Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita

From Capit Wiki
Jump to: navigation, search
Document
Author (MGH Capitularia 2)
Capitulary Nr 227
Edition MGH Capit. 2
Place Theodonis villa
Primary Century 09
Provider MGH
Secondary Century 09
Text Type Capitulary
Text Type Class Legal
Title Synodus ad theodonis villam habita
Volume Capit. 2
TEI Source

Key Sentences

  • 2Navis sanctae ecclesiae ab exordio suo variis saepe perturbationibus mersa, sed excitato fidelium precibus gubernatore suo Christo nunquam est usquequaque dimersa.
  • 215. Et quia sancta ecclesia in area triturae dominicae docta quaedam novit redarguenda, quaedam dissimulanda, quaedam etiam gemenda, usque ad tempus perferenda, perspeximus eo ferventiori zelo, quo maiora corrigenda sunt, vestram potestatem et sacerdotalis consilii auctoritatem quaedam ad praesens ex asse non valere corrigere.
  • 12Qui si minus perfecte et in divina religione et in rei publice utilitate profecerint, aut corripiantur aut meliores et utiliores in locis eorum substituantur; et non propter pravorum nequitiam ordo religionis et loca sacratissima eis, quibus licitum non est, committantur; cum manifestissime scriptura demonstret Ozam morte damnatum, qui arcam Domini quasi cadentem relevare voluit, quam vel contingere inlicitum ei fuit.
  • 103. Sacrum quoque monasticum ordinem a Deo inspiratum et ab ipsis apostolis fundatum seu a nominatissimis ac sanctissimis patribus excultum atque per istud imperium a vestris piae memoriae praedecessoribus propagatum et quaedam etiam loca specialius venerabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum vestrorum seu regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo vestro periculo et illorum perditione et Dei ac sanctorum non modica ad irascendum provocatione vos commisisse dolemus.
  • 11Quapropter pro Christo devotissime obsecramus, ut tam magnam offensam et iustam reprehensionem atque periculosam sine exemplo praecedentium praesumptionem ab animabus vestris et a felicitate regni vestri pellatis et loca venerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis, qui ad hoc vocati sunt, viris scilicet ex clericali et ecclesiastico vel monastico ordine religiosis seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque devotis et in scola Christi eruditis, ad custodiendum et providendum committatis, qui et quae Dei sunt Deo et quae sunt caesaris caesari reddant.

Keywords

loca (NN), doleo (V), ultio (NN), titubo (V), discordia (NN), sanctus (NN), colo (V), memor (ADJ), recupero (V), navis (NN)

Document

1227. SYNODUS AD THEODONIS VILLAM HABITA 844.Oct.

2Navis sanctae ecclesiae ab exordio suo variis saepe perturbationibus mersa, sed excitato fidelium precibus gubernatore suo Christo nunquam est usquequaque dimersa.

3Quae quondam etiam, ut nunc videtur, pene conlapsa progenitorum vestrorum studio et devotione est auctore Deo iuxta modum divinitus concessum recuperata.

4Unde inmensas domino Deo nostro laudes referimus, qui et corda vestra ad intentionem similem excitavit et post vestigia patrum vestrorum, quibus per temporale regnum ad aeternum perveniatis, ire velle docuit et inspiravit.

5Vestrae nihilominus nobilissimae dominationi multimodas gratiarum actiones rependimus, quia ad evitandum et vestrum et nostrum periculum et ad communem totiusque populi providendam salvationem bonam et beneplacitam Dei voluntatem subsequi et divinum consilium secundum praeceptum Domini, quo dicitur:’ Interroga sacerdotes legem meametInterroga patres tuos et adnuntiabunt tibi’, a nobis, quamquam indignis, Christi tamen vicariis, quaerere et benigna devotione, velut revera ex ore ipsius Dei, expectare dignamini.

6Quod humilitatis vestrae supernum donum sancta ecclesia cum tanto gaudio suscipit, ut de vobis etiam in consolatione sua sibi dictum a Domino aptare velit:’ Pro patribus tuis nati sunt tibi filii’; id est: pro istorum progenitoribus, qui te paterno affectu ditaverunt et ampliaverunt ac coluerunt, nati sunt tibi isti filii, qui in te et paterna munera resarciant, recuperent et conservent et te fideli devotione ut bonae indolis adolescentes me super eos intendente eisque manum solacii porrigente tueantur et excolant.


71. His ita premissis, nobilissimi domini, ut cum pace vestra dicamus, quia constat hanc sanctam ecclesiam sanguine Christi redemptam et predecessorum vestrorum multo labore redintegratam ac adunatam atque gubernatam, vestra discordia esse discissam et perturbatam atque afflictam, videtur nobis, si et in praesenti feliciter regnare et in futuro cupitis esse salvi et ab hac eadem ecclesia vobis ad gubernandum commissa, pro qua ex ministerio regali reddituri estis regi regum rationem in die iudicii, tam multiplices ac perniciosas corruptionis pestilentias vultis amovere et vigorem regium ac senioralem et super vestros et super inpugnantes potestatem vestram optatis habere, caritatem illam, quam apostolus docuit, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta inter vos studete habere; et quia sic habeatis, et fidelibus et infidelibus vestris omni virtute et puritate curate manifestare, sicut Dominus docuit dicens:’ In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.' Quae non tantum verbo et lingua, sed potius remota quolibet modo omni occulta nocendi machinatione aut, quod absit, aliena a caritate aperta inpugnatione quocumque quis indiget pro viribus vero consilio et prompto auxilio ab altero adiuvetur, quoniam scriptum est:’ Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma.'

8Et ita in populum vobis commendatum pro ista, quae hactenus operante per membra sua diabolo versata est, discordia pacem illam disseminate, quam Christus in caelum ascendens fidelibus suis munere magno reliquit dicens:’ Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis’, sine qua nemo videbit Deum.


92. Quia bene nostis ab illo, qui solus merito et rex et sacerdos fieri potuit, ita ecclesiam dispositam esse, ut pontificali auctoritate et regali potestate gubernetur, et scriptum esse liquido pervidetis:’ Ubi non est gubernator, populus corruit’, et tanto periculosius, quanto anima plus est pretiosa quam corpus, canonum etiam inrefragabilis auctoritas super episcoporum ordinatione et in populi ad custodiendum suscepti vigilantia ac sedium suarum tenaci stabilitate evidentissime praecipiat, ferventissime Dei legatione fungentes monemus, ut sedes, quae vestra discordia ulterius nec nominanda sine sacro episcopali ministerio et sine episcopis viduatae manent, submota funditus peste Symoniacae hereseos, sine dilatione iuxta auctoritatem canonicam aut episcopos a Deo datos et a vobis regulariter designatos et gratia sancti Spiritus consecratos accipiant aut, quae suis episcopis quacumque occasione privatae sunt, canonice eos sine aliqua excusatione aut tarditate recipiant.


103. Sacrum quoque monasticum ordinem a Deo inspiratum et ab ipsis apostolis fundatum seu a nominatissimis ac sanctissimis patribus excultum atque per istud imperium a vestris piae memoriae praedecessoribus propagatum et quaedam etiam loca specialius venerabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum vestrorum seu regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo vestro periculo et illorum perditione et Dei ac sanctorum non modica ad irascendum provocatione vos commisisse dolemus.

11Quapropter pro Christo devotissime obsecramus, ut tam magnam offensam et iustam reprehensionem atque periculosam sine exemplo praecedentium praesumptionem ab animabus vestris et a felicitate regni vestri pellatis et loca venerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis, qui ad hoc vocati sunt, viris scilicet ex clericali et ecclesiastico vel monastico ordine religiosis seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque devotis et in scola Christi eruditis, ad custodiendum et providendum committatis, qui et quae Dei sunt Deo et quae sunt caesaris caesari reddant.

12Qui si minus perfecte et in divina religione et in rei publice utilitate profecerint, aut corripiantur aut meliores et utiliores in locis eorum substituantur; et non propter pravorum nequitiam ordo religionis et loca sacratissima eis, quibus licitum non est, committantur; cum manifestissime scriptura demonstret Ozam morte damnatum, qui arcam Domini quasi cadentem relevare voluit, quam vel contingere inlicitum ei fuit.


134. Occasionem etiam et fomitem, unde ordo ecclesiasticus et canonica forma atque monastica religio saepe a longe superiori tempore, cum minus religiosos principes habuit, titubavit et pene conlabens deperiit et iterum, cum devotos et in Dei zelo ferventes principes accipere meruit, resurrectione quadam revixit et vigorem recepit atque sui processus tempore ambulavit, quod non sine gravi dolore et metu ultionis divinae dicimus, in vestri regiminis tempore in destructionem, non in aedificationem, sicut Paulus docuerat, accidisse conspicimus.

14Quod et nostris peccatis, qui dispensatores et pastores ecclesiarum esse debuimus, veraciter inputamus; et eorum, quorum factione res ista adeo male pullulavit et excrevit, alia precedentia peccata hoc meruisse, pro certo auctoritate divina cognoscimus: ut, qui nocebant, sicut scriptum est, nocerent adhuc, et qui in sordibus erant, sordescerent adhuc.

15Unde Deum gravius ad iracundiam provocarent et sanctos, quos intercessores pro suis peccatis habere debuerant, infensos haberent et sacerdotes ac viros religioses seu Christi pauperes, quos oratores et reconciliatores sibi de suo promereri necesse fuerat, proclamatores adversum se fieri irritarent et ad cumulum suorum peccatorum etiam illa peccata, unde in conspectu Dei rationem in die terribilis iudicii redderent, et augerent, quae illi commiserunt, qui eadem ipsa peccata per intercessionem fidelissimarum oblationum deleverunt, quas ecclesiasticarum rerum pervasores inconsulte et in perniciem sui sine reverentia abutuntur.

16Quod ita verum esse, ut dicimus, Dominus protestatur dicens:’ Peccata populi mei comedunt.'

17Peccata enim populi comedunt, qui contra auctoritatem divinam res ecclesiasticas indebite pervadunt et nec intercessionis ope nec praedicationis consilio vel quocumque divino auxilio pro peccatis eorum, qui eas dederant, laborant nec pio operi, ad quod fides fidelium eas tradiderat, inservire permittunt.

18De quo periculoso facto vos, christianissimi principes, venerabiliter admonemus et devotissime obsecramus, ut memores salutis vestrae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam largitatis progenitorum vestrorum erga sanctas ecclesias, propter quam feliciter regnaverunt et sibi contrarios superaverunt, memores siquidem, cum quanta religione etiam ante Christi sanguinem et in tempore famis in Aegypto discretione sancti Ioseph apud nefandum regem Pharaonem terra sacerdotalis extitit, innumera quoque scripturarum exempla, ut lacte ecclesiae nutriti et scientiae ipsius uberibus sufficienter repleti, ante oculos reducentes tunicam Christi, qui vos elegit et exaltavit, quam nec milites ausi fuerunt scindere, tempore vestro quantotius reconsuite et resarcite et nec violenta ablatione nec inlicitorum preceptorum confirmatione res ab ecclesiis vobis ad tuendum et defensandum ac propagandum commissis auferre temptate: sed ut sanctae memoriae avus et pater vester eas gubernandas vobis fautore Deo dimiserunt, redintegrate, et praecepta regalia earumdem ecclesiarum conservate ac confirmate; ne, sicut intentavit Samuhel propheta ad Roboam filium Salomonis in conscissione pallii, praesens regnum, quod absit, vobis patrum labore adquisitum et hereditate relictum a vobis ipse Christus dividat et aeternum regnum, quod promisit, non tribuat.

19Nec contra Dei faciem iratas hominum facies consideretis; quia, si ad tempus illis displicueritis, cum vos Deo placebitis, in vobis ille, quod promisit, implebit:’ Cum placuerint’, inquiens,’ Domino viae hominis, omnes inimicos eius convertet ad pacem’.

