"#C0C0C0","size":1.7303282376343052,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6247290824151013,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Ebbonis remensis archiepiscopi resignatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Ebbonis remensis archiepiscopi resignatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.426779235622743,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae"},{"color":"#C0C0C0","size":1.733495879518527,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4010126832065548,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense"}],"edges":[{"source":1,"value":0.37829733322298187,"target":0},{"source":4,"value":0.19315335021309987,"target":5},{"source":7,"value":0.2548351882260096,"target":3},{"source":6,"value":0.6247290824151013,"target":1},{"source":7,"value":0.48916775618517,"target":2},{"source":3,"value":0.8009113136202624,"target":2},{"source":6,"value":0,"target":0},{"source":3,"value":0.4791510215643141,"target":9},{"source":7,"value":0.18384781340165943,"target":9},{"source":6,"value":0.5376149662109165,"target":8},{"source":8,"value":0.49347161149488655,"target":0},{"source":2,"value":0.525391091580445,"target":9},{"source":8,"value":0.7334958795185269,"target":1},{"source":6,"value":0.5422370738694243,"target":5},{"source":6,"value":0.4140772474639619,"target":4},{"source":1,"value":0.7303282376343053,"target":5},{"source":4,"value":0.2344992186494808,"target":0},{"source":4,"value":0.39548564344891074,"target":1},{"source":0,"value":0.37298913447959414,"target":5},{"source":4,"value":0.24160680635299894,"target":8},{"source":8,"value":0.7459321745436334,"target":5},{"source":2,"value":0.7651665916446863,"target":1},{"source":7,"value":0.18219439480381233,"target":6},{"source":8,"value":0.5406486015828963,"target":9},{"source":2,"value":0.2977527655826754,"target":0},{"source":6,"value":0.3598917269907532,"target":3},{"source":7,"value":0.42677923562274295,"target":1},{"source":6,"value":0.5204462198307097,"target":2},{"source":3,"value":0.05642306569808844,"target":0},{"source":3,"value":0.5179787642218775,"target":1},{"source":7,"value":0.4567273572929103,"target":0},{"source":3,"value":0.7149917433246238,"target":8},{"source":6,"value":0.452663180735378,"target":9},{"source":7,"value":0.5104216613532891,"target":8},{"source":9,"value":0.16106131420379682,"target":0},{"source":9,"value":0.4010126832065548,"target":1},{"source":2,"value":0.8290931726330303,"target":8},{"source":7,"value":0.32948214168468787,"target":5},{"source":3,"value":0.12529242050620606,"target":4},{"source":3,"value":0.5648293861714118,"target":5},{"source":7,"value":0.12601663601221874,"target":4},{"source":2,"value":0.7129423762507678,"target":5},{"source":2,"value":0.15721278404422762,"target":4},{"source":4,"value":0.06212044698842256,"target":9},{"source":9,"value":1,"target":5}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis vs Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa

{

"targetSize": 144,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "298. SYNODUS METTENSIS.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "859. Mai. 28\u2013 Iun.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:2"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "4.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "( A).",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Haec capitula tractata et confirmata sunt ab episcopis in synodo habita apud Mettis civitatem de indulgentia Hludowici regis pro seditione et excessibus in regno fratris sui Karoli perpetratis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:5"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Dilectis in Christo fratribus et consacerdotibus nostris, legatis videlicet divinae pacis ac nostrae unanimitatis, Hincmaro, Gunthario, Weniloni archiepiscopis et venerabilibus coepiscopis nostris Herluino, Hildegario, Adventio, Abboni, Hincmaro, Erchanrao episcopi, quorum nomina subter habentur adscripta, qui favente Domino et annuentibus gloriosis principibus nostris Karolo et Hlothario in Mediomatricum civitatem anno incarnationis dominicae DCCCLIX, indictione VII, V. Kal. Iunias synodali decreto convenimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:6"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "1. Nota et pro dolor!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:7"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "nimis est nota discordia atque calamitatis pernicies, quae factione quorumdam seditiosorum hominum nuper inter fratres, reges nostros Hludowicum et Karolum accidit; unde tanta ac talia in ecclesia nobis ad regendum divina dignatione commissa et in hoc regno perpere sunt admissa, ut ipso etiam auditu horribilia cognoscantur; et si haec discordiae pestilentia diutius operante humani generis antiquo hoste duraverit, quam exitiabilis et mortifera existat, melius ipsi scitis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:8"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Qua de re memores, quid veritas missis praedicatoribus iusserit, ut divinus Paulus dicit:' Legatione fungimur pro Christo, reconciliamini Deo', legatione pro Christo fungentes vos, fratres carissimi, legatos Deo amatae pacis, quoniam exinde iam gloriosos principes nostros Karolum et Hlotharium episcopali auctoritate monuimus, ad domnum Hludowicum regem gloriosum mediante Domino ordinamus, sicut Salvator dicit:' In quamcumque', inquiens,' domum intraveritis, primum dicite:\u201e Pax huic domui.\"",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:9"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem, ad vos revertetur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:10"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam et coeleste verbum sequetur, quod audiet, aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non fuerit, quoniam ei a Domino pro labore sui operis merces recompensabitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:11"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "2. Post praedicatam vero et postulatam pacem legatio vestrae fraternitatis huiusmodi erit conditionis, ut isdem rex nobis et utinam Deo semper amabilis, admissorum indulgentiam consequatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:12"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "3. Videlicet si se de omnibus, quae per eum malitiosorum hominum persuasione atque seductione in parochiis nostris fratrumque nostrorum perpetrata sunt, veraciter recognoverit, sicut scriptum est:' Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde'; et:' Sacrificium Deo est spiritus contribulatus'; quoniam' cor contritum et humiliatum Deus non spernit'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:13"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et sicut hi, qui ficte Deum quaerunt, invenire nunquam merentur, ita' prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:14"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "4. Et si post veram recognitionem puriter confessus fuerit, quia iterum dicit scriptura:' Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:15"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur'; et:' Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:16"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "5. Post puram autem confessionem, si promiserit, quae male gesta sunt, per dignos poenitentiae fructus praeveniente, adiuvante et subsequente divina gratia se pro viribus emendaturum, quia scriptum est:' Facite fructus dignos poenitentiae', ut tanto maiora quaerat bonorum operum quisque lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam, quoniam et illi' beati, quorum tecta bonis operibus sunt peccata', et, ut scriptum est,' quia peccavit, et populum peccare fecit', tanta sint bona, quae tanta operiant mala.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:17"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "6. Deinde si spoponderit ad pacem et concordiam praesentaliter in corde et ore et, quantocius rationabiliter et possibiliter atque convenienter ex communi consensu fieri poterit, etiam praesentia corporis ad pacem et concordiam cum fratre suo Karolo se rediturum et in pace ac caritate Deo placita cum praefatis principibus nostris Karolo atque Hlothario, si ipsi eandem pacem et concordiam erga eum servaverint, permansurum, et in se peccantibus debita dimiserit, sicut sua a Deo debita sibi cupit dimitti; quia itidem scriptura dicit:' Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.' Et cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, tantum est discordiae malum, quae, nisi extincta funditus fuerit, bonum nullatenus sequi, evangelio teste, permittat; et caritas est, quae operit multitudinem peccatorum, sine qua, etiamsi quis corpus suum tradat ad ignem, nihil ei nisi ad damnationis iudicium proderit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:18"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Et Dominus dicit:' Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:19"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "7. Post haec si promiserit, quod iam ulterius tale vel simile schisma in hac sancta Dei ecclesia atque in ista christianitate non reiteret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:20"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Unde scriptum est:' Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:21"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpas post lacrimas repetit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:22"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Et iterum scriptum est:' Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti'; quia qui peccatum post poenitentiam repetit, quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia, dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ipsas etiam lacrimas ante Dei oculos sordidas facit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:23"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "8. Tunc demum promittat se ab illorum perditorum hominum tuitione atque favore, per quos tam graviter Deum offendit, disiungere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:24"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et qui quasi ad eius fidem, sed potius infideliter ad eum venerint, ad rectam rationem in proximo placito ante fratrem suum Karolum et nepotem suum Hlotharium, sicut Deo teste iam apud Marsnam propria manu firmaverat, venire, si potuerit, faciat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:25"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et quemcumque illorum recta ratio dignificaverit, digno honore suo fruatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:26"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et qui per rectam rationem erga seniorem suum iustificari non potuerit et rationabilem misericordiam pro eo expetierit, eandem rationabilem misericordiam illi obtineat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:27"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "De illo vero, quem recta ratio et iustum iudicium condemnaverit, et rex christianus cum rege regum Christo condemnet et alienae perditioni se non commisculet; quia, ut Paulus dicit,' non solum qui faciunt, sed etiam qui mala facientibus consentiunt, digni sunt morte.' Unde sanctus Innocentius dicit:' Quia non multum interest inter committentis animum et consentientis favorem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:28"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Addo amplius, plerumque dediscit errare, cui nemo consentit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:29"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et iterum sanctus Paulus' cum talibus hominibus nec cibum sumere' permittit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:30"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et sanctus David, dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur, quod cum malis concordiam non teneret, dicens:' Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:31"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Inimicos etiam Dei perfecto odio odisse est, ad quod facti sunt diligere et quod faciunt increpare, mores pravorum premere, vitae prodesse'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:32"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Hinc Finees peccantem civem coeuntem cum Madianitide perculit et iram Dei iratus placavit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:33"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et Iosaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur; cui a Domino per prophetam dicitur:' Impio praebes auxilium, et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:34"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et idcirco iram quidem Domini merebaris; sed bona opera inventa sunt in te.' Hinc sacri canones sancto promulgati Spiritu dicunt, ut hi, qui post excommunicationem vel interdictum cum excommunicatis communicaverint, condemnati anathema habeantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:35"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et sanctus Cyprianus regis ministerium esse dicit, impios de terra perdere, homicidas, periuros, adulteros, veneficos, sacrilegos non sinere vivere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:36"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et in libro regum scriptum est dicente Domino per prophetam:' Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:37"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et quam noxia sit indebita erga iniquos misericordia, monstratur in opere Saul ac Samuelis; quoniam cui Saul pepercit offendens Dominum,' Samuel propheta in frusta concidit.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:38"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Nam sicut quisque in se peccantibus debet propter Deum dimittere, ita in in Deum peccantes et ecclesiam conculcantes et regni pervasores et in christianitatis depopulatores et in pacis perturbatores et in patriae proditores debet minister Domini rex debitam vindictam propter Deum exercere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:39"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Quapropter sciat rex nobis amabilis, quia, sicut infirmus sanari non potest, qui a medico coquitur, quandiu ferrum ignitum in illius tenetur corpore, ita et nemo sanari potest a peccato, quandiu in peccato manserit, vel quandiu in peccato manenti scienter et libenter communicaverit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:40"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "9. Tandem si se promiserit adiutorem et cooperatorem Dei pro viribus de caetero et rationabiliter futurum, qualiter ecclesia Dei, quae in suo regno ac regnis nostrorum principum una est, sicut et unum sacerdotium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:41"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "secundum qualitatem periculosi temporis in unoquoque ordine restituatur et sacerdotes Dei debita privilegia et ecclesiasticum vigorem obtineant et populus iustitiam et pacem habeat, congregatis vobis et nostro, immo divino spiritu, qui est remissio omnium peccatorum, per ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem illi peccata in nostris parochiis per illum et ab illo commissa ecclesiastica pietate et canonico more dimittite, eique indulgentiam postulanti donate atque illum sacrae communioni, qua ipse se privaverat excommunicatis communicans, restituite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:42"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "10. Et licet multorum annorum secundum praefixos a sacris canonibus gradus poenitentia haec perpetrata facinora indigerent, tamen confisi de Dei misericordia, apud quem non sic acceptatur mensura temporis ut doloris nec abstinentia ciborum sicut mortificatio vitiorum, non praeiudicantes patrum sententias, quae de huiusmodi decreverunt, sed potius eorum sequentes humaniorem diffinitionem haec scribimus: Ait sancta synodus Africana:' Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora discernantur'; et sanctus Leo apostolicae sedis pontifex:' His', inquit,' qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio dicente Dei spiritu per prophetam:\u201e Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris\".",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:43"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et alibi:\u201e Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris\".",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:44"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et item:\u201e Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio\".",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:45"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "In dispensandis itaque donis Dei non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo:\u201e Ne forte det illis Deus poenitentiam\", et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:46"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et sanctus Gregorius in evangelii homelia dicit:' Veniat foras mortuus, id est, culpam confiteatur peccator.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:47"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:48"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "11. His perpensis, fratres carissimi, si, ut diximus, iam dictum regem a nobis amabilem ita contemperatum divinae voluntati et sacrae auctoritati inveneritis, secundum ministerium vobis a Deo traditum cum nostra unanimitate absolvite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:49"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Sin alias, vos ullo modo cum eo, quem absolvere non poteritis, ligare nolite; quoniam nec coram Deo nec in synodo nos inde auctores habebitis, si agere aliter, quod absit, praesumpseritis vosque et in synodo et coram Deo pro facto irrito dabitis rationes.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:50"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "12. Et si ipse, quod Deus longe faciat, ea, quae egit, unde illum nunc commonere vos mittimus, reiteraverit, omnia et ante divinos oculos et ad ecclesiastica iudicia redivivo vulnere curanda vel amputanda noverit revenire.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:51"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Si quid quoque contra sanctam auctoritatem praesumptum vel subreptum sive extortum fuerit, non solum in divinis examinationibus, verum nec in divinis legibus quippiam praevalebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:52"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Et non sit de caetero immemor idem rex gloriosus, quod dicit sanctus Gregorius:' Sciendum est', inquiens' quia, quisquis inlicita nulla commisit, huic iure conceditur, ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea, quae mundi sunt, non relinquat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:53"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Quilibet vero tanto a se licita debet abscidere, quanto se meminit et inlicita perpetrasse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:54"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Neque enim par fructus esse boni operis debet eius, qui minus, et eius, qui amplius deliquit, aut eius, qui in nullis, et eius, qui in quibuslibet facinoribus cecidit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:55"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Sed tanto quisque maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.' Unde a vobis nostra, quin potius Dei voce, commoneatur, ut sic studeat praeteritorum poenitens et imminentia atque futura cavens Deo militare in regno terreno, quatenus mereatur conregnare Christo in regno coelesti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:56"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "( B).",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:57"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Episcoporum relatio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:58"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Haec, quae sequuntur, peracta legatione renuntiarunt episcopi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:59"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "De indulgentia sua nobis Hludowicus rex pridie Nonas Iunias in Wormatia dixit:' Volo vos precari, ut, si in aliquo vestros animos offendi, ut hoc mihi perdonetis, ut inantea securus vobiscum loqui possimus.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:60"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Ad haec Hincmarus, qui primus in ordine ex sinistra parte illius stetit, respondit dicens:' Ista causa cito ad effectum pervenire potest; quia, quod nos offerimus, hoc vos petitis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:61"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et monente Grimoldo ac Theodorico episcopo iterum ipse Hincmarus dixit:' Nihil contra me fecistis, unde noxium rancorem in mente contra vos teneam; quia, si facerem, ad altare, ut Domino sacrificarem, accedere non auderem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:62"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Iterum monentibus eisdem Grimoldo et Theodorico ac Salomone dicente ipso Theodorico haec verba:' Facite, sicut senior noster precatur; parcite illi,' respondit ipse Hincmarus haec eadem verba:' Quod in me, id est in mea persona, offendistis, et peperci et parco.