20Quod ut commodius valeatis implere, unusquisque vir ecclesiasticus et intercessionis adiutorium et solacii, quo res publica indiget subsidium, iuxta quantitatem rerum ecclesiae sibi commissae salvo iure, quod exinde divinis dispensationibus debet inpendi, promte et ex animo parare et inpigre, sicut tempore antecessorum vestrorum consueverat, studebit offerre


215. Et quia sancta ecclesia in area triturae dominicae docta quaedam novit redarguenda, quaedam dissimulanda, quaedam etiam gemenda, usque ad tempus perferenda, perspeximus eo ferventiori zelo, quo maiora corrigenda sunt, vestram potestatem et sacerdotalis consilii auctoritatem quaedam ad praesens ex asse non valere corrigere.

22Et ideo de canonicorum monasteriis et sanctimonialium, quae sub eadem forma vivere dicuntur, consideravimus, sicut apostolus Paulus dicit,’ secundum indulgentiam, non secundum imperium’, ut, si propter imminentem rei publicae necessitatem laicis interim committuntur, episcopi providentia, in cuius parroechia consistunt, adiuncto sibi aliquo abbate viro religioso studeatur, qualiter restauratiolocorum et studium ac custodia officii et religionis atque subsidium temporalis necessitatis in eisdem locis degentibus iuxta qualitatem et quantitatem moderationis adhibeatur et ministretur; et qui eadem loca tenuerint, eis inde, sicut et de aliis christianae religionis negotiis, pro Christi et vestra reverentia obediatur.

23Quodsi quis non fecerit, provisorum curae erit, ut ad vestram hoc notitiam referant, et vestra dominatio secundum sibi a Deo commissum ministerium pro modo culpae, quae emendanda sunt, corriget.

24Per loca etiam monastica eiusdem ordinis provisores necesse erit disponere, cum vestra auctoritas eos, qui vices Christi secundum regulam divinitus dictatam in monasteriis agant, studuerit ordinare.


256. Petimus tandem, ut ordo ecclesiasticus, in quibuscumque ei fuerit necesse rigorem salutis humanae exerere, per potestatem vestram et per ministerium ministrorum dominationis vestrae secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat; et populi generalitas una cum ecclesiastica devotione iudicium, quod honor regis diligit, et iustitiam, qua thronus eius firmatur, per dispositionem vestram suscipiat; seu ammonitione atque consilio sacerdotali vestra sublimitas et quisque in quolibet statu vel ordine de rapinis et ceteris, quae discordiae malo acciderunt, praeteritis erroribus penitudinem gerat et Domini reconciliationem expostulet.

26Quam facile omnis, qui quaesierit, inveniet, si in loco discordiae plantata fuerit caritas, quae cooperit multitudinem peccatorum, eumque potius quam nos in consilio, non nostro sed Dei, adtendatis, qui dixit:’ Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.

27Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis’.


Paradigmatic Similarity (Doc2Vec)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.5837778495651005,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6721528160384502,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Karlmanni principis capitulare","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Karlmanni principis capitulare"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.9439072110409663,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Divisio imperii","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Divisio imperii"},{"color":"#C0C0C0","size":1.79846318227593,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e concilorium canonibus collecta","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e concilorium canonibus collecta"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5081622339329583,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Italicum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Italicum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4381751910204534,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Duplex legationis edictum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Duplex legationis edictum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.434000744764525,"name":"Text:(MGH Capitularia 1)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici capituli legibus addendi versio francica","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici capituli legibus addendi versio francica"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8272348631481559,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Widonis capitulatio electionis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Widonis capitulatio electionis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.4952384001618162,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense"}],"edges":[{"source":3,"value":0.8986333166222789,"target":4},{"source":9,"value":0.7554099312129702,"target":8},{"source":3,"value":0.9439072110409662,"target":2},{"source":2,"value":0.79846318227593,"target":4},{"source":5,"value":0.42522694876986517,"target":8},{"source":0,"value":0.1566856725782266,"target":1},{"source":5,"value":0.4798670275375957,"target":9},{"source":0,"value":0.5837778495651004,"target":2},{"source":3,"value":0.33104578600120865,"target":1},{"source":1,"value":0.39125959476835964,"target":4},{"source":2,"value":0.6721528160384502,"target":1},{"source":0,"value":0.7356765078863802,"target":3},{"source":0,"value":0.8861119812782572,"target":4},{"source":0,"value":0.7864816111546437,"target":6},{"source":6,"value":0,"target":1},{"source":2,"value":0.4381751910204534,"target":6},{"source":3,"value":0.5555579964466106,"target":6},{"source":6,"value":0.7559736104433414,"target":4},{"source":5,"value":0.3226404166238756,"target":7},{"source":7,"value":0.7238613217866453,"target":8},{"source":7,"value":0.6511575741757055,"target":9},{"source":5,"value":0.34259195926699393,"target":6},{"source":8,"value":0.669666030848733,"target":6},{"source":9,"value":0.6112772619383451,"target":6},{"source":8,"value":0.37767077306470553,"target":1},{"source":9,"value":0.32590516510133966,"target":1},{"source":5,"value":0.6102995953854293,"target":0},{"source":0,"value":0.8760118540092742,"target":8},{"source":5,"value":0.24560563200160654,"target":1},{"source":0,"value":1,"target":9},{"source":5,"value":0.5081622339329582,"target":2},{"source":3,"value":0.5720349716471995,"target":9},{"source":3,"value":0.8502992207301698,"target":8},{"source":8,"value":0.8203847902375047,"target":4},{"source":9,"value":0.7082067152259484,"target":4},{"source":2,"value":0.827234863148156,"target":8},{"source":2,"value":0.4952384001618163,"target":9},{"source":5,"value":0.6322330299120048,"target":3},{"source":5,"value":0.5313142396369426,"target":4},{"source":7,"value":0.6191022979139816,"target":6},{"source":0,"value":0.7508031819892544,"target":7},{"source":7,"value":0.09588651987418302,"target":1},{"source":7,"value":0.43400074476452516,"target":2},{"source":7,"value":0.5882259313850748,"target":3},{"source":7,"value":0.653996297385858,"target":4}]}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Divisio imperii (MGH Capitularia 2) 200 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Divisio imperii Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Widonis capitulatio electionis (MGH Capitularia 2) 222 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Widonis capitulatio electionis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitula e concilorium canonibus collecta (MGH Capitularia 1) 114 MGH Capit. 1 08 MGH 09 Capitulary Legal Capitula e concilorium canonibus collecta Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Karlmanni principis capitulare (MGH Capitularia 1) 010 MGH Capit. 1 08 MGH 08 Capitulary Legal Karlmanni principis capitulare Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Vernense (MGH Capitularia 2) 291 MGH Capit. 2 Vernum 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Vernense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Capitulare Italicum (MGH Capitularia 1) 098 MGH Capit. 1 09 MGH 08 Capitulary Legal Capitulare Italicum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 281 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 1) - Duplex legationis edictum (MGH Capitularia 1) 023 MGH Capit. 1 Aquisgranum 08 MGH 08 Capitulary Legal Duplex legationis edictum Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Hludowici capituli legibus addendi versio francica (MGH Capitularia 1) 182 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Hludowici capituli legibus addendi versio francica Capit. 1
Text:(MGH Capitularia 1) - Karoli ad Fulradum abbatem epistola (MGH Capitularia 1) 075 MGH Capit. 1 09 MGH 09 Capitulary Legal Karoli ad Fulradum abbatem epistola Capit. 1

Syntagmatic Similarity (TopicModel)

Graph View

{"nodes":[{"color":"#C0C0C0","size":1.7545063629160864,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Conventun in villa Colonia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Conventun in villa Colonia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.606818832948492,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio"},{"color":"#C0C0C0","size":1.836660076978494,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6045314629453356,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis"},{"color":"#FD482F","size":2,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita"},{"color":"#C0C0C0","size":1.642969493362344,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia"},{"color":"#C0C0C0","size":1.6092821447905048,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Bellovacensis","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Bellovacensis"},{"color":"#C0C0C0","size":1.7661683968467452,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum"},{"color":"#C0C0C0","size":1.5726757075424977,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense"},{"color":"#C0C0C0","size":1.8528292555460268,"name":"Text:(MGH Capitularia 2)[...]","tooltip":"Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense","href":"/index.php/Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense"}],"edges":[{"source":1,"value":0.32013669668983463,"target":3},{"source":9,"value":0.5747632567902836,"target":7},{"source":4,"value":0.836660076978494,"target":2},{"source":4,"value":0.5726757075424977,"target":8},{"source":0,"value":0.8503191381945873,"target":6},{"source":9,"value":0.3632188442647697,"target":3},{"source":1,"value":0.5140671471834183,"target":9},{"source":2,"value":0.6106128179543756,"target":8},{"source":1,"value":0.2866468287944717,"target":7},{"source":7,"value":0.7813498932765657,"target":3},{"source":0,"value":0.5663593858297268,"target":2},{"source":4,"value":0.7545063629160864,"target":0},{"source":3,"value":0.7787510395147724,"target":5},{"source":1,"value":0.33669420576464626,"target":5},{"source":6,"value":0.3201409986806966,"target":8},{"source":9,"value":0.44258945199395877,"target":5},{"source":2,"value":0.38581501520870176,"target":6},{"source":7,"value":0.7915531022534891,"target":5},{"source":0,"value":0.4551353823655747,"target":8},{"source":4,"value":0.6092821447905049,"target":6},{"source":2,"value":0.8073337488878087,"target":3},{"source":1,"value":0.5298638124660615,"target":2},{"source":7,"value":0.623130658895607,"target":8},{"source":9,"value":0.42426207541988115,"target":8},{"source":4,"value":0.6045314629453357,"target":3},{"source":0,"value":0.5131555990513335,"target":5},{"source":1,"value":0.606818832948492,"target":4},{"source":4,"value":0.7661683968467453,"target":7},{"source":4,"value":0.8528292555460267,"target":9},{"source":9,"value":0.6400531784557093,"target":2},{"source":8,"value":0.5085680457538178,"target":3},{"source":2,"value":0.859781544930562,"target":7},{"source":6,"value":0.31707717669764124,"target":5},{"source":1,"value":0.30932708676670995,"target":8},{"source":4,"value":0.642969493362344,"target":5},{"source":0,"value":0.2942001428260133,"target":3},{"source":1,"value":0.3335070224416569,"target":0},{"source":2,"value":0.7644870182301425,"target":5},{"source":7,"value":0.3976625108661858,"target":6},{"source":9,"value":0.7633400139135343,"target":6},{"source":8,"value":1,"target":5},{"source":1,"value":0.31098783426049464,"target":6},{"source":6,"value":0,"target":3},{"source":0,"value":0.7379933226684757,"target":7},{"source":9,"value":0.7762654270789646,"target":0}]}

Bipartite Graph View

Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus ad theodonis villam habita vs Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense

{

"targetSize": 427,
"nodes": {
 "sources": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "227. SYNODUS AD THEODONIS VILLAM HABITA 844. Oct.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:1"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Navis sanctae ecclesiae ab exordio suo variis saepe perturbationibus mersa, sed excitato fidelium precibus gubernatore suo Christo nunquam est usquequaque dimersa.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:2"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quae quondam etiam, ut nunc videtur, pene conlapsa progenitorum vestrorum studio et devotione est auctore Deo iuxta modum divinitus concessum recuperata.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Unde inmensas domino Deo nostro laudes referimus, qui et corda vestra ad intentionem similem excitavit et post vestigia patrum vestrorum, quibus per temporale regnum ad aeternum perveniatis, ire velle docuit et inspiravit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:4"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Vestrae nihilominus nobilissimae dominationi multimodas gratiarum actiones rependimus, quia ad evitandum et vestrum et nostrum periculum et ad communem totiusque populi providendam salvationem bonam et beneplacitam Dei voluntatem subsequi et divinum consilium secundum praeceptum Domini, quo dicitur:\u2019 Interroga sacerdotes legem meam\u2019 et\u2019 Interroga patres tuos et adnuntiabunt tibi\u2019, a nobis, quamquam indignis, Christi tamen vicariis, quaerere et benigna devotione, velut revera ex ore ipsius Dei, expectare dignamini.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:5"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "Quod humilitatis vestrae supernum donum sancta ecclesia cum tanto gaudio suscipit, ut de vobis etiam in consolatione sua sibi dictum a Domino aptare velit:\u2019 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii\u2019; id est: pro istorum progenitoribus, qui te paterno affectu ditaverunt et ampliaverunt ac coluerunt, nati sunt tibi isti filii, qui in te et paterna munera resarciant, recuperent et conservent et te fideli devotione ut bonae indolis adolescentes me super eos intendente eisque manum solacii porrigente tueantur et excolant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:6"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "1. His ita premissis, nobilissimi domini, ut cum pace vestra dicamus, quia constat hanc sanctam ecclesiam sanguine Christi redemptam et predecessorum vestrorum multo labore redintegratam ac adunatam atque gubernatam, vestra discordia esse discissam et perturbatam atque afflictam, videtur nobis, si et in praesenti feliciter regnare et in futuro cupitis esse salvi et ab hac eadem ecclesia vobis ad gubernandum commissa, pro qua ex ministerio regali reddituri estis regi regum rationem in die iudicii, tam multiplices ac perniciosas corruptionis pestilentias vultis amovere et vigorem regium ac senioralem et super vestros et super inpugnantes potestatem vestram optatis habere, caritatem illam, quam apostolus docuit, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta inter vos studete habere; et quia sic habeatis, et fidelibus et infidelibus vestris omni virtute et puritate curate manifestare, sicut Dominus docuit dicens:\u2019 In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.' Quae non tantum verbo et lingua, sed potius remota quolibet modo omni occulta nocendi machinatione aut, quod absit, aliena a caritate aperta inpugnatione quocumque quis indiget pro viribus vero consilio et prompto auxilio ab altero adiuvetur, quoniam scriptum est:\u2019 Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:7"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Et ita in populum vobis commendatum pro ista, quae hactenus operante per membra sua diabolo versata est, discordia pacem illam disseminate, quam Christus in caelum ascendens fidelibus suis munere magno reliquit dicens:\u2019 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis\u2019, sine qua nemo videbit Deum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:8"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "2. Quia bene nostis ab illo, qui solus merito et rex et sacerdos fieri potuit, ita ecclesiam dispositam esse, ut pontificali auctoritate et regali potestate gubernetur, et scriptum esse liquido pervidetis:\u2019 Ubi non est gubernator, populus corruit\u2019, et tanto periculosius, quanto anima plus est pretiosa quam corpus, canonum etiam inrefragabilis auctoritas super episcoporum ordinatione et in populi ad custodiendum suscepti vigilantia ac sedium suarum tenaci stabilitate evidentissime praecipiat, ferventissime Dei legatione fungentes monemus, ut sedes, quae vestra discordia ulterius nec nominanda sine sacro episcopali ministerio et sine episcopis viduatae manent, submota funditus peste Symoniacae hereseos, sine dilatione iuxta auctoritatem canonicam aut episcopos a Deo datos et a vobis regulariter designatos et gratia sancti Spiritus consecratos accipiant aut, quae suis episcopis quacumque occasione privatae sunt, canonice eos sine aliqua excusatione aut tarditate recipiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:9"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "3. Sacrum quoque monasticum ordinem a Deo inspiratum et ab ipsis apostolis fundatum seu a nominatissimis ac sanctissimis patribus excultum atque per istud imperium a vestris piae memoriae praedecessoribus propagatum et quaedam etiam loca specialius venerabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum vestrorum seu regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo vestro periculo et illorum perditione et Dei ac sanctorum non modica ad irascendum provocatione vos commisisse dolemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:10"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Quapropter pro Christo devotissime obsecramus, ut tam magnam offensam et iustam reprehensionem atque periculosam sine exemplo praecedentium praesumptionem ab animabus vestris et a felicitate regni vestri pellatis et loca venerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis, qui ad hoc vocati sunt, viris scilicet ex clericali et ecclesiastico vel monastico ordine religiosis seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque devotis et in scola Christi eruditis, ad custodiendum et providendum committatis, qui et quae Dei sunt Deo et quae sunt caesaris caesari reddant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:11"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Qui si minus perfecte et in divina religione et in rei publice utilitate profecerint, aut corripiantur aut meliores et utiliores in locis eorum substituantur; et non propter pravorum nequitiam ordo religionis et loca sacratissima eis, quibus licitum non est, committantur; cum manifestissime scriptura demonstret Ozam morte damnatum, qui arcam Domini quasi cadentem relevare voluit, quam vel contingere inlicitum ei fuit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:12"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "4. Occasionem etiam et fomitem, unde ordo ecclesiasticus et canonica forma atque monastica religio saepe a longe superiori tempore, cum minus religiosos principes habuit, titubavit et pene conlabens deperiit et iterum, cum devotos et in Dei zelo ferventes principes accipere meruit, resurrectione quadam revixit et vigorem recepit atque sui processus tempore ambulavit, quod non sine gravi dolore et metu ultionis divinae dicimus, in vestri regiminis tempore in destructionem, non in aedificationem, sicut Paulus docuerat, accidisse conspicimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:13"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Quod et nostris peccatis, qui dispensatores et pastores ecclesiarum esse debuimus, veraciter inputamus; et eorum, quorum factione res ista adeo male pullulavit et excrevit, alia precedentia peccata hoc meruisse, pro certo auctoritate divina cognoscimus: ut, qui nocebant, sicut scriptum est, nocerent adhuc, et qui in sordibus erant, sordescerent adhuc.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:14"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Unde Deum gravius ad iracundiam provocarent et sanctos, quos intercessores pro suis peccatis habere debuerant, infensos haberent et sacerdotes ac viros religioses seu Christi pauperes, quos oratores et reconciliatores sibi de suo promereri necesse fuerat, proclamatores adversum se fieri irritarent et ad cumulum suorum peccatorum etiam illa peccata, unde in conspectu Dei rationem in die terribilis iudicii redderent, et augerent, quae illi commiserunt, qui eadem ipsa peccata per intercessionem fidelissimarum oblationum deleverunt, quas ecclesiasticarum rerum pervasores inconsulte et in perniciem sui sine reverentia abutuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:15"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Quod ita verum esse, ut dicimus, Dominus protestatur dicens:\u2019 Peccata populi mei comedunt.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:16"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Peccata enim populi comedunt, qui contra auctoritatem divinam res ecclesiasticas indebite pervadunt et nec intercessionis ope nec praedicationis consilio vel quocumque divino auxilio pro peccatis eorum, qui eas dederant, laborant nec pio operi, ad quod fides fidelium eas tradiderat, inservire permittunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:17"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "De quo periculoso facto vos, christianissimi principes, venerabiliter admonemus et devotissime obsecramus, ut memores salutis vestrae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam largitatis progenitorum vestrorum erga sanctas ecclesias, propter quam feliciter regnaverunt et sibi contrarios superaverunt, memores siquidem, cum quanta religione etiam ante Christi sanguinem et in tempore famis in Aegypto discretione sancti Ioseph apud nefandum regem Pharaonem terra sacerdotalis extitit, innumera quoque scripturarum exempla, ut lacte ecclesiae nutriti et scientiae ipsius uberibus sufficienter repleti, ante oculos reducentes tunicam Christi, qui vos elegit et exaltavit, quam nec milites ausi fuerunt scindere, tempore vestro quantotius reconsuite et resarcite et nec violenta ablatione nec inlicitorum preceptorum confirmatione res ab ecclesiis vobis ad tuendum et defensandum ac propagandum commissis auferre temptate: sed ut sanctae memoriae avus et pater vester eas gubernandas vobis fautore Deo dimiserunt, redintegrate, et praecepta regalia earumdem ecclesiarum conservate ac confirmate; ne, sicut intentavit Samuhel propheta ad Roboam filium Salomonis in conscissione pallii, praesens regnum, quod absit, vobis patrum labore adquisitum et hereditate relictum a vobis ipse Christus dividat et aeternum regnum, quod promisit, non tribuat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:18"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Nec contra Dei faciem iratas hominum facies consideretis; quia, si ad tempus illis displicueritis, cum vos Deo placebitis, in vobis ille, quod promisit, implebit:\u2019 Cum placuerint\u2019, inquiens,\u2019 Domino viae hominis, omnes inimicos eius convertet ad pacem\u2019.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:19"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "Quod ut commodius valeatis implere, unusquisque vir ecclesiasticus et intercessionis adiutorium et solacii, quo res publica indiget subsidium, iuxta quantitatem rerum ecclesiae sibi commissae salvo iure, quod exinde divinis dispensationibus debet inpendi, promte et ex animo parare et inpigre, sicut tempore antecessorum vestrorum consueverat, studebit offerre",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:20"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "5. Et quia sancta ecclesia in area triturae dominicae docta quaedam novit redarguenda, quaedam dissimulanda, quaedam etiam gemenda, usque ad tempus perferenda, perspeximus eo ferventiori zelo, quo maiora corrigenda sunt, vestram potestatem et sacerdotalis consilii auctoritatem quaedam ad praesens ex asse non valere corrigere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:21"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Et ideo de canonicorum monasteriis et sanctimonialium, quae sub eadem forma vivere dicuntur, consideravimus, sicut apostolus Paulus dicit,\u2019 secundum indulgentiam, non secundum imperium\u2019, ut, si propter imminentem rei publicae necessitatem laicis interim committuntur, episcopi providentia, in cuius parroechia consistunt, adiuncto sibi aliquo abbate viro religioso studeatur, qualiter restauratio locorum et studium ac custodia officii et religionis atque subsidium temporalis necessitatis in eisdem locis degentibus iuxta qualitatem et quantitatem moderationis adhibeatur et ministretur; et qui eadem loca tenuerint, eis inde, sicut et de aliis christianae religionis negotiis, pro Christi et vestra reverentia obediatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:22"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Quodsi quis non fecerit, provisorum curae erit, ut ad vestram hoc notitiam referant, et vestra dominatio secundum sibi a Deo commissum ministerium pro modo culpae, quae emendanda sunt, corriget.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:23"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "Per loca etiam monastica eiusdem ordinis provisores necesse erit disponere, cum vestra auctoritas eos, qui vices Christi secundum regulam divinitus dictatam in monasteriis agant, studuerit ordinare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:24"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "6. Petimus tandem, ut ordo ecclesiasticus, in quibuscumque ei fuerit necesse rigorem salutis humanae exerere, per potestatem vestram et per ministerium ministrorum dominationis vestrae secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat; et populi generalitas una cum ecclesiastica devotione iudicium, quod honor regis diligit, et iustitiam, qua thronus eius firmatur, per dispositionem vestram suscipiat; seu ammonitione atque consilio sacerdotali vestra sublimitas et quisque in quolibet statu vel ordine de rapinis et ceteris, quae discordiae malo acciderunt, praeteritis erroribus penitudinem gerat et Domini reconciliationem expostulet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:25"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Quam facile omnis, qui quaesierit, inveniet, si in loco discordiae plantata fuerit caritas, quae cooperit multitudinem peccatorum, eumque potius quam nos in consilio, non nostro sed Dei, adtendatis, qui dixit:\u2019 Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:26"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis\u2019.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Synodus_ad_theodonis_villam_habita:27"