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:63"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "De hoc autem, quod in ecclesia mihi commissa et in populo male est factum, voluntarie vobis dono consilium, et secundum Deum praesto auxilium, ut inde salvi sitis, si vobis placet,' Et praefati viri responderunt:' Certe bene dicit.' Et caeteri fratres nostri in haec verba et senserunt et prosecuti sunt. Tanta et talis indulgentia illi largita fuit, et non altera neque amplius. De scripto autem, quod confirmatum nobis est traditum, nec ipse a nobis quiddam quaesivit, nec nos illi aliquid diximus, quoniam necdum cum illo ex huiusmodi in ratione eramus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:64"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Ipse autem post haec et alia dixit nos egisse, quod non egimus, ex hoc materiam sumens, quod Guntharius illi familiariter, ut eum instrueret et ad satisfactionem provocaret, scriptum relegit ita inquiens:' Vos mihi transmisistis vestram epistolam cum capitulis: vos venistis cum causa facta.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:65"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Nos non sumus hic nisi duo vel tres, qui sine aliis huc exilivimus: in illas causas intrare non possum, antequam cum nostris episcopis inde tractemus; quia, Deo gratias, nihil sine illorum consilio feci; et postea inde respondeam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:66"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Nos autem expectabamus, ut consilium a nobis de sua salute oblatum ipse quaereret et tunc ei secundum illud scriptum donaremus consilium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:67"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Ipse autem de suo gradu respondit, quod in illud scriptum non intraret, antequam cum suis episcopis consideraret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:68"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et sic quicquid in generali causa ecclesiae et populi egit, penes illum remansit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_Mettensis:69"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "297. EPISTOLA SYNODI CARISIACENSIS AD HLUDOWICUM REGEM GERMANIAE DIRECTA.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "858. Nov.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Domno Hludowico regi glorioso episcopi Remorum dioceseos atque Rotomagensis, qui adesse potuimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:3"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "1. Litteras dominationis vestrae quique nostrum habuimus, quibus iussistis, ut vobis VII. Kal. Decembr. Remis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum ceteris fidelibus vestris de restauratione sanctae ecclesiae et de statu ac salute populi christiani tractaretis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed nos ad placitum illud occurrere non potuimus et propter incommoditatem et brevitatem temporis et propter inconvenientiam loci et, quod est lugubrius, propter confusionem tumultus exorti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:5"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Sed et divinis legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denunciastis, cautum esse dinoscitur, quia, sicut nec archiepiscopi sine coëpiscopis, ita nec coëpiscopi sine archiepiscoporum consensu vel iussu, nisi quae ad proprias pertinent parroechias, debent praesumere: et in tam angusto tempore archiepiscoporum litteras non valuimus de conventu habere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Quapropter noverit vestra sublimitas, quia mandatum vestrum nostra non contempsit humilitas, sed, sicut longe est ante nos dictum,' qui iubet impossibile, facit se contemptibilem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:7"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Sed et tractatum de restauratione sanctae Dei ecclesiae et statu ac salute populi christiani, quod nunc vos nobiscum habere velle dicitis, iustius et rationabilius illud haberi potuisset, si nostris, quin potius divinis consiliis et observationibus atque obtestationibus superno respectu obtemperare voluissetis; quia non nostra scripsimus, mandavimus, diximus, sed quae dictante caritate, quae Deus est, in litteris sacris invenimus, et quae naturae insita recognoscimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:8"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Caeterum quae contra illa, quae scripsimus, mandavimus, diximus, acta sunt vel aguntur, naturalis legis morbus et vitium etiam a minus sapientibus esse dinoscitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:9"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Qua de re prudens quisque resipiscat et sapiat, quam granditer Deus offenditur, quando in sic grandibus et apertis non ignoranter peccatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:10"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Unde scriptum est:' Descendant in infernum viventes', id est labantur in peccatum scientes.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:11"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Quae divina permissione merito mundi patientis propter communia peccata nostra, pastorum scilicet et gregum, propter delicta regis et regni, eveniunt, sicut scriptum est,' immissiones per angelos malos.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:12"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Viam fecit Dominus semitae irae suae.' Tamen, sicut veritas protestatur, non erit sine ultione vindictae, nec ipsa virga furoris Domini.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:13"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Sic legimus, sic audivimus, sic vidimus et pro certo sic cito videbimus, quoniam, licet peccatores simus, sed poenitentes et in divina clementia fortiter confidentes ministerium sacrum operante Spiritu sancto suscepimus, sine quo sacra non ministramus, et nobis dictum a veritate veraciter scimus:' Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:14"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Et licet dominatio vestra melius noverit, de quibus scriptis, mandatis et dictis dicamus, tamen non ab re est, si etiam et nos illa ad memoriam vestram reducamus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:15"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Primo quidem per Hildegarium venerabilem episcopum scriptis et dictis, secundo per Aeneam honorabilem episcopum litteris et verbis, item per Aeneam verbis, deinde per Hincmarum Remensem et Wenilonem Rotomagensem archiepiscopos, iterum per eosdem cum aliis, quos ipsi vocastis, ea, quae saluti fuerunt congrua, sufficienter audistis, quando, sicut et ante, petivimus, ut frater vester et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum praesentiam in rationes loco et tempore congruo venissemus et, quae male gesta forent, vestro consilio et auxilio cum Dei adiutorio fierent emendata.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:16"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Pro quibus omnibus dictis valde non obaudientibus timemus, quod dicitur:' Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt', et reliqua, quae Dominus comminatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:17"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et si illa non sunt exaudita, putari potest et nec ista, quae vos dicitis apud nos velle quaerere et audire, exaudientur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:18"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Videturque quibusdam, ut, sicut Dominus, quando quaesivit ficus in ficulnea, cui maledixit, cum non esset, teste evangelio, tempus ficorum, aliud voluerit significari, ita et in hoc citato et incongruo conventu remota dominationis vestrae sinceritate, de qua nihil contra puritatem volumus autumare, alia quaedam possint intelligi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:19"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Et quia beatus Petrus omnem monet episcopum, ut' paratus sit ad satisfactionem omni poscenti se rationem', quae nunc videmus, pro tempore damus fideliter dominationi vestrae consilia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:20"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Primo quidem in ipsa radice cordis adventum vestrum in hoc regnum inspicite, et coram oculis Domini, cui secundum psalmistam' cogitatio hominis confitetur', statera aequitatis ponderate; et quicquid hortatores et consiliarii ac laudatores vestri vobis dicant, ad cor redite; et quicquid ad excusationem et commendationem adventus vestri invenire et dicere potueritis, vestram conscientiam interrogate et, si talia sustinere vultis, qualia facitis, iudicate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:21"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et illam horam, quam certi estis quia nullo modo poteritis effugere, quando anima vestra de corpore exiet, ante mentis oculos ponite, quando totum mundum et omnem potestatem et omnes divitias et ipsum corpus derelinquet et sine adiutorio uxoris ac filiorum et sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda et desolata exibit et, quicquid cogitavit et ordinare disposuit, infecta dimittet, sicut dicit scriptura:' In illa die peribunt omnes cogitationes eorum', et videbit omnia peccata sua et sentiet videns diabolos se constringentes et coartantes et, quicquid contra caritatem et fidem debitam cogitavit, parabolavit et fecit in isto saeculo et per dignos poenitentiae fructus non emendavit, ante oculos semper habebit et effugere volebit et non valebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:22"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Nam certum est, quia ad omnes homines, quando egrediuntur de corpore, veniunt diaboli, et ad iustos et ad peccatores; sed et ad ipsum Christum venit, in quo suum nihil invenit, sicut scriptum est:' Venit princeps huius mundi, et in me non habet quicquam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:23"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et crede nobis veraciter, rex utinam semper bone et Christiane, nec longe est, sed satis et plus, quam speretur, prope tibi est illa hora.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:24"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Propterea non te seducant ista, quae vides.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:25"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "In tempore quippe patris vestri vidimus per aliquos incepta et facta, quae in tempore isto per istos, qui ista conficiunt, videmus fieri, et per alios videbuntur compleri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:26"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et quando tibi adveniet hora exitus tui, sicut rident nunc, quando per te obtinent quae volunt in hora voluntatis suae, sic ridebunt et in hora exitus tui, et quaerent, quomodo per alium teneant, quae per te obtinuerunt; quod et fieri potest, ut quidam etiam quaerant in tempore tuo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:27"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Sed et illi, nisi dignam poenitentiam egerint, miserabiliter ad illam horam venient exitus sui, sicut venerunt et illi, qui defecerunt a patre tuo cum fratre tuo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:28"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Nam ut illi ordinantes seditiones in paternam reverentiam, sic et isti vos excitantes in fraternam dilectionem nomen pacis et statum ecclesiae et salutem ac unitatem populi obtendere studuerunt; et latebat sub melle venenum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:29"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et completum est in illis completurque in istis psalmistae dictum:' Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum' et reliqua, quae sequuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:30"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et receperunt illi in saeculo isto, quae nota sunt, et receperunt in saeculo altero, quae in iudicio plenius cognoscentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:31"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Quorum isti intuentes exitum timere debuerant actionem; et facient, si illos respexerit Dominus, qui respicit humiles et custodit parvulos, et sic' pestilente flagellato', ut scriptum est,' sapientior erit parvulus', et sapient,' quia non repellet Dominus plebem suam' nec' obliviscetur in finem'; quoniam' propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:32"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Alioquin sicut tunc dixit illis, ita et nunc dicit Dominus istis:' Tacui, nunquid semper tacebo?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:33"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "quasi parturiens clamabo; nondum venit hora mea, sed nunc est hora vestra et potestas tenebrarum; et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:34"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Roga tibi, quaesumus, in tali loco, ubi bene possis intendere, omiliam sancti Gregorii legere in lectione evangelii:' Videns Iesus civitatem flevit super illam'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:35"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Precamur vos, domine, ut et diem ante mentis oculos habeatis, quando cum omnibus hominibus anima vestra proprium corpus recipiet et venietis ante faciem aeterni iudicis in conspectu omnium angelorum et hominum, in qua die, sicut dicit sanctus Paulus,' iudicabit Dominus unumquemque', non per alienum testimonium, sed occulta uniuscuiusque per cogitationes accusantes aut etiam defendentes, quando recipiet unusquisque' propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:36"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Et non despicientur tunc nostra verba, quae scripsimus, ab eis, qui nunc illa contemnunt, quando sine dubio replicata erunt in testimonium in ipso tremendo iudicio, et nullus illorum te tunc adiuvabit, qui nec se ipsum adiuvare sufficiet, quando ibunt qui talia agunt, qualia audimus et sentimus atque dolemus, si in talibus perseveraverint, in ignem aeternum et iusti, qui iniusta patiuntur, in vitam aeternam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:37"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. Quia tanta et talia crudelia et abominanda fieri per parroechias, quas pertransitis, audivimus et quaedam sentimus, quaedam sentire timemus et illis, qui senserunt et sentiunt, condolemus, quae calamitatem et miseriam, quam a paganis patimur, superent, quoniam a christianis in christianos, a parentibus in parentes, a rege christiano in regem christianum, a fratre in fratrem contra omnes leges divitias et humanas aguntur; contra quos clamat ecclesia a paganis afflicta:' Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt', et nos omnes cunctique patientes' sustinuimus pacem, et non venit, quaesivimus bona, et ecce turbatio': propterea talia prohibete, compescite et sedate, quoniam palatium vestrum debet esse sacrum et non sacrilegum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:38"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Palatium enim regis dicitur propter rationabiles homines inhabitantes, et non propter parietes insensibiles sive macerias.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:39"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et rex a regendo dicitur, ut se sub Deo et bonos cum Deo puritate cordis, veritate oris, firmitate stabilitatis regat et pravos a pravitate corrigat et in rectitudinem dirigat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:40"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et si, quae male facta sunt, emendare venistis, peiora, quam viderimus a christianis in christianos fieri, ingerere non debetis; et si pacem facere advenistis, pacem pacifice ab auctore pacis obtinere debetis; et si discordiam effugare et caritatem redintegrare venistis, illam, quam Christus per Paulum docuit, monstrare debetis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:41"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Ait enim:' Caritas non est ambitiosa, non agit perperam, non quaerit, quae sua sunt, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati'; quae est' de corde puro et conscientia bona et fide non ficta'; quae operatur per dilectionem et non per potestatem vel indebitam cupiditatem; sine qua caritate, sicut scriptum est, etiam' si quis tradiderit corpus suum, ut ardeat, nihil illi prodest'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:42"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Quam omnibus Dominus in signum dedit, ut sciant, si quisque est christianus aut si intrabit in regnum Dei, an non, dicens:' In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:43"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Nam qui in primordio fidei discipuli appellabantur, nunc christiani dicuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:44"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et ipsa est vestis nuptialis, quam qui non habuerit de nuptiis coelestis convivii in futuro iudicio eicietur' in tenebras exteriores et in ignem aeternum; ibi erit fletus et stridor dentium'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:45"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. Ipsa caritas vos contra paganos accendat, ut, quia tunc moti non sunt ad pietatem, ut nobiscum irent contra eos, qui de isto regno amplos habebant et habent honores\u2013 quodsi facerent et zelo recto accensi unanimiter vellent, expelli aut disperdi pagani adiuvante Domino poterant\u2013 vel nunc quacumque intentione a dominatu illorum per vestram ordinationem sancta liberetur ecclesia et regnum, quod contra eos redimitur, a tributo indebito eripiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:46"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Sed et qui fugiunt a facie paganorum, cum in illas partes venerint, in quibus degitis, refugium tranquillum inveniant et non talem depraedationem, ut nec incolae vivere nec fugientibus solatium possint praebere; quia nunc peccatis nostris exigentibus completur, quod olim dictum est per prophetam:' Qui fugerit a facie leonis, irruet in ursum; et cum intraverit domum et innisus fuerit super parietem, mordebit eum coluber'; et cum' effugerint arma ferrea, irruent in arcum aereum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:47"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "In omni enim parte miseri, pro dolor!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:48"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "afflictionem inveniunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:49"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "7. Et si ecclesiam Dei, sicut nobis scripsistis, quaeritis restaurare, debita episcopis et sibi commissis ecclesiis privilegia intemerata, sicut divinitus constituta sunt, custodite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:50"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Praecepta et inmunitates et honorem earum, sicut avus et pater vester conservaverunt, conservare curate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:51"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et quae frater vester, dominus noster, qui et paterna donatione et vobiscum cum vestris vestrorumque fidelium mutuis firmitatibus regni partem accepit, pro cultu et honore ecclesiarum egit, similiter conservate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:52"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et rectores ac pastores ecclesiarum ut patres et Christi vicarios colite, sicut sancta scriptura praecepit dicens:' Sacerdotes Dei sanctifica', et' magnatis humilia caput tuum' eorumque spiritalia consilia obaudite iterum dicente scriptura:' Interroga patres tuos et annuntiabunt tibi; maiores tuos et dicent tibi'; et item:' Interroga sacerdotes meos legem' meam; et Dominus per Malachiam prophetam:' Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:53"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Eosque tempore incongruo et inoportuno nolite inquietare, sed liceat eis ministerium sacrum, ad quod ordinati sunt, in populi salutem peragere; sibique domestica cura subiectos nolite concutere et non sinatis dehonestare sive opprimere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:54"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut presbyteris honos congruus et iura debita, quae canones et capitula avi et patris vestri statuerunt, conserventur, satagite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:55"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut episcopi quietam libertatem suas parroechias circumeundi et praedicandi ac confirmandi atque corrigendi habeant, ordinate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:56"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut missus rei publicae, id est minister comitis, cum ipsis, si iusserint, eat, qui liberos homines incestuosos, si per admonitionem presbyterorum venire ad episcopum noluerint, eos ad episcopi placitum venire faciat, commendate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:57"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut, si episcopus pro quacumque necessitate ecclesiastica ad vos direxerit, ad quem suus missus veniat, per quem, quae rationabiliter petierit, obtineat, in palatio vestro, sicut comes palatii est in causis reipublicae, ministerio congruum constitutum habete.