  }
 ],
 "targets": [
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "293. CONCILIUM MELDENSE- PARISIENSE.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:1"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "845. Iun.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:2"
  },
  {
   "paragraph": 0,
   "name": "17\u2013 846. Febr. 2.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:3"
  },
  {
   "paragraph": 1,
   "name": "INDEX TITULORUM.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:4"
  },
  {
   "paragraph": 2,
   "name": "Ex Sirmondo.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:5"
  },
  {
   "paragraph": 3,
   "name": "Ex codice 1.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:6"
  },
  {
   "paragraph": 4,
   "name": "Ex conventu in villa Colonia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:7"
  },
  {
   "paragraph": 5,
   "name": "1. De honore cultuque Dei atque ecclesiarum et servorum Dei veneratione.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:8"
  },
  {
   "paragraph": 6,
   "name": "De honore et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:9"
  },
  {
   "paragraph": 7,
   "name": "2. Ut honor et potestas regia inconvulsa permaneat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:10"
  },
  {
   "paragraph": 8,
   "name": "De honore regio et potestate regali.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:11"
  },
  {
   "paragraph": 9,
   "name": "3. De iustitiis unicuique secundum legem suam faciendis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:12"
  },
  {
   "paragraph": 10,
   "name": "Ut a quibus honorem suscipimus, eos iuxta dictum dominicum honoremus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:13"
  },
  {
   "paragraph": 11,
   "name": "4. Ut nemo quidquam regi contra iustitiae rationem suggerat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:14"
  },
  {
   "paragraph": 12,
   "name": "Quod facilius auctoritas nostra valeat observare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:15"
  },
  {
   "paragraph": 13,
   "name": "5. Ut, si quid regi subreptum est, fideliter admoneatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:16"
  },
  {
   "paragraph": 14,
   "name": "Si subraptum fuerit quippiam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:17"
  },
  {
   "paragraph": 15,
   "name": "6. De iis, qui initum concordiae foedus irruperint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:18"
  },
  {
   "paragraph": 16,
   "name": "De federe concordiae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:19"
  },
  {
   "paragraph": 17,
   "name": "Ex synodo apud Theodonis- villam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:20"
  },
  {
   "paragraph": 18,
   "name": "7. Ut principes mutuam inter se caritatem et concordiam habere studeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:21"
  },
  {
   "paragraph": 19,
   "name": "De eo, qui feliciter vult regnare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:22"
  },
  {
   "paragraph": 20,
   "name": "8. Ut episcopi in viduatis sedibus ordinentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:23"
  },
  {
   "paragraph": 21,
   "name": "Quod ab eo, qui solus rex est et sacerdos, aecclesia disposita sit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:24"
  },
  {
   "paragraph": 22,
   "name": "9. Ut monasteria laicis concessa religiosis deinceps viris seu feminis committantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:25"
  },
  {
   "paragraph": 23,
   "name": "De sancto ordine monastico.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:26"
  },
  {
   "paragraph": 24,
   "name": "10. De abusibus, quos laici monasteria regentes praesumebant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:27"
  },
  {
   "paragraph": 25,
   "name": "Quod non laici in medio sacerdotum et levitarum ut domini et magistri resideant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:28"
  },
  {
   "paragraph": 26,
   "name": "11. De rebus ecclesiasticis non pervadendis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:29"
  },
  {
   "paragraph": 27,
   "name": "Quod canonica forma et monastica religioses principes non habens titubaverit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:30"
  },
  {
   "paragraph": 28,
   "name": "12. Ut ordo ecclesiasticus antiquum vigorem recipiat, iudicium et iustitia omnibus reddatur et de praeteritis erroribus poenitentia agatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:31"
  },
  {
   "paragraph": 29,
   "name": "Quod ordo ecclesiasticus secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:32"
  },
  {
   "paragraph": 30,
   "name": "Ex synodo apud Lauriacum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:33"
  },
  {
   "paragraph": 31,
   "name": "13. De eo, qui ecclesiasticam auctoritatem contemnit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:34"
  },
  {
   "paragraph": 32,
   "name": "De publico divinae legis prevaricatore.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:35"
  },
  {
   "paragraph": 33,
   "name": "14. De eo, qui contra regiam dignitatem egisse comprobatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:36"
  },
  {
   "paragraph": 34,
   "name": "Si quis contra regiam dignitatem dolose egerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:37"
  },
  {
   "paragraph": 35,
   "name": "15. De eo, qui potestati regiae non obtemperat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:38"
  },
  {
   "paragraph": 36,
   "name": "Si quis potestatem regiam contradicere presumpserit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:39"
  },
  {
   "paragraph": 37,
   "name": "16. De eo, qui adversus haec capitula praevaricatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:40"
  },
  {
   "paragraph": 38,
   "name": "De eo, qui propriis manibus roborata violare temptaverit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:41"
  },
  {
   "paragraph": 39,
   "name": "Ex synodo apud Belvacum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:42"
  },
  {
   "paragraph": 40,
   "name": "17. Ut res ecclesiis ablatae restituantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:43"
  },
  {
   "paragraph": 41,
   "name": "Ut res eclesiasticae ablato restituantur et restitutae conservantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:44"
  },
  {
   "paragraph": 42,
   "name": "18. Ut praecepta illicita de rebus ecclesiasticis rescindantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:45"
  },
  {
   "paragraph": 43,
   "name": "Ut precepta inlicita sine dilatione rescindantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:46"
  },
  {
   "paragraph": 44,
   "name": "19. Ut iniustae consuetudines ab ecclesia non exigantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:47"
  },
  {
   "paragraph": 45,
   "name": "Ut ab eclesiis iniustae exactationes non exactentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:48"
  },
  {
   "paragraph": 46,
   "name": "20. Ut missi dirigantur, qui inquirant, quae ad regem et rempublicam pertinent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:49"
  },
  {
   "paragraph": 47,
   "name": "Ut ne magnificenciam vestram illuc indecens et inonesta inpellat necessitas.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:50"
  },
  {
   "paragraph": 48,
   "name": "21. De precariis et commutationibus vacante sede factis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:51"
  },
  {
   "paragraph": 49,
   "name": "Ut precariae et commutationes tempore viduatarum eclesiarum facto rescindantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:52"
  },
  {
   "paragraph": 50,
   "name": "22. De precariis, quomodo fieri ac renovari debeant, et de praeceptis regalibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:53"
  },
  {
   "paragraph": 51,
   "name": "Ut precariae de rebus eclesiasticis fieri[ non] presumantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:54"
  },
  {
   "paragraph": 52,
   "name": "23. De commutationibus rerum ecclesiasticarum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:55"
  },
  {
   "paragraph": 53,
   "name": "Ut comutationes rerum acclesiasticarum valde caveantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:56"
  },
  {
   "paragraph": 54,
   "name": "24. Ut ecclesiae contra oppressores defendantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:57"
  },
  {
   "paragraph": 55,
   "name": "Ut contra depredatores et oppressores eclesiarum existatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:58"
  },
  {
   "paragraph": 56,
   "name": "In synodo Meldensi acta.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:59"
  },
  {
   "paragraph": 57,
   "name": "25. Quod domus episcopi recte ordinari et componi debeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:60"
  },
  {
   "paragraph": 58,
   "name": "Ut non solum secundum apostolum domui suae specialiter episcopus bene presit, verum et domum temporalem ornatam habeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:61"
  },
  {
   "paragraph": 59,
   "name": "26. Ut domum episcopi feminae non frequentent nec in ea reges aut principes saeculares diu versentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:62"
  },
  {
   "paragraph": 60,
   "name": "De episcopio, quod domus episcopi appellatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:63"
  },
  {
   "paragraph": 61,
   "name": "27. Ut civitates per regis transitum non depraedentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:64"
  },
  {
   "paragraph": 62,
   "name": "Ut si transitus regis iuxta civitates acciderit, inmunes a depredatione mansiones infra civitatem fiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:65"
  },
  {
   "paragraph": 63,
   "name": "28. Ut episcopis libertas a rege ad obeunda ministeria concedatur, et episcopi concesso sibi otio non abutantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:66"
  },
  {
   "paragraph": 64,
   "name": "Ut regia magnificencia liberiorem libertatem episcopis ad suum peragendum misterium tribuat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:67"
  },
  {
   "paragraph": 65,
   "name": "29. Ut episcopi plebes sibi creditas ipsimet visitent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:68"
  },
  {
   "paragraph": 66,
   "name": "Ut quorundam episcoporum reprehensibilis consuetudo corrigatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:69"
  },
  {
   "paragraph": 67,
   "name": "30. Ut a minore ecclesia ad potiorem nemo aspiret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:70"
  },
  {
   "paragraph": 68,
   "name": "De ordine sacerdotali.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:71"
  },
  {
   "paragraph": 69,
   "name": "31. Ut metropolitanis reverentiam exhibeant episcopi provinciae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:72"
  },
  {
   "paragraph": 70,
   "name": "De metropolitanis sedibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:73"
  },
  {
   "paragraph": 71,
   "name": "32. Ut principes synodos provinciales suis temporibus fieri permittant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:74"
  },
  {
   "paragraph": 72,
   "name": "De piis principibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:75"
  },
  {
   "paragraph": 73,
   "name": "33. De episcopis, qui ad synodos vocati non veniunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:76"
  },
  {
   "paragraph": 74,
   "name": "Ut si quislibet episcopus ad sinodum vocatus venire distulerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:77"
  },
  {
   "paragraph": 75,
   "name": "34. Ut canonum statuta omnes custodiant et vocum novitates in exponendis scripturis aliisve non praesumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:78"
  },
  {
   "paragraph": 76,
   "name": "Ut canonum statuta custodiantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:79"
  },
  {
   "paragraph": 77,
   "name": "35. Ut habere studeat episcopus, qui presbyteros plebium assidue instruat et informet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:80"
  },
  {
   "paragraph": 78,
   "name": "Ut quisque episcopus iuxta se talem habere decertet, qui presbiteros assidue instituat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:81"
  },
  {
   "paragraph": 79,
   "name": "36. Ut presbyteri apud ecclesias suas habitent et mulierum frequentationem devitent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:82"
  },
  {
   "paragraph": 80,
   "name": "Ut presbiteri nullatenus ubicumque hospitari sinantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:83"
  },
  {
   "paragraph": 81,
   "name": "37. Ut clerici arma militaria non contingant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:84"
  },
  {
   "paragraph": 82,
   "name": "Ut quicumque ex clero est, arma non sumat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:85"
  },
  {
   "paragraph": 83,
   "name": "38. Ut nullus deinceps episcopus super sacra iuret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:86"
  },
  {
   "paragraph": 84,
   "name": "Ut nullus episcopus super sacra iurare presumat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:87"
  },
  {
   "paragraph": 85,
   "name": "39. Quod detestanda sint periuria.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:88"
  },
  {
   "paragraph": 86,
   "name": "Ut multiplex iuramentorum confusio omnibus adnuncietur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:89"
  },
  {
   "paragraph": 87,
   "name": "40. De hospitalibus Scotorum et aliis ad nihilum redactis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:90"
  },
  {
   "paragraph": 88,
   "name": "Quid ammonenda sit regia magnitudo de hospitalibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:91"
  },
  {
   "paragraph": 89,
   "name": "41. De monasteriis eversis et in allodium datis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:92"
  },
  {
   "paragraph": 90,
   "name": "Quid providendum sit regiae maiestati de monasteriis ab omnibus in sua proprietate constructis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:93"
  },
  {
   "paragraph": 91,
   "name": "42. Ut missi dirigantur, qui res ecclesiasticas in allodium datas inquirant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:94"
  },
  {
   "paragraph": 92,
   "name": "Ut rex fideles missos per suum regnum dirigat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:95"
  },
  {
   "paragraph": 93,
   "name": "43. Ut per simoniacam haeresim nemo regimen obtineat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:96"
  },
  {
   "paragraph": 94,
   "name": "Ut nemo per symoniacam heresim regiminis locum optineat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:97"
  },
  {
   "paragraph": 95,
   "name": "44. Ut chorepiscopus ultra modum suum nihil praesumat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:98"
  },
  {
   "paragraph": 96,
   "name": "Ut corepiscopus modum suum teneat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:99"
  },
  {
   "paragraph": 97,
   "name": "45. Ne pro chrismate pretium exigatur; et de eulogiis, quae a presbyteris offeruntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:100"
  },
  {
   "paragraph": 98,
   "name": "Ut nemo episcoporum propter crisma aliquid muneris accipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:101"
  },
  {
   "paragraph": 99,
   "name": "46. Ut sacrum chrisma nisi in coena dominica non fiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:102"
  },
  {
   "paragraph": 100,
   "name": "Ut certo tempore sanctum crisma conficiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:103"
  },
  {
   "paragraph": 101,
   "name": "47. Quomodo providendum sit ecclesiae, cuius episcopus infirmus est.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:104"
  },
  {
   "paragraph": 102,
   "name": "Ut nemo vivente episcopo res suas invadat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:105"
  },
  {
   "paragraph": 103,
   "name": "48. Ut presbyteri excepta aegritudine non baptizent extra loca et tempora constituta.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:106"
  },
  {
   "paragraph": 104,
   "name": "Ubi presbiter baptizare debeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:107"
  },
  {
   "paragraph": 105,
   "name": "49. Ut laici presbyteros suos villicationi et aliis saecularibus negotiis non implicent nec aliorsum ducant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:108"
  },
  {
   "paragraph": 106,
   "name": "Ut[ nul] lus laicus presbiteros aeclesiarum suarum inhoneste negociationi implicet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:109"
  },
  {
   "paragraph": 107,
   "name": "50. Ut clerici alterius parochiae sine formata non recipiantur et criminati ab omnibus excludantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:110"
  },
  {
   "paragraph": 108,
   "name": "Ut presbiter vel clericus in alterius paroechia sine formata non recipiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:111"
  },
  {
   "paragraph": 109,
   "name": "51. Ut clerici, qui cum senioribus suis ex aliis provinciis veniunt, non ministrent nec ordinentur sine litteris episcopi sui.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:112"
  },
  {
   "paragraph": 110,
   "name": "Ut, qui cum senioribus suis de aliis provinciis ad alias paroechias veniant sine formata, ministrare non permittantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:113"
  },
  {
   "paragraph": 111,
   "name": "52. Ut nullus ordinetur, nisi certo in clero per anni spatium conversationem suam probarit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:114"
  },
  {
   "paragraph": 112,
   "name": "Ut, qui ex nostris paroechiis aut[ ad] tytulum[ aut] absolute ordinari petuntur, nullatenus ordinentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:115"
  },
  {
   "paragraph": 113,
   "name": "53. De canonicorum in civitate vel monasteriis cura et disciplina.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:116"
  },
  {
   "paragraph": 114,
   "name": "Ut canonici in civitate vel monasteriis in dormitorio dormiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:117"
  },
  {
   "paragraph": 115,
   "name": "54. Ut titulos cardinales in urbibus et suburbiis constitutos episcopi penitus ordinent et disponant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:118"
  },
  {
   "paragraph": 116,
   "name": "De tytulis in urbibus vel suburbiis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:119"
  },
  {
   "paragraph": 117,
   "name": "55. Ut episcopi usuras omnino compescere studeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:120"
  },
  {
   "paragraph": 118,
   "name": "Ut episcopi se ipsos aut ministros suos maxime aeclesiasticos ab usura conpescant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:121"
  },
  {
   "paragraph": 119,
   "name": "56. Ut episcopus sine certa causa nullum excommunicet nec anathema imponat sine archiepiscopi et comprovincialium episcoporum consensu.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:122"
  },
  {
   "paragraph": 120,
   "name": "Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa causa peccati communione privet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:123"
  },
  {
   "paragraph": 121,
   "name": "57. Ut monachi palatium sine episcopi auctoritate non adeant nec vagentur nec villicationibus inserviant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:124"
  },
  {
   "paragraph": 122,
   "name": "Ut monachi, quibus monasteriorum cura commissa non est, palatium sine auctoritate non adeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:125"
  },
  {
   "paragraph": 123,
   "name": "58. Ut canonicos sine episcopi consensu in servitium suum rex non recipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:126"
  },
  {
   "paragraph": 124,
   "name": "Ut canonici in paroechiis tonsorati vel ordinati sine auctoritate a rege non recipiantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:127"
  },
  {
   "paragraph": 125,
   "name": "59. Ut monachus de monasterio sine episcopi consultu non eiciatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:128"
  },
  {
   "paragraph": 126,
   "name": "Ut monachus de monasterio sine consultu vel presencia episcopi non eiciatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:129"
  },
  {
   "paragraph": 127,
   "name": "60. Ut, qui sacra loca infringunt et praedantur, tamquam sacrilegi puniantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:130"
  },
  {
   "paragraph": 128,
   "name": "De monasteriorum atque sacerdotum locorum vel aeclesiarum infractoribus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:131"
  },
  {
   "paragraph": 129,
   "name": "61. Ut pervasores rerum ecclesiasticarum publicae poenitentiae subiciantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:132"
  },
  {
   "paragraph": 130,
   "name": "De pervasoribus aeclesiarum rerum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:133"
  },
  {
   "paragraph": 131,
   "name": "62. Ut, qui nonas et decimas persolvere aut sarta tecta restaurare negligunt, excommunicentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:134"
  },
  {
   "paragraph": 132,
   "name": "De his, qui ex rebus eclesiasticis nonas et decimas non persolvunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:135"
  },
  {
   "paragraph": 133,
   "name": "63. Ut de manso ecclesiae aliisve indebitus census a presbyteris non exigatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:136"
  },
  {
   "paragraph": 134,
   "name": "Item de censu aeclesiastici agri.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:137"
  },
  {
   "paragraph": 135,
   "name": "64. De raptoribus virginum et viduarum, qui eas consensu parentum postea duxerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:138"
  },
  {
   "paragraph": 136,
   "name": "De raptoribus virginum vel viduarum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:139"
  },
  {
   "paragraph": 137,
   "name": "65. De raptoribus virginum et viduarum, qui nondum eas ex voluntate parentum duxerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:140"
  },
  {
   "paragraph": 138,
   "name": "De his, qui necdum eas, quas rapuerant, cum voluntate parentum sub dotalicii nomine in coniugium iunctas habent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:141"
  },
  {
   "paragraph": 139,
   "name": "66. Ut, qui deinceps virgines vel viduas rapere praesumpserint, excommunicentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:142"
  },
  {
   "paragraph": 140,
   "name": "Item de his, qui deinceps rapere virgines vel viduas presumpserint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:143"
  },
  {
   "paragraph": 141,
   "name": "67. De iis, qui sanctimoniales rapiunt et in coniugium sumunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:144"
  },
  {
   "paragraph": 142,
   "name": "De his, qui sanctemoniales virgines vel viduas rapiunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:145"
  },
  {
   "paragraph": 143,
   "name": "68. De iis, qui alienas sponsas rapiunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:146"
  },
  {
   "paragraph": 144,
   "name": "De his, qui sponsas alienas rapiunt vel consensu parentum accipiunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:147"
  },
  {
   "paragraph": 145,
   "name": "69. De eo, qui vivente marito coniugem illius adulteravit et illo mortuo sumpsit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:148"
  },
  {
   "paragraph": 146,
   "name": "De eo, qui vivente marito coniugem illius adulterasse et eo defuncto eam sumpsisse dinoscitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:149"
  },
  {
   "paragraph": 147,
   "name": "70. De iis, quae sub velamine religionis quasi sanctimoniales degunt et voluptatibus inservire dicuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:150"
  },
  {
   "paragraph": 148,
   "name": "De falsis sanctimonialibus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:151"
  },
  {
   "paragraph": 149,
   "name": "71. Ut auctoritatem regiam penes se habeant episcopi, qua ministros rei publicae, si eorum indiguerint adiutorio, conveniant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:152"
  },
  {
   "paragraph": 150,
   "name": "Ut auctoritas sigillo regio roborata singulis donetur episcopis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:153"
  },
  {
   "paragraph": 151,
   "name": "72. De sepulturis infra ecclesiam, et de sepulcris non violandis vel pecunia pro sepultura non exigenda.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:154"
  },
  {
   "paragraph": 152,
   "name": "De mortuis in aeclesia non sepeliendis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:155"
  },
  {
   "paragraph": 153,
   "name": "73. Ut erga Iudaeos antiqua canonum et legum iura serventur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:156"
  },
  {
   "paragraph": 154,
   "name": "Ut erga Iudeos ab ominibus iura serventur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:157"
  },
  {
   "paragraph": 155,
   "name": "74.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:158"
  },
  {
   "paragraph": 156,
   "name": "Ex consilio Tolitano capite LVIII. De his, qui contra fidem Christi Iudeis munus vel favorem prestant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:159"
  },
  {
   "paragraph": 157,
   "name": "75.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:160"
  },
  {
   "paragraph": 158,
   "name": "Item in eodem concilio cap. LX. De filiis Iudeorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:161"
  },
  {
   "paragraph": 159,
   "name": "76.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:162"
  },
  {
   "paragraph": 160,
   "name": "De mercatoribus huius regni.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:163"
  },
  {
   "paragraph": 161,
   "name": "77. Ut potentes viri ac feminae provideant, ne in suis domibus vigeant adulteria et libidines.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:164"
  },
  {
   "paragraph": 162,
   "name": "De adulteriis et luxuriis non faciendis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:165"
  },
  {
   "paragraph": 163,
   "name": "78. Ut capellae villarum regiarum non committantur laicis, sed ecclesiasticis; et de dominicis decimis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:166"
  },
  {
   "paragraph": 164,
   "name": "De his, qui ceteris praecellunt et negglegentius, quae Dei sunt, exequi videntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:167"
  },
  {
   "paragraph": 165,
   "name": "79. Ut comites seu iudices placitum aut mallum non teneant post quartam feriam in capite ieiunii.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:168"
  },
  {
   "paragraph": 166,
   "name": "Ut, que constituta sunt, regia magestas observari precipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:169"
  },
  {
   "paragraph": 167,
   "name": "80. Ut feriati sint octo dies paschalis festivitatis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:170"
  },
  {
   "paragraph": 168,
   "name": "81. Ut capitula a Carolo Magno imperatore et a Ludovico augusto promulgata observari praecipiantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:171"
  },
  {
   "paragraph": 169,
   "name": "Ut capitula a regibus promulgata observentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:172"
  },
  {
   "paragraph": 170,
   "name": "82. Ut, qui haec statuta episcopalia et regalia violarit, si clericus est, gradum amittat, si saecularis, honore suo privetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:173"
  },
  {
   "paragraph": 171,
   "name": "Quod haec, non parvipendentes maiorum instituta, fecerint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:174"
  },
  {
   "paragraph": 172,