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:58"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ut temporibus a sacris regulis constitutis comprovinciales synodos cum episcopis et speciales cum presbyteris habere quiete possint, annuite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:59"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Res et facultates ecclesiasticas, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, stipendia ancillarum et servorum Dei, depraedari et ab ecclesiis discindi nolite sustinere, sed fortiter ut rex christianus et ecclesiae alumnus resistite atque defendite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:60"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "De quibus consecratis Deo rebus, quod habent liberi homines ecclesiis servientes per dispositionem rectorum ipsarum ecclesiarum, ideo constituerunt apostolorum successores hoc ordinari, ut, quia creverunt fidelium vota et increverunt infidelium mala, augeretur per dispensationem ecclesiasticam regni militia ad resistendam malorum nequitiam, quatenus ipsae ecclesiae defensionem haberent et pacem et christianitas obtineret tranquillitatem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:61"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quapropter, sicut et illae res ac facultates, de quibus vivunt clerici, ita et illae sub consecratione inmunitatis sunt, de quibus debent militare vasalli, et pari tuitione a regia potestate in ecclesiarum usibus debent muniri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:62"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Quia vero Karolus princeps, Pippini regis pater, qui primus inter omnes Francorum reges ac principes res ecclesiarum ab eis separavit atque divisit, pro hoc solo maxime est aeternaliter perditus, signis manifestatur evidentibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:63"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Nam sanctus Eucherius Aurelianensium episcopus, qui in monasterio sancti Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est saeculum raptus et inter cetera, quae Domino sibi ostendente conspexit, vidit illum in inferno inferiore torqueri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:64"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Cui interroganti ab angelo eius ductore responsum est, quia sanctorum iudicatione, qui in futuro iudicio cum Domino iudicabunt quorumque res abstulit et divisit, ante illud iudicium anima et corpore sempiternis poenis est deputatus et recipit simul cum suis peccatis poenas propter peccata omnium, qui res suas et facultates in honore et amore Domini ad sanctorum loca in luminaribus divini cultus et alimoniis servorum Christi ac pauperum pro animarum suarum redemptione tradiderant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:65"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Qui in se reversus sanctum Bonifacium et Fulradum abbatem monasterii sancti Dyonisii et summum capellanum regis Pippini ad se vocavit, eisque talia dicens in signum dedit, ut ad sepulchrum illius irent et, si corpus eius ibidem non reperissent, ea, quae dicebat, vera esse concrederent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:66"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Ipsi autem pergentes ad praedictum monasterium, ubi corpus ipsius Karli humatum fuerat, sepulchrumque illius aperientes visus est subito exisse draco, et totum illud sepulchrum interius inventum est denigratum, ac si fuisset exustum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:67"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Nos autem illos vidimus, qui usque ad nostram aetatem duraverunt, qui huic rei interfuerunt et nobis viva voce veraciter sunt testati, quae audierunt atque viderunt. Quod cognoscens filius eius Pippinus synodum apud Liptinas congregari fecit, cui praefuit cum sancto Bonifacio legatus apostolicae sedis Georgius nomine,\u2013 nam et synodum ipsam habemus\u2013 et quantumcunque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:68"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et quoniam omnes res ecclesiis, a quibus ablatae erant, restituere propter concertationem, quam cum Waifario Aquitanorum principe habebat, non praevaluit, precarias fieri ab episcopis exinde petiit et nonas ac decimas ad restaurationes tectorum et de unaquaque casata duodecim denarios ad ecclesiam, unde res erant beneficiatae, sicut in libro capitulorum regum habetur, dari constituit, usque dum ipsae res ad ecclesiam revenirent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:69"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Unde et domnus Carolus imperator adhuc in regio nomine constitutus edictum fecit, ut nec ipse nec filii eius neque successores huiusmodi rem agere adtemptarent; quod manu propria firmavit, cuius plenitudinem habemus, et de quo capitulum excerptum in libro capitulorum eius, quicunque librum illum habet et legere voluerit, invenire valebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:70"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Hanc etiam relationem et in scriptura habemus; et quidam nostrum etiam viva voce domnum Hludowicum imperatorem patrem vestrum referre audivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:71"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Sed et sacri canones Spiritu sancto dictati eos, qui facultates ecclesiasticas diripiunt et res ecclesiasticas indebite sibi usurpant, Iudae traditori Christi similes computant; et sancti, qui cum Deo in caelo regnant et in terris miraculis coruscant, divino iudicio tanquam necatores pauperum ab ecclesiae liminibus et a coelesti regno secludunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:72"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "De quibus sacrilegis in prophetia psalmi praedictum est:' Qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:73"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "Et sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:74"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "8. Monasteria etiam religiosa atque praecipua canonicorum et monachorum atque sanctimonialium, quae ab antiquo tempore sub religiosi habitus rectore vel rectrice fuerunt, et quando parentes vestri primatum regni tenuerunt et etiam quando sanctus Remigius Francos ad fidem cooperante Domino convertit et cum rege ipsorum baptizavit, et frater vester dominus noster partim iuventute, partim fragilitate, partim aliorum callida suggestione, etiam et minarum necessitate\u2013 quia dicebant petitores, nisi eis illa loca sacra donaret, ab eo deficerent et ipse aliquando per vos, sicut nunc patet, aliquando per fratrem vestrum regnum destitutus ab eis perderet\u2013 talibus, sicut scitis, personis commisit, debito privilegio restituite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:75"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Nam idem frater vester et divina inspiratione et sacerdotali redargutione et etiam ab apostolica sede commonitus ex aliqua parte, quae perpere egit, correxerat; quae autem adhuc incorrecta erant, quomodo emendare posset, saepe gemebundus quaerebat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:76"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Absit autem, ut vos, qui pro restauratione sanctae ecclesiae huc venistis, aut illa, quae ipse emendavit, deterioretis et, sicut ille offendit, et vos offendatis aut, quae ipse necdum emendare potuit, inemendata sinatis; qui saepe, sicut et nos testes sumus, fratres vestros de talibus monuistis et in omni adnuntiatione, quam communiter faciebatis, promptissime inde disputabatis, sicut et secus Teudonis- villam in loco, qui Iudicium dicitur, capitula, quae habemus, cum vestris fratribus acceptastis et in chirographo apud Marsnam manu propria confirmastis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:77"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Contra quod si forte aliquis egit, non propterea vos immunes eritis, si illud, quod teste Domino pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:78"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "Neminem quippe adiuvat, quod aliena mala reprehendit, nisi et ipse illa caveat, quod demonstrat Paulus dicens:' Putas, o homo, quod tu evades iudicium Dei, qui eadem agis, quae iudicas?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:79"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "9. Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe praecipite, ut secundum ordinem et habitum ac sexum, quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et sollerter praevideant, ut secundum debitum ordinem servi vel ancillae Domini vivant et necessaria stipendia in victu et vestitu et ceteris quibusque habeant et domos ac servitores, prout competit, sicut religiosi et habitus et conversationis rectores eis provideant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:80"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Susceptionem etiam hospitum et pauperum nullo modo negligant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:81"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Et quia inconvenientes personae et res tales, quae religioni non congruunt, monasteria non introducantur, non dicimus, quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde sumere debere non ignoramus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:82"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "10. Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Scottorum et quae tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc, ad quod deputata sunt, teneantur et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:83"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, praecipite, ut, sicut canonica docet auctoritas et capitula avi et patris vestri praecipiunt, episcopis propriis sint subiecti et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio, quorum episcopi paternam sollicitudinem eis secundum ministerium illorum studebunt impendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:84"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "Et quia saepe unicuique in omni ordine competentem legem et iustitiam una cum fratribus vestris frequenti adnuntiatione perdonastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminae atque peregrini et pauperes, in quibus specialiter Christus suscipitur, perdonationem vestram sibi sentiant semper adesse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:85"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "11. Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quaerere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est:' Medice cura temetipsum', et munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:86"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis iuste valeat reprehendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:87"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire et sicut lucerna super candelabrum in domo posita bonitatis exempla monstrare, quia omnium oculi in vos debent intendere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:88"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Quos si malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant aedificari, sub tantis sine dubio in futuro saeculo poenis vos necesse erit torqueri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:89"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Propterea oportet, ut, qui rex estis et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis, a quo, videlicet rege regum et domino dominorum, nomen regis et domini mutuastis; et, sicut ille' disponit orbem terrae in aequitate' et ad hoc, sicut in libro Sapientiae dicitur,' constituit hominem', ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo, quia,' qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare', qui dicit:' Estote et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.' Et si dixeritis: Quomodo possum esse perfectus?