   "name": "83. Conclusio ad regem, ut capitula, quae ipse decrevit et manu sua firmavit, re ipsa conservet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:175"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Quia generis humani fragilitas pronior dilabatur ad corrigenda, quam studeat conservare correcta, et divina testantur oracula, et consuetudine monstratur cotidiana; quia etiam virtutes facilius queant plantari, quam vitia possint eradicari, et ager dumosus ruricolarum usu atque labore ad cultum fertilem perductus ostendit, et propheta sacerdotalem gestans personam Domino loquente praemonstrat dicens:' Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et dissipes et disperdas et edifices et plantes.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:176"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Quattuor enim prius ponens ad destruendum prava et duo postmodum ad statuendum recta, ostendit, quid falce sacerdotali durius valeat et sepius debeat recidi: quicquid terrena potestate vel cupiditate, ignorantia seu fragilitate, studio ac subreptione perversum in ecclesia aut in humana conversatione pullulaverit, recidendum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:177"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Sacerdotum est enim divina populo dare mandata et referre responsa, quia' in rationale pectoris Aaron erant doctrina et veritas.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:178"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Et sacerdotalis chorus os Domini appellatur, sicut scriptum est:' Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris'; cui etiam dictum est:' Tu autem adnuntiabis eis', quin populis universis,' ex me', et:' Legem requirent ex ore sacerdotis, quia angelus Domini exercituum est'; et multa alia his similia, quae vera christianitas plus iam pene credendo et venerando, quam audiendo vel discendo cognoscit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:179"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Sacerdotum est etiam imminentem gladium, quae est animadversio divini furoris atque iudicii, populis nuntiare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:180"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Eorum est nichilominus verbi gladio,' acutiore omni gladio ancipiti, qui penetrat usque ad divisionem animae et corporis, compagum quoque et medullarum atque cogitationum et intentionum cordis', in unoquoque ecclesiae filio prava resecare a rectis pravosque in omni ecclesia, si ita res poposcerit, ut saeculi iudices et iudicii divini praecones, segregare de rectis; quia nulli, qui sanum sapit, est dubium ita Dominum omnia moderasse, ut clavibus ecclesiae datis aditus ad vitam claudi debeat vel reserari: et quicquid ordine ordinato a sacerdotibus in ecclesia geritur, per gratiam sancti Spiritus ab illo geratur, qui, quod eis promisit, nullatenus pro quocumque in quocumque dimisit:' Ecce ego', inquiens,' vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:181"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Quod certissime cognoscentes Domini sacerdotes et subtili examine perpendentes, quia eorum erat ad omnem actionem populi, ut Dominus per Moysen praeceperat, tubis clangere, id est manifestissima praedicatione voluntatem Domini insonare; postquam ab ipsis piae memoriae Hludowici divini augusti temporibus ecclesia diversis et adversis ceperat vexationibus fatigari, in qua, ut propheta longe multo ante defleverat,' a planta pedis usque ad verticem non' erat, immo nec' est desiderabilis sanitas': crebris monitionibus suam, principum quoque et potentum ac pauperum totiusque ecclesiae clamantes necessitatem, vocem correctionis dederunt, si forte vel' ipsa vexatio', ut scriptum est,' intellectum daret auditui'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:182"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Hoc verbis, hoc scriptis, hoc publicis, hoc privatis suasionibus, hoc specialibus, hoc generalibus egerunt pro Christo legatione fungentes petitionibus; hoc etiam dicta dominica proponentes, hoc propheticis et apostolicis oraculis contestantes, hoc veterum statuta prae oculis demonstrantes, hoc capitulari et petitoria suggestione saepius et principes et rei publicae potentes atque ministros ex divina insinuatione et voce blande ac terribiliter, quia ita diversi rerum eventus exegerant, monuerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:183"
  },
  {
   "paragraph": 173,
   "name": "Et ut de multis quaedam ad memoriam reducamus, ita egerunt scriptis, quae constant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:184"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Quorum est unum ex synodo in pago Andegavensi habita in villa, quae dicitur Lauriacus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:185"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Aliud in reversione gloriosi regis ac domni nostri Karoli a Redonis civitate, quod idem inclitus princeps et ceteri quique, tam ecclesiastici quamque ex laicali ordine, qui adfuerunt viri, manu propria firmaverunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:186"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Tertium in generali synodo apud Teodonis- villam generaliter actum et generali contestatione prolatum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:187"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Quartum ex convenientia in praedicto conventu ceptum et in Verno palatio perpetratum, sed invidia ac malitia diaboli seu ministrorum eius nondum principis et populi auribus propalatum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:188"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Inde vero, quia, sicut necesse fuerat, divinis iussionibus non est secuta oboedientia, dedit Dominus' ab aquilone', unde iuxta prophetam' pandetur malum', dignos meritis nostris apostolos, crudeles scilicet et inmanissimos christianitatis persecutores Nortmannos, qui usque Parisius venientes, quod iussit Dominus, monstraverunt; quorum actus Domini sacerdotes, ut praevenerant ex ore Domini, sermone sunt etiam subsecuti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:189"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Sed et inde Belvacum civitatem venientes, quae ex Domini voluntate cognoverant, et verbo et scripto nullatenus siluerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:190"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Tandem autem crassante iniquitate et elongante se optata atque obtabili pace non solum a medio nostri, verum, quod est lugubrius, a finibus nostris; perspicientes etiam divinam misericordiam, quae potissimum in tribulatione suis fidelibus consueverat semper adesse, tot miserorum gemitus tantasque lacrimas et pene intolerabiles et in hac regni dumtaxat parte inauditas afflictiones et horribiles calamitates, surda si dici fas est, aure Dominum iusto iudicio praeterire: ob hoc iustae indignationis divinae complangendum supplicium et ecclesiae Christi devoto pectore tractandum negotium, praesulum quoque et sequentis cleri correctionem et regis ac regni salubritatem atque stabilitatem et populi auctore et fautore Domino procurandam salutem venerabiles episcopi, Wenilo videlicet Senonicae sedis archiepiscopus cum suffraganeis suis, Hincmarus quoque sanctae metropolis ecclesiae Remorum episcopus cum coepiscopis suis et Hrodulfus Bituricae civitatis archiepiscopus, ceteris etiam Domini sacerdotibus legatis vel scriptis suam praesentiam exhibentibus in Meldensem ecclesiam de suis civitatibus convenerunt, ibique secundum synodalis ordinis censuram residentes anno dominicae incarnationis DCCCXLV. piique regis Karoli succrescente feliciter VI, cuius consensu sub divino nutu illuc conventum est, XV. Kalendas Iulii, quia occasiones durissimae iam annis praecedentibus synodalia tempora religioni abripientes sibi indebite subripuerant, post compassionis fraternae et communis miseriae luctum statuerunt, primo aliqua ex his, quae nuper ab eodem devotissimo principe una cum sacro ecclesiastico ordine et inlustrium virorum nobilitate decreta sunt, ita, ut constituta fuerunt, praefigere vel, quae ab ipsis ac ceteris Christi vicariis ex divina auctoritate ad statum sanctae ecclesiae redintegrandum et principis ac rei publicae et subsequentis christianitatis salutem sunt propalata capitula, recenti memoriae et auditui atque aspectui salubriter propitio Christo praescribere, et tunc, quae sancti Spiritus gratia ministraverit et patrum constitutio roborarat, devotis mentibus intimare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:191"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Quia quae bene inventa et semel statuta sunt, observatione indigent, ut vestigiis praecedentium didicimus, non retractatione.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:192"
  },
  {
   "paragraph": 174,
   "name": "Nec solum studendum est nova cudere, sed et vetera conservare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:193"
  },
  {
   "paragraph": 175,
   "name": "Quia etiam mox post absolutam synodum nec ammonitionis episcopalis congruentia variis eventibus praepedita potuit subsequi nec monitionis efficacia promereri, praedicti venerabiles episcopi una cum aeque venerabili Gunbaldo Rotomagensi archiepiscopo ac coepiscopis suis consensu suprascripti gloriosissimi regis Karoli anno incarnationis dominicae DCCCXLVI, XVI. Kalendas Martias Parisius convenerunt, et ceptum divinum negotium pertractantes, ut ad perfectionem debitam propiciante Christo perduceretur, satagere studuerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:194"
  },
  {
   "paragraph": 175,
   "name": "Sicque per septimformis Spiritus sancti virtutem nos omnes, licet indigni, Christi tamen vicarii et apostolorum ipsius successores omnem hominem ecce iam non modo septies, verum et octies intuitu meriti stabulario repromissi:' Quod supererogaveris', inquit,' cum redigero, reddam tibi' convenientes, ut vel nunc in hac octava, quae resurrectionem praetendit, conventione a mortuis operibus communiter resurgamus, consilium Dei iuxta Pauli vocem adnuntiamus, et mundos nos a sanguine audientium exhibemus; indeque non oboedientibus, quam non optamus, iram et indignationem ac tribulationem, sicut idem sanctus apostolus docuerat, denuntiamus; omni autem oboedienti et operanti bonum ac perseveranti in bono Christi Dei nostri voce promittimus, quam et deposcimus, gloriam et incorruptionem et vitam aeternam in saecula saeculorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:195"
  },
  {
   "paragraph": 175,
   "name": "Amen.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:196"
  },
  {
   "paragraph": 176,
   "name": "Capitula ex conventu habito in villa, quae dicitur Colonia, consensu principis et episcoporum ac ceterorum fidelium prolata et confirmata et ab omnibus Dei fidelibus necessario observanda.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:197"
  },
  {
   "paragraph": 177,
   "name": "Cap. 1. De honore videlicet et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum, quae auctore Deo sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt, communiter Domino mediante decernimus, ut, sicut tempore beatae recordationis domni ac genitoris nostri excultae et honoratae atque rebus ampliatae fuerunt, ita permaneant, et quae a nostra liberalitate honorantur atque ditantur, de cetero sub integritate sui serventur, et sacerdotes ac servi Dei vigorem ecclesiasticum et debita privilegia iuxta reverendam auctoritatem obtineant; eisdem vero regalis potestas et inlustrium virorum strenuitas seu rei publicae administratores, ut suum ministerium competenter exsequi valeant, in omnibus rationabiliter et iuste concurrant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:198"
  },
  {
   "paragraph": 178,
   "name": "2. Honor etiam regius et potestas regali dignitati competens atque sinceritas et obtemperantia seniori debita, remota omni socordia et calliditate seu qualibet indebita quorumcumque coniunctione contra honorem et potestatem atque salutem nostram sive regni nostri soliditatem, nobis in omnibus et ab omnibus, sicut tempore antecessorum nostrorum consueverat, exhibeatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:199"
  },
  {
   "paragraph": 178,
   "name": "Et si quis quemcumque contra nos et contra hanc pactam sinceritatem aliquid moliri manifeste cognoverit, si eum converti nequiverit, aperte prodat atque denotet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:200"
  },
  {
   "paragraph": 178,
   "name": "Et sic consilio atque auxilio episcopalis auctoritas et fidelium unanimitas, ut honor et potestas regia inconvulsa permaneat, totis nisibus decertare et adiuvare procuret.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:201"
  },
  {
   "paragraph": 179,
   "name": "3. Quia vero debitum esse cognoscimus, ut, a quibus honorem suscipimus, eos iuxta dictum dominicum honoremus, volumus, ut omnes fideles nostri certissimum teneant neminem cuiuslibet ordinis aut dignitatis deinceps nostro inconvenienti libitu aut alterius calliditate vel iniusta cupiditate promerito honore debere privare, nisi iustitiae iudicio et ratione atque aequitate dictante.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:202"
  },
  {
   "paragraph": 179,
   "name": "Legem vero unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore meorum praedecessorum habuerunt, in omni dignitate et ordine favente Deo nostram magnificentiam observaturam promittimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:203"
  },
  {
   "paragraph": 180,
   "name": "4. Quod ut facilius atque obnixius nostra auctoritas valeat observare, omnes, sicut in vestra bene memorabili convenientia pepigistis, conservare studebitis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:204"
  },
  {
   "paragraph": 180,
   "name": "Immo etiam cuncti in postmodum sollicite praecavebunt, ne aliquis pro quacumque privata commoditate aut reicienda cupiditate sive alicuius consanguinitatis vel familiaritatis seu amicitiae coniunctione nobis immoderatius suggerat vel postulationibus aut quolibet modo inliciat, ut contra iustitiae rationem et nostri nominis dignitatem ac regiminis aequitatem agamus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:205"
  },
  {
   "paragraph": 181,
   "name": "5. Et si forte subreptum nobis quippiam ut homini fuerit, competenter et fideliter, prout sublimitati regiae convenit et necessitatibus subiectorum expedit, ut hoc rationabiliter corrigatur, vestra fidelis devotio admonere curabit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:206"
  },
  {
   "paragraph": 182,
   "name": "6. Tandem autem visum est nobis annectere, ut, si quis hoc foedus concordiae salubris, quod propter pacis caritatisque custodiam inivimus et cyrographi virtute subscripsimus, rebelli atque animo pertinaci inruperit, christiana dilectione admoneatur et ad inconvulsum caritatis vinculum conservandum, quod qui temptaverit corrumpere facilius poterit se ipsum disrumpere quam illud possit inrumpere, iuxta monita divina, ut resipiscat, hortetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:207"
  },
  {
   "paragraph": 182,
   "name": "Et si audierit, fiat de societate fideli omnibus gaudium; si vero obaudire rennuerit, tunc pontificalis auctoritas et regalis sublimitas atque in caritatis conexione persistentium magnanimitas, secundum quod res et necessitas postulaverit ac ratio expetiverit seu qualitati personae convenerit, zelum suae devotionis ferventissime exerat, et quod inspirante Deo agendum in omnem salutis et utilitatis atque honestatis partem iudicaverit, inrefragabiliter peragat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:208"
  },
  {
   "paragraph": 183,
   "name": "Ex capitulis vero in synodo apud Teodonis- villam habitis quaedam monenda subiungimus; quaedam autem pro tempore tunc dicenda nunc brevitati studentes recidimus; quaedam etiam necessitati consulentes et ordini providentes, patrum sequentes consuetudinem interposuimus ita ab episcopis prolata principum et ceterorum fidelium saluti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:209"
  },
  {
   "paragraph": 184,
   "name": "7. Videtur nobis, si feliciter vultis regnare et vigorem regium ac seniorale et super vestros et super inpugnantes potestatem vestram optatis habere, caritatem illam, quam apostolus docuit,' de corde puro et conscientia bona et fide non ficta' cum fratribus vestris studete habere; et quia sic habeatis, et fidelibus et infidelibus omni virtute et puritate, quantum Deus dederit, curate manifestare, sicut ipse docuit dicens:' In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:210"
  },
  {
   "paragraph": 185,
   "name": "8. Quia bene nostis ab illo, qui solus rex et sacerdos fieri potuit, ita ecclesiam dispositam esse, ut pontificali auctoritate et regali potestate gubernetur, et scriptum esse liquido pervidetis:' Ubi non est gubernator, populus corruit', et tanto periculosius, quanto anima plus est pretiosa quam corpus, canonum etiam inrefragabilis auctoritas super episcoporum ordinatione evidentissime praecipiat, ferventissime Dei legatione fungentes monemus, ut, quandocumque Deo dispensante quilibet episcopus ad Deum migraverit, submota funditus peste simoniacae hereseos, sine dilatione iuxta auctoritatem canonicam, sedes vacans episcopum a vobis regulariter designatum et gratia sancti Spiritus consecratum accipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:211"
  },
  {
   "paragraph": 186,
   "name": "9. Sacrum quoque monasticum ordinem a Deo inspiratum et ab ipsis apostolis fundatum seu a nominatissimis ac sanctissimis patribus excultum atque per istud imperium a vestris piae memoriae praedecessoribus propagatum et quaedam etiam loca specialius venerabilia contra omnem auctoritatem et rationem ac patrum vestrorum seu regum praecedentium consuetudinem laicorum curae et potestati in maximo vestro periculo et illorum perditione et Dei ac sanctorum non modica ad irascendum provocatione vos commisisse dolemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:212"
  },
  {
   "paragraph": 186,
   "name": "Quapropter pro Christo devotissime obsecramus, ut tam magnam offensam et iustam reprehensionem atque periculosam sine exemplo praecedentium praesumptionem ab animabus vestris et a felicitate regni vestri pellatis et loca venerabilia et habitum ac ordinem sacrum eis, qui ad hoc vocati sunt, viris scilicet ex clericali et ecclesiastico vel monastico ordine religiosis seu et in suo sexu feminis Deo dicatis atque devotis et in scola Christi eruditis, ad custodiendum et providendum committatis, qui et' quae Dei sunt Deo et quae sunt caesaris caesari' reddant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:213"
  },
  {
   "paragraph": 186,
   "name": "Qui si minus perfecte et in divina religione et in rei publicae utilitate profecerint, aut corripiantur aut meliores et utiliores in locis eorum substituantur; et non propter pravorum nequitiam ordo religionis et loca sacratissima eis, quibus licitum non est, committantur, quia, ut sancti patres dicunt,' non debet esse in regimine vel in contubernio communis habitatio, quorum est diversa professio'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:214"
  },
  {
   "paragraph": 186,
   "name": "Et magnopere cavendum est, ne tam manifesta religionis destructio regni huius fiat desolatio; cum manifestissime scriptura demonstret Ozam morte dampnatum, qui archam Domini quasi cadentem relevare voluit, quam vel contingere inlicitum ei fuit. Haec autem loca sacrata non ideo ab illis, quia tenere non debent, occupari prohibemus, ut a nobis illa cupido possideri quaeramus, sed ut hi, quibus ea habere non licet, licita habeant et illi, qui ad regiminis onera portanda a Domino vocati sunt, divina mysteria exsequantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:215"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "10. Perventum est siquidem ad nos, quod auditu lugubre et dictu nefas actuque horribile ac nimis triste dinoscitur, quia contra omnem auctoritatem, contra patrum decreta et totius christianae religionis consuetudinem in monasteriis regularibus laici in medio sacerdotum et levitarum ac ceterorum religiosorum virorum ut domini et magistri resideant et velud abbates de illorum vita et conversatione decernant eosque diiudicent et regimina animarum ac divina eis secundum regulam non solum sine praesentia, verum et sine conscientia episcopi committant sacraria, et ita praesumptive docent, qui noluerunt fieri discipuli veritatis, ut saltu inordinato magistri fiant erroris.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:216"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Quod quam temerario ausu praesumptum sit, omnis scripturarum demonstrat auctoritas, adeo ut, sicut scriptum est, nec in persecutione dominica sine ministris pontificum res publica ad comprehendendum Dominum, quanto magis ad ordinanda divina servitia auderent transmittere?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:217"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Ait enim scriptura secundum Iohannem:' Iudas autem cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros'; et item:' Et adduxerunt Iesum ad Annam primum et inde ad Caiphan pontificem'; et post examinationem pontificis suscepit eum Pilatus; et Paulum princeps sacerdotum secundum legem sedens per legem iudicare debebat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:218"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Et quibus panes propositionis non licet edere, etiam regis a Deo electi petitione, nisi ab inmunditia sua mundentur, iudicio sacerdotum panes proponunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:219"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Quod non est aliud, nisi quod Iohannes dicit, cum venerit, antichristum acturum,' et nunc antichristi', videlicet isti,' multi sunt'; et quod Dominus secundum Marcum:' Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco, ubi non debet; qui legit, intellegat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:220"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Vere enim ista est abominatio desolationis, non solum religionis, sed etiam praesentis et perpetuae salutis, et non solum subditorum et talium apocriphorum rectorum, verum et regis et regni atque regni primorum huic detestabili inordinationi fautorum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:221"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Et quod adhuc habetur flebilius, quidam episcoporum e vicino sedentes et iuxta prophetam' canes muti, non valentes latrare nec opponere murum pro domo Israel' haec scientes silent et surda aure pertranseunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:222"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Unde zelo divino accensi auctoritate Dei,' ex quo omnis paternitas' secundum apostolum' in caelo et in terra nominatur', decernimus, ut, quicquid huiusmodi hactenus actum est, sacerdotali ac regali rigore seu dispositione cassetur et ad statum auctoritativum reducatur, et talis abbatia, quae paternitas latino nomine dicitur, funditus removeatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:223"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Et si quis hoc de cetero praesumpserit et ammonitus a tali pracsumptione se corrigere non voluerit, et isdem et qui ei faverit vel consenserit a corpore Christi separetur et sanguine.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:224"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Qui autem de monachis per talem manum obedientiam regularem susceperit, gravioris culpae vindicta puniatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:225"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Quodsi post quisquam illorum praesumpserit, iudicio sancti Spiritus praesenti decreta auctoritate anathematizetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:226"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Si autem monachus contempnens gradum ecclesiasticum habuerit, eo privetur; et si gradum non habuerit, pane et aqua contentus ergastulo diebus quadraginta retrudatur, et de ministerio indebite adepto ultionem canonicam, qui a qualibet seculari potestate praedictum honorem ecclesiasticum vult obtinere, ex hoc decreto sustineat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:227"
  },
  {
   "paragraph": 187,
   "name": "Episcopi vero, qui actenus tantam silentio consenserunt praesumptionis perniciem, durius arguantur; et si deinceps istud sine vindicta dimiserint aut agere in suis parrochiis consenserint, tribus mensibus hoc synodali iudicio a missarum sollemniis se abstineant, et suae tantum ecclesiae communione contenti fiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:228"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "11. Occasionem etiam et fomitem, unde ordo ecclesiasticus et canonica forma atque monastica religio saepe a longe superiori tempore, cum minus religiosos principes habuit, titubavit et pene conlabens deperiit et iterum, cum devotos et in Dei zelo ferventes principes accipere meruit, resurrectione quadam revixit et vigorem recepit atque sui processus tempore ambulavit, quod non sine gravi dolore et metu ultionis divinae dicimus, in vestri regiminis tempore' in' destructionem, non in aedificationem', sicut Paulus docuerat, accidisse conspicimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:229"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "Quod et nostris peccatis, qui dispensatores et pastores ecclesiarum esse debuimus, veraciter imputamus; et eorum, quorum factione res ista adeo male pullulavit et excrevit, alia praecedentia peccata hoc meruisse, pro certo auctoritate divina cognoscimus: ut,' qui nocebant', sicut scriptum est,' nocerent adhuc, et qui in sordibus erant, sordescerent adhuc'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:230"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "Unde Deum gravius ad iracundiam provocarent et sanctos, quos intercessores pro suis peccatis habere debuerant, infensos haberent et sacerdotes ac viros religiosos seu Christi pauperes, quos oratores et reconciliatores sibi de suo promereri necesse fuerat, proclamatores adversum se fieri irritarent et ad cumulum suorum peccatorum etiam illa peccata, unde in conspectu Dei rationem in die terribilis iudicii redderent, et augerent, quae illi commiserunt, qui eadem ipsa peccata per intercessionem fidelissimarum oblationum deleverunt, quas ecclesiasticarum rerum pervasores inconsulte et in perniciem sui sine reverentia abutuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:231"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "Quod ita verum esse, ut dicimus, Dominus protestatur dicens:' Peccata populi mei comedunt'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:232"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "Peccata enim populi comedunt, qui contra auctoritatem divinam res ecclesiasticas indebite pervadunt et nec intercessionis ope nec praedicationisi consilio vel quocumque divino auxilio pro peccatis corum, qui eas dederant, laborant nec pio operi, ad quod fides fidelium eas tradiderat, inservire permittunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:233"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "De quo periculoso facto vos, princeps christianissime, venerabiliter admonemus et devotissime obsecramus, ut memores salutis vestrae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam largitatis progenitorum vestrorum erga sanctas ecclesias, propter quam feliciter regnaverunt et sibi contrarios superaverunt, memores siquidem, cum quanta religione etiam ante Christi sanguinem et in tempore famis in Aegypto discretione sancti Ioseph apud nefandum regem Pharaonem terra sacerdotalis extitit, innumera quoque scripturarum exempla, ut lacte ecclesiae nutriti et scientiae ipsius uberibus sufficienter repleti, ante oculos reducentes tunicam Christi, qui vos elegit et exaltavit, quam nec milites ausi fuerunt scindere, tempore vestro quantotius reconsuite et resarcite et nec violenta ablatione nec inlicitorum praeceptorum confirmatione res ab ecclesiis vobis ad tuendum et defensandum ac propagandum commissis auferre temptate: sed ut sanctae memoriae avus et pater vester eas gubernandas vobis fautore Deo dimiserunt, redintegrate, et praecepta regalia earundem ecclesiarum conservate et confirmate; ne sicut intentavit Samuhel propheta ad Roboam filium Salomonis in conscissione pallii, praesens regnum, quod absit, vobis patrum labore adquisitum et hereditate relictum a vobis ipse Christus dividat et aeternum regnum, quod promisit, non tribuat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:234"
  },
  {
   "paragraph": 188,
   "name": "Nec contra Dei faciem iratas hominum facies consideretis; quia, si ad tempus illis displicueritis, cum vos Deo placebitis, in vobis ille, quod promisit, implebit:' Cum placuerint', inquiens,' Domino viae hominis, omnes inimicos eius convertet ad pacem.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:235"
  },
  {
   "paragraph": 189,
   "name": "12. Petimus tandem, ut ordo ecclesiasticus, in quibuscumque ei fuerit necesse rigorem salutis humanae exerere, per potestatem vestram et per ministerium ministrorum dominationis vestrae secundum antiquam consuetudinem suum vigorem recipiat: et populi generalitas una cum ecclesiastica devotione' iudicium, quod honor regis diligit', et' iustitiam, qua thronus eius firmatur', per dispositionem vestram suscipiat; seu admonitione atque consilio sacerdotali vestra sublimitas et quisque in quolibet statu vel ordine de rapinis et ceteris, quae discordiae malo acciderunt, praeteritis erroribus poenitudinem gerat et Domini reconciliationem expostulet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:236"
  },
  {
   "paragraph": 189,