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:90"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "cum alia scriptura dicat:' Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir': non cadit a perfectione, qui non peccat malitiae cupiditate.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:91"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem corruunt in malum', et' iustus, cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:92"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Qualitercunque vero quis peccat cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi melius praevalet indicare, quam conscientia sua, quae non potest latere oculos inspectoris sui.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:93"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Propterea ita oportet vos vivere, iudicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia saepe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, saepe etiam illa, quae vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia iudicabit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:94"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Sic autem, ut dicimus, adiuvante Domino vivere, iudicare et agere praevalebitis, si vos non stimulaverit amor privatus, si non vos inflammaverit cupiditas gloriae, divitiarum, possessionum et potentatus; si non plus credideritis alienae linguae, quam propriae conscientiae; si vos non roserit tinea adulationis, si non vos usserit livor alienae felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animae et amor carnis; si credideritis regem Christum non pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus, qui mortui eramus, et vos, rex, plus studeatis aliis vivere in salutis suae utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluptatibus; si scieritis vos esse morituros et vos credideritis de factis propriis rationem Domino reddituros et, quae digne receperitis, sine fine vel immutatione aliqua habituros.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:95"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "12. Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut, quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant, qualiter se atque domum, cum quanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam iuste, quam pie nutrire, disponere debeant et gubernare, quia, sicut quidam sapiens dixit,' secundum mores domini erit familia custodita.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:96"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et ideo domus regis scola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scolastici, id est disciplinati et bene correcti, sunt, sicut alii, sed potius ipsa scola, quae interpretatur disciplina, id est correctio, dicitur, quae alios habitu, incessu, verbo et actu atque totius bonitatis continentia corrigat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:97"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtutum innixi fortiter fueritis, et vos cadetis, et qui in vobis pendent labentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:98"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Quapropter, sicut Dominus sub potestate constitutos ex temptatorum occasione docuit reddere,' quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo', ita et vos, qui sub Deo estis et super homines estis, reddite, quae sunt Dei, Deo, et sicut Caesar aequus, quae subditorum sunt, subditis reddite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:99"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite Deo puram et immaculatam fidem et sincerissimum cultum in sacerdotibus, in ecclesiarum privilegiis, in sacris locis, in ecclesiasticis et religiosis viris ac feminis, in defensione ecclesiae et christianitatis, in aequitate et iustitia populi christiani, in sublevatione et tranquillitate et consolatione omnium indigentium, sicut praemisimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:100"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione, in iustis et assiduis elemosinis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:101"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Offerte illi devotionem vestram in sacris oblationibus et lacrimis secundum magnitudinem ac multitudinem quotidianorum peccatorum profusis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:102"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Reddite subditis iudicium cum misericordia, iustitiam cum aequitate.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:103"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Studete exaltare humiles et Deum timentes et debellare atque humiliare superbos.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:104"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Studete a bonis plus diligi, quam timeri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:105"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Curate, ut mali, si non propter Deum, vel propter timorem vestrum malum agere metuant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:106"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena, obsequium indebitum valeat, quam veritas, aequitas et sinceritas, scientes scriptum:' Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit', unde consequenter intelligi debet: et non alius\u2013 munus enim est a lingua, favor; munus a manu, donatio; munus ab obsequio, indebita subiectio\u2013.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:107"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Constituite ministros palatii, qui Deum cognoscant, ament et metuant; qui maximam curam gerant, quatenus, quicunque necestuosi palatium adierint et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes gaudendo vos videre accurrant, non, qualem dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:108"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Constituite comites et ministros rei publicae, qui non diligant munera, qui odiant avaritiam, qui detestentur superbiam; qui non opprimant neque dehonestent pagenses; qui messes et vineas et prata ac silvas eorum nequaquam devastent; qui illorum pecora vel friskingas vel quaeque illorum sunt non praedentur neque diripiant et per violentiam ac mala ingenia, quae illorum sunt, nullomodo auferant; qui episcoporum suorum consilio, quae Dei sunt et christianitati conveniunt, faciant; qui placita non pro adquisitione lucri teneant, sed ut casae Dei et viduae ac pupilli et populus iustitiam habeant, et plus litigantes ad concordiam salva iustitia revocare studeant, quam committere, ut ipsi inde aliquod lucrum possint habere, quos si pacificare non potuerint, tunc, sicut rectum est, iustum iudicium decerni cum magna sollicitudine faciant scientes scriptum esse:' Indicabo tibi, homo, quid sit bonum', id est' facere iudicium et iustitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo', id est: ut, quod illi placet, tibi placeat et facias, quod illi displicet, tibi displiceat et non facias; quodsi per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres, sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini tui dirige; et, sicut scriptum est, quia' sunt viae, quae videntur hominibus bonae et ducunt ad interitum', fac, sicut scriptura tibi praecipit, quicunque es homo,' interroga de via bona et ambula per eam', quia, sicut dicitur in evangelio,' ampla via est, quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam; et arta et angusta via est, quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam'; propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta:' Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper', et' deduc me in semitam mandatorum tuorum', et' viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei; quia', sicut Hieremias propheta dicit,' non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos', sed' a Domino diriguntur gressus viri, et viam eius volet.'\u2013",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:109"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "Ipsi comites similiter, quantum potuerint, similes sibi timentes Deum et iustitiam diligentes per se ministros constituant, qui, sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate et iustitia certent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:110"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "13. Homines etiam et potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis iugum et iustitiam aequitatis refugerunt et talia ac tanta fecerunt, pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicationem meruerunt, ad leges et iustitiae tramitem revocate, et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, iubete vel cogite; et ut ecclesiae, in quam peccaverunt, aut cum debita et necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, suadete atque regia potestate praecipite.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:111"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Et si forte vos vel quicunque alii de eorum societatis et coniunctionis communicatione infecti et condemnati sunt, poenitentiam quisque se recognoscendo faciat; quia teste sacra auctoritate non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis, sicut orans Dominum sanctus propheta David demonstrat dicens:' Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:112"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "14. Iudices denique villarum regiarum constituite, qui non sint cupidi et non diligant avaritiam et usuras nec ipsi faciant nec pecunias regias vel suas ad usuras donent neque a suis subditis usuras fieri sinant, quae omnia vos super omnes ministros vestros odire debetis et fugere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:113"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Et servos regios iudices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant; neque per angarias in tempore incongruo illos affligant; neque per dolos aut per mala ingenia sive inconvenientes precationes colonos condemnent, quia, si per tales vel alias huiusmodi factiones pondus argenti vel auri habueritis in arca, maius et gravius pondus erit peccati, quod habebitis in conscientia vestra et anima. Aedificent villas vestras moderatis casticiis, ut et honestas necessaria sit et familia non gravetur; laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita sollicitudine; salvent et dispensent laborata cum fideli discretione; faciant nutrimenta congrua et necessaria; custodiant silvas, unde habeant pastiones; defendant et excolant prata, unde habeant pabula, quatinus non sit vobis necesse per quascunque occasiones quorumcunque hortatibus circuire loca episcoporum, abbatum, abbatissarum vel comitum et maiores, quam ratio postulat, paratas exquirere et pauperes ecclesiasticos et fidelium vestrorum mansuarios in carricaturis et paraveredis contra debitum exigendis gravare et peccatum de facultatibus indebite consumptis in animam vestram congerere; neque a comitibus vel fidelibus vestris plus studeatis, quam lex et consuetudo fuit tempore patris vestri, de hoc, quod de Francis accipiunt, exquirere; quin potius habeatis, unde sufficienter et honeste cum domestica corte vestra possitis vivere et legationes palatium vestrum adeuntes recipere et, sicut scriptum est, unde possitis de iustis laboribus necessitatem patientibus tribuere, quia rex et largus debet esse et non, quod largitur, de iniustitia vel iniquitate debet conquirere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:114"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Iudices vero villarum colonos distringant, ut non ecclesiasticos homines vel Francos pauperiores aut alienos servos propter privilegium regium opprimant aut silvas vel quaeque aliorum sunt in sua vicinitate devastent; quia rex iustus, qui iustitiam debet diligere, ministros ac colonos impios et iniquos non debet habere; sed omnibus in se et in suis debet imitationem debitam demonstrare, quia, si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum, et, si ipse Deum timuerit, omnes mali timebunt illum. Et rex atque sui ministri per amorem Dei bonum faciant et omnes bona facere doceant et per timorem Dei mala fugiant et omnes in illis mala fugere discant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:115"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "Missos etiam tales per regnum constituite, qui sciant, qualiter comites et ceteri ministri rei publicae iustitiam et iudicium populo faciant, qui, sicut comitibus praeponuntur, ita scientia et iustitia ac veritate eis praeemineant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:116"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "15. Haec, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctae ecclesiae et statu ac salute populi christiani tractare velletis, dominationi vestrae scripto respondere curavimus, quia et pro inclementia aeris et pro inconvenientia temporis et propter imminentem diem Domini nostri natalis venire ad praesentiam vestram nequivimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:117"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Operamini vos interim ista, quae cum fidelibus vestris sine nostra corporali praesentia operari valetis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:118"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum infestatione et pro exorti tumultus ac depraedationum atque rapinarum miserrima nimis confusione nobis licuerit cum dominis et fratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum favente Domino celebrare, quae his sunt residua, cum eis, sicuti cum magistris et patribus, tractare et vestrae dominationi debitum consilium dare studebimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:119"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et si Deus soliditatem et salutem ecclesiae atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quae cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:120"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecte bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile, quod inpossibile solent homines iudicare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:121"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Si enim sapientia vestra dignum iudicat loqui et tractare cum vicino rege eiusque fidelibus, secedente de ista parte regni domno nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oportet expectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius cisalpinae ecclesiae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:122"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius domnum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:123"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Legite libros regum, et invenietis, quanta reverentia reprobatum et abiectum a Domino Saul ducere dignum duxit sanctus Samuhel, cuius locum in ecclesia nos licet indigni tenemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:124"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Et attendite, quam magni pendit sanctus David in loco illius electus et unctus a Domino mittere manum in christum Domini, cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat et illum reiectum et se electum a Domino cognoscebat et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adiutorium et devotam servitutem ei impenderat; et neque bello auferre neque ingenii dolo illi regnum subripere ad temptavit; et cum multos ad hoc suasores et auxiliarios habuisset, nulli aurem, ut hoc moliretur, accommodavit, quamvis multas persecutiones et morti proximas ab eo saepissime sustinuerit; insuper et bene scitis, quid de illo iusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia adquirenda se manum misisse in christum, id est unctum Domini, nuntiavit; nam si est aliquis, qui haec ignoret, nos ei dicimus, quia gladio eum interficere iussit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:125"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, dominum christorum Christum contemnit, et in anima procul dubio spiritualis gladii animadversione perit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:126"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "Haec dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid excepta debita fide et beneficentia nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:127"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Talem nempe vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni augmentum cum animae vestrae detrimento velitis habere neque nos cum tali dedecore ad adiutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus, quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem nos ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:128"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Ecclesiae siquidem nobis a Deo commissae non talia sunt beneficia et huiusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare vel tollere, quoniam omnia, quae ecclesiae sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui ecclesiae aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam scripturam facere noscitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:129"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et nos episcopi Domino consecrati non sumus huiusmodi homines, ut, sicut homines saeculares, in vassallatico debeamus nos cuilibet commendare\u2013 sed ad defensionem et ad adiutorium gubernationis in ecclesiastico regimine nos ecclesiasque nostras committere\u2013 aut iurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica atque canonica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Manus enim chrismate sacro peruncta, quae de pane et vino aqua mixto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abhominabile est, quicquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus saeculare tangat ullomodo sacramentum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:130"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et lingua episcopi, quae facta est per Dei gratiam clavis caeli, nefarium est, ut, sicut saecularis quilibet, super sacra iuret in nomine Domini et sanctorum invocatione, nisi forte, quod absit, contra eum scandalum acciderit ecclesiae suae; et inde sic temperanter agat, sicut Domino docente constituerunt rectores ecclesiae synodali consilio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:131"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Et si aliquando sacramenta ab episcopis exacta aut facta fuerunt contra Deum et ecclesiasticas regulas, quae Spiritu sancto dictatae et Christi sunt sanguine confirmatae, irrita sanctae scripturae paginis declarantur, et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris poenitentiae indigent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:132"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Propterea expectate, domine, patienter sicut princeps christianus et ecclesiae filius et honorate ecclesiae sanctae rectores, ut vos honoret, qui nobis dixit:' Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit me spernit', et' honorantes me honorabo; et hi qui temnunt me, erunt ignobiles', et' qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei', et in psalmo:' Nolite tangere christos meos, et in prophetas meos nolite malignari, quoniam, qui malignantur', id est maligna agunt,' exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram', hoc est regnum Dei.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:133"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus, et, sicut Domini iustis dispositionibus viderimus, sine dubio faciemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:134"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et non est rationabilis causa, quae contra hoc, quod petimus, vos debeat stimulare; quia non sumus huiusmodi homines, ut, cum cognoverimus voluntatem domini, velimus aut debeamus quoquomodo resultare vel rixas et dissensiones seu seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus commovere, conserere vel tenere, quos Dominus pacis praedicatores et sectatores voluit ordinare et peccata nostra atque nobis commissorum et etiam totius populi constituit plangere et curare et bellum cum vitiis et pacem cum fratribus iussit habere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:135"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Nos et quidem pacem et quietem, non rixas et bella optamus et quaerimus, quia, sicut dicit apostolus,' non sunt nobis carnalia arma, sed spiritualia et potentia Deo', quibus sumus' calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, induti lorica iustitiae et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus sancti, quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitiae in caelestibus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:136"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "Et non militamus terreno regi, sed caelesti pro salute et nostra et terreni regis et totius populi nobis commissi, quorum officium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:137"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos, qui dixerint, si forte vobis dixerint: Non tibi sit curae, rex, quae tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac, quod tibi dicimus, quoniam cum nostris et non cum istorum parentibus tenuerunt parentes tui regnum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:138"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Nos autem obsecramus dominationem vestram, adtendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias estis, et in illum creditis et per illum regnare vultis,' per quem', sicut scriptum est,' reges regnant' et cuius' est regnum, immo orbis terrae et plenitudo eius', quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in caelum ascendens suum regnum, id est ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit et non elegit ad hoc divites et nobiles, sed pauperes et piscatores et, sicut scriptum est,' ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:139"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Et fieri potest, ut tales vobis ista dicant, si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint, cum quorum parentibus diabolus, qui secundum scripturam' est rex super omnes filios superbiae', regnum Christi, quod est ecclesia, conturbaverit et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat et secum in saecula retinebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:140"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Pro certo autem sciatis, quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus rex regum regnum suum, id est ecclesiam, conquisivit, ampliavit et rexit; et per nos et nobiscum, utinam non ad iudicium nostrum dicamus!",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:141"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "eandem ecclesiam, id est regnum suum, quotidie adquirit, auget atque gubernat idem dominus Iesus Christus, sicut dictum est a domino ecclesiae per prophetam:' Pro patribus tuis nati sunt tibi filii', id est pro apostolis creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:142"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Cum qua ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane et domine, sicut litteris vestris iussistis, ieiuniis et orationibus ac letaniis Dominum, summum gubernatorem in navi sanctae ecclesiae fluctuante in hoc mare, id est saeculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare et pro vobis deprecari studebimus, ut quantotius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est tempestatibus diabolicis et inquietudinibus saecularium hominum, et redeat quantula cunque tranquillitas, gratia et misericordia eiusdem Domini nostri Iesu Christi, cui est et sit' potestas et honor et gloria' et imperium' in saecula saeculorum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:143"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "Amen.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Epistola_synodi_Carisiacensis_ad_Hludowicum_regem_Germaniae_directa:144"
  }
 ]
},
"links": [
 {
  "source": 0,
  "value": 0.005642871455641054,
  "target": 0
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.42352864878887125,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 1,
  "value": 0.2794102705448728,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 2,
  "value": 1,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 6,
  "value": 0.09926391906352343,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 6,
  "value": 0.31329624767436215,
  "target": 47
 },
 {
  "source": 9,
  "value": 0.06747300496125033,
  "target": 29
 },
 {
  "source": 9,
  "value": 0.033356031864414104,
  "target": 33
 },
 {
  "source": 12,
  "value": 0.0049007209485824035,
  "target": 42
 },
 {
  "source": 13,
  "value": 6.001186636321552E-4,
  "target": 42
 },
 {
  "source": 13,
  "value": 0.0392144146481187,
  "target": 49
 },
 {
  "source": 13,
  "value": 0.033356031864414104,
  "target": 72
 },
 {
  "source": 13,
  "value": 0.06747300496125033,
  "target": 97
 },
 {
  "source": 14,
  "value": 0.033356031864414104,
  "target": 14
 },
 {
  "source": 14,
  "value": 0.12770842115503095,
  "target": 90
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.0392144146481187,
  "target": 10
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.01543712566108845,
  "target": 16
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.006085368094512326,
  "target": 32
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.022058648680782972,
  "target": 38
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.07764627041516689,
  "target": 50
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.017378427748413784,
  "target": 77
 },
 {
  "source": 24,
  "value": 0.009189662440416305,
  "target": 27
 },
 {
  "source": 26,
  "value": 0.050133488980403575,
  "target": 109
 },
 {
  "source": 30,
  "value": 0.018772766086232795,
  "target": 29
 },
 {
  "source": 30,
  "value": 0.06747300496125033,
  "target": 78
 },
 {
  "source": 36,
  "value": 0.002261206048618073,
  "target": 16
 },
 {
  "source": 36,
  "value": 0.0038911767567041647,
  "target": 32
 },
 {
  "source": 36,
  "value": 0.045219797442632145,
  "target": 90
 },
 {
  "source": 40,
  "value": 0.073528108347655,
  "target": 49
 },
 {
  "source": 46,
  "value": 0.026230854869915752,
  "target": 34
 },
 {
  "source": 58,
  "value": 0.01393041278900089,
  "target": 2
 },
 {
  "source": 61,
  "value": 0.022058648680782972,
  "target": 42
 },
 {
  "source": 62,
  "value": 0,
  "target": 90
 },
 {
  "source": 65,
  "value": 0.006085368094512326,
  "target": 42
 },
 {
  "source": 68,
  "value": 0.08877000954497023,
  "target": 28
 }
],
"sourceSize": 69
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa (MGH Capitularia 2) 297 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum (MGH Capitularia 2) 295 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Consilium optimatum Karolo II. datum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia (MGH Capitularia 2) 272 MGH Capit. 2 Pistis 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula Pistensia Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Ebbonis remensis archiepiscopi resignatio (MGH Capitularia 2) 199 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Ebbonis remensis archiepiscopi resignatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita (MGH Capitularia 2) 227 MGH Capit. 2 Theodonis villa 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus ad theodonis villam habita Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae (MGH Capitularia 2) 276 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factae Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 266 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Aquensis II. (MGH Capitularia 2) 306 MGH Capit. 2 Aquisgranum 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Aquensis II. Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Hludowici, Karoli et Hlotharii II. conventus apud Saponarias (MGH Capitularia 2) 243 MGH Capit. 2 Saponaria 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici, Karoli et Hlotharii II. conventus apud Saponarias Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense (MGH Capitularia 2) 291 MGH Capit. 2 Vernum 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Vernense Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-69.20974,1.623196,14.353202,45.211937,56.729424,51.990292,-31.587181,56.850574,32.117958,-55.550545,-43.061588,-5.394203,-19.088261,-30.143057,44.235653,-35.569214,7.764899,23.81728,13.367329,7.276099,-24.288969,-15.532297,44.621765,-0.611937,44.181435,-30.57139,-4.355612,-8.236657,52.122673,29.512707,0.48926,2.63562,-22.125483,-32.736904,38.440578,25.030991,-19.691463,-105.11985,34.902782,-10.048792,57.9431,-68.733444,-7.807455,-6.557833,45.982281,6.424517,-68.643463,7.010833,18.144506,-23.174328,-1.109146,-29.046741,-3.998403,-21.531033,-52.710857,-1.304729,35.199539,19.332401,1.581559,-15.561238,-39.140038,-43.106033,-1.719591,-1.835512,-6.577805,-4.76095,-40.333755,7.369301,-45.263,26.569948,-48.515079,3.376133,12.301519,-64.097466,25.186981,4.497554,33.642666,-48.183144,-6.651508,23.621485,14.607561,28.23575,-45.781921,-9.940151,-1.709438,-8.148258,-23.846746,-22.529125,-16.50729,-18.561974,-43.13995,32.841061,-7.595913,4.91863,6.444728,-16.564741,17.054609,39.521198,-42.89608,-28.811073,-7.056497,-11.021656,-29.375492,-7.191628,-34.739594,-55.080582,22.94474,-19.566784,89.525955,24.133089,-8.278153,40.44883,41.180107,43.105698,-20.45388,-66.491707,-37.377182,46.842045,-5.785347,-34.630314,49.883316,-33.604416,15.151441,-17.4387,1.847303,-21.426502,-5.664766,1.914219,-33.545914,40.26334,-38.747284,17.445856,-51.321156,-52.718491,42.174801,5.719403,-10.683084,-17.522591,50.740471,17.553097,-8.637397,-28.865883,44.815262,12.411351,-56.10622,43.873516,-51.796696,-18.338455,87.978294,-63.024101,-67.363182,3.871722,-22.658712,-1.87238,-10.024921,-40.59613,-9.615644,32.729431,-11.469234,-36.703373,-56.389652,14.16205,-20.279097,-17.353951,-0.521519,-50.45023,50.699642,20.403566,-1.870669,-2.637098,44.655334,10.622035,-20.240339,-14.667109,38.732403,-31.092888,-56.961903,3.837475,5.247823,-12.681076,18.786594,-15.590679,5.011883,-6.370955,-70.594635,0.210974,-7.621768,11.868807,42.589458,18.648626,-60.067543,43.422371,-31.419685,46.259811,76.521484,13.812654,37.35067,-11.285034,22.177328,-27.387798,33.190239,-23.913551,54.84964,39.971306,28.867462,-66.947952,18.178131,7.466691,-0.391154,14.204306,-30.672993,41.806694,-38.983875,37.996357,21.757452,-8.536811,48.936474,53.783245,-20.138573,4.162097,-9.774973,90.075226,-10.009248,-22.823942,42.455387,-39.904984,3.639143,3.581847,16.739744,-21.921926,-19.383663,-5.577513,-85.1745,-33.126263,-11.869578,4.948777,10.151994,-10.384803,-45.124779,-83.758209,2.31496,48.426979,-14.910299,-66.224884,5.6353,-36.083244,-25.812654,23.51576,-32.959381,15.083556,-33.709282,-10.857175,-1.777914,24.863968,6.148198,41.505703,-25.635395,-45.423237,15.176684,10.798225,51.791271,10.568019,-4.643244,9.799575,-33.984917,-28.891115,-6.355558,21.581448,28.383535,50.705406,43.158207,-54.179886,-30.181942,-16.146734,67.851738,-4.870469,10.604855,49.704769,-46.469971,-0.530693,-9.379305,-10.156112,-2.727918,-18.968369,12.010198,49.959003,21.341387,33.981445,21.619471,-40.770794,-24.688728,-38.158924,-9.289382,-0.531256,49.064598,14.900031,-39.419701,-11.884769,14.925389]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [2.1276595744680852E-5,0.10895744680851065,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.0578936170212766,0.05448936170212766,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.04427659574468085,2.1276595744680852E-5,0.0034255319148936174,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.04427659574468085,0.0017234042553191488,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.017893617021276596,0.06214893617021277,2.1276595744680852E-5,0.026404255319148934,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.0017234042553191488,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.11065957446808511,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.026404255319148934,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,8.723404255319148E-4,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,8.723404255319148E-4,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.08002127659574469,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.006829787234042554,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.0017234042553191488,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.05278723404255319,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.2502340425531915,2.1276595744680852E-5,0.0017234042553191488,2.1276595744680852E-5,2.1276595744680852E-5,0.007680851063829788,0.03321276595744681,2.1276595744680852E-5]