   "name": "Quam facile omnis, qui quaesierit, inveniet, si in loco discordiae plantata fuerit caritas, quae cooperit multitudinem peccatorum, eumque potius quam nos in consilio, non nostro sed Dei, adtendatis, qui dixit:' Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:237"
  },
  {
   "paragraph": 189,
   "name": "Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:238"
  },
  {
   "paragraph": 190,
   "name": "Capitula in synodo acta, quae habita est apud Lauriacum in pago Andegavensi anno DCCCXLIII. incarnationis domini nostri Iesu Christi, mense Octobri, indictione VII.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:239"
  },
  {
   "paragraph": 191,
   "name": "13. Si quis publicus divinae legis praevaricator vel pro manifestis criminibus erga ecclesiastica iusta et rationabilia iudicia contemptor repertus fuerit vel inflatus ac tumidus monitis ecclesiasticis ac sanctorum patrum constitutionibus contradictor vel subsannator comprobatus fuerit, si monitionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:240"
  },
  {
   "paragraph": 192,
   "name": "14. Si quis contra regiam dignitatem dolose ac callide ac pernitiose satagere comprobatus fuerit, nisi dignissime satisfecerit, anathematizetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:241"
  },
  {
   "paragraph": 193,
   "name": "15. Si quis potestati regiae, quae' non est' iuxta apostolum' nisi a Deo', contumaci ac inflato spiritu, contra auctoritatem et rationem pertinaciter contradicere praesumpserit et eius iustis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem ecclesiasticam ac ius civile obtemperare inrefragabiliter noluerit, anathematizetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:242"
  },
  {
   "paragraph": 194,
   "name": "16. Quicumque superbiae facibus accensi vel protervia stomacati haec, quae pro sanctae matris ecclesiae tranquillitate sacerdotalique rigore et regia dignitate a nobis unanimiter definita manibusque propriis roborata sunt, violare aut quolibet argumento inrumpere temptaverit, placet eos omnes anathematizari.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:243"
  },
  {
   "paragraph": 195,
   "name": "Ex capitulis apud Belvacum civitatem in synodo habitis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:244"
  },
  {
   "paragraph": 196,
   "name": "17. Ut res ecclesiasticae tempore principatus vestri ablatae ex integro praesentialiter restituantur et restitutae conserventur, sicut tempore avi et patris vestri fuerunt, et excepto superposito, quod ad usus possidentium absumptum est, quomodo tunc erant, quando vos inde illas tulistis, sine refragatione reddantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:245"
  },
  {
   "paragraph": 196,
   "name": "Hinc enim in canone Aurelianensi scriptum est titulo XIII:' Ne cui liceat res vel facultates ecclesiae aut monasteriis vel senodochiis pro quacumque elemosyna cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere: quodsi quis fecerit, tamquam necator pauperum canonum antiquorum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quae sunt ablata vel retenta, reddantur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:246"
  },
  {
   "paragraph": 197,
   "name": "18. Ut praecepta inlicita iure beneficiario de rebus ecclesiasticis facta a vobis sine dilatione rescindantur, et ut de cetero, ne fiant, a dignitate vestri nominis regii caveatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:247"
  },
  {
   "paragraph": 198,
   "name": "19. Ut ab ecclesiis vestrae ditioni subiectis indebitas consuetudines et iniustas exactationes de cetero non exactetis, sed ita eas conservetis, sicut ordo docet canonicus et tempore avi et patris vestri conservatae fuerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:248"
  },
  {
   "paragraph": 199,
   "name": "20. Et ne magnificentiam vestram illuc vestrae dignitati indecens et inhonesta inpellat necessitas, quo non trahit voluntas, et partim necessitate, partim etiam subreptione, quia aliter, quam se rei veritas habeat, vobis dictum vel postulatum fuit, maxime quod ad rempublicam pertinuit aut praereptione in beneficiario iure aut in alode absumptum habetur: videtur nobis utile et necessarium, ut fideles et strenuos missos ex utroque ordine per singulos comitatus regni vestri mittatis, qui omnia diligenter inbrevient, quae tempore avi ac patris vestri vel in regio specialiter servitio vel in vassallorum dominicorum beneficiis fuerunt, et quid vel qualiter aut quantum exinde quisque modo retineat, et secundum veritatem renuntietur vobis. Et ubi inveneritis, quia ratio et utilitas ac ordo seu veritas in absumptis vel donationibus habeantur, in statu permaneant; ubi autem inrationabilitas vel potius fraus inventae fuerint, una cum consilio fidelium vestrorum hoc taliter corrigite, ut et ratio atque utilitas seu iustitia non deserantur et dignitas vestrae magnificentiae per necessitatem ita vilis non fiat, sicut vos non decere cognoscitur, quoniam domestica domus vestra aliter obsequiis domesticorum repleri non poterit, nisi habueritis, unde eis meritum rependere et indigentiae solatium ferre possitis; et sic demum res publica et vestra de suo suffragetur sibi, et ecclesiae, quibus non expedit, habeantur inmunes.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:249"
  },
  {
   "paragraph": 200,
   "name": "21. Ut precariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur et cum auctoritate ecclesiastica vel civili, si fiendae sunt, fiant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:250"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "22. Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:251"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare oportet ut alienarum dispensatorem, non propriarum largitorem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:252"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Et a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus proprie Deo et sanctis illius dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem, cui non vult, contra utilitatem et rationem praestitum de proprio facere beneficium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:253"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Praecepta autem regalia super precariis ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit, quoniam praecepta in iure ecclesiastico firmare indignum iudicet necesse est maiestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:254"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Isdem autem custos ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et ecclesiasticae communionis forte inmemor contra auctoritatem praeceptum regium pro quacumque adsentatione fieri petat; qui etsi fecerit, non audiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:255"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Si autem et obtinuerit, regia discretione et episcopali iudicio idem rescindatur, et petitor iniustus pro principis iniusta suggestione digne corripiatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:256"
  },
  {
   "paragraph": 201,
   "name": "Et precariae secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem de quinquennio in quinquennium renoventur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:257"
  },
  {
   "paragraph": 202,
   "name": "23. Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:258"
  },
  {
   "paragraph": 202,
   "name": "Quae autem inconsulte sunt factae, iuxta decretum canonicum papae Hilarii, quae inlicite decessor episcopus admiserit vel ab aliis inlicite commissa sunt, ab eo, qui successor est, emendentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:259"
  },
  {
   "paragraph": 203,
   "name": "24. Ut contra depraedatores et obpressores ecelesiarum et rerum ad easdem pertinentium defensores secundum ministerium vestrum, quantum Deus posse dederit, existatis; et praecepta, quae avus ac pater vester ecclesiis ditioni vestrae subiectis fecerunt ac firmaverunt et stabilita conservaverunt, quaeque vos confirmastis, de cetero rata in omnibus conservetis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:260"
  },
  {
   "paragraph": 204,
   "name": "Capitula in synodo acta, quae apud Meldensem urbem divino nutu habita est anno incarnationis dominicae DCCCXLV, XV. Kalendas Iulias, indictione VIII.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:261"
  },
  {
   "paragraph": 205,
   "name": "25. Salubre et decens esse cognoscitur atque apostolicis regulis conveniens, ut non solum, secundum apostolum, domui suae spiritaliter episcopus bene praesit, verum etiam et domum temporalem ornatam et compositam secundum competens ministerium suum et de vicinitate ecclesiae et de convenientia religionis et de receptione pauperum vel hospitum habeat; et ita sit ordinata, ut, quicumque conversationem et domos conversationis ipsius viderit, habitacula ea religionis valeat computare, non diversoria inpudicitiae aut alicuius inreligiositatis, quae castitati vel bonae opinioni contraria sint vel officiant, estimentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:262"
  },
  {
   "paragraph": 206,
   "name": "26. Suggerendum est etiam et ex divino mandato intimandum regiae dignitati, ut episcopium, quod domus episcopi appellatur, qualiscumque sit in oculis Domini episcopus, ipse tamen a rege regum rex constitutus, pro sanctitate ordinis episcopalis, sicut sanctus Gregorius ad Fortunatum docet episcopum, venerabiliter et reverenter introeat, et secundum sanctam praedecessorum consuetudinem, quando orationis et debitae susceptionis gratia in transitu convenienti civitatem ingressus fuerit, habitaculis episcopalibus reverenter inhabitet, et non diversoria feminarum magnificentia sua et religio venerabilis ibidem fieri permittat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:263"
  },
  {
   "paragraph": 206,
   "name": "Quia si secundum leges canonicas in mansiones clericorum introitus feminarum prohibentur, quanto magis domus episcopi ab huiusmodi inhabitatione et conversatione, etiam et a legitimo conubio coniugatorum debet inmunis esse et aliena?",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:264"
  },
  {
   "paragraph": 206,
   "name": "Sed et inmunitates praecedentium imperatorum ac regum ab huiusmodi longiori et diuturna conversatione et commoratione regum et quorumcumque potentium ac secularium personarum in episcopio prohibent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:265"
  },
  {
   "paragraph": 206,
   "name": "Quapropter et divinitus et humanitus sancitas divinas et humanas leges vestra devotio et dignitas observare curabit, si et in caelesti regno et in terreno feliciter cupitis prosperari.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:266"
  },
  {
   "paragraph": 207,
   "name": "27. Quia hactenus propter diversas necessitatum incommoditates aliter vos fieri incompetentia compulit, quam salubritas poposcisset et honestas atque utilitas postulassent, vestra studebit magnitudo obnixius observare, ut, quando transitus vester iuxta civitates acciderit, inmunes et liberas vestra dominatio iubeat a depraedationum exactationibus fieri mansiones intra civitatem, quia omnes, qui sua ad civitates deferebant, ut et salva quaeque ibi haberent et illa plus pacifice venderent, iam et hoc refugiunt et pristinae inmunitates et confirmationes infringuntur, dum et cives ab hospitibus opprimuntur et ab his, a quibus non solum opprimuntur, verum et diripiuntur, sua non solum vendere prohibentur, sed et propter direptionem post eos cum gemitu clamare coguntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:267"
  },
  {
   "paragraph": 208,
   "name": "28. Ut regia magnificentia liberiorem libertatem episcopis ad suum peragendum in eorum parrochiis ministerium, quam hactenus propter diversas perturbationes habuissent, maxime in sacratissimis temporibus, quadragesimae scilicet et adventus Domini, tribuat, quatinus et periculum et ipsi episcopi et regia dignitas salubrius pro ministerio sibi commisso et neglecto possint evadere et pro strenue exsecuto divinam misericordiam sibi conciliare praevaleant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:268"
  },
  {
   "paragraph": 208,
   "name": "Ipsi autem episcopi concessum sibi otium non in suas voluptates, sed in divinum et officiosum convertant negotium, quatenus studentes praedicationi et correctioni atque confirmationi, quod hactenus per parrochias fuit neglectum, sollerter et devotissime de cetero sit correctum et emendatum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:269"
  },
  {
   "paragraph": 208,
   "name": "Et non propter suam quietudinem episcopi ad remotiora loca secedentes et suum ministerium neglegentes proprias deserant civitates, sed ut parrochias suas cum officii efficatia circumeant aut cum religione in suis civitatibus canonice cum suis filiis degant et hospitalitate ornati, quae iam pene propter diversas rapacitates adnullata est, non solum in oculis Domini propter obedientiam mandati divini reddantur conspicui, verum et bonum testimonium secundum sanctum adquirant apostolum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:270"
  },
  {
   "paragraph": 208,
   "name": "Presbiteros etiam sibi commissos et doctrina et castitate et sobrietate atque hospitalitate secundum eorum ministerium ornari compellant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:271"
  },
  {
   "paragraph": 209,
   "name": "29. Ut quorundam episcoporum reprehensibilis, immo damnabilis consuetudo omnimodis corrigatur, qui plebes sibi creditas aut raro aut nunquam per se ipsos iuxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum visitant, cum Dominus dicat:' Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et adnuntiabis eis ex me' et cetera, quae divinus sermo complectitur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:272"
  },
  {
   "paragraph": 209,
   "name": "Omnes etiam sacerdotes Domini pia vigilantia fidem catholicam indagare et subditos sibi cum mandatorum Domini observantia episcopi quique studiosissime docere contendant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:273"
  },
  {
   "paragraph": 210,
   "name": "30. Ut, si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris ecclesiae, ambitiose et improbe ad potiorem aspirare contenderit, canonica erga eum definitio conservetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:274"
  },
  {
   "paragraph": 211,
   "name": "31. Ut metropolitanis sedibus antiquitus statuta iura serventur et a conprovincialibus episcopis iuxta regulas ecclesiasticas eis reverentia exhibeatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:275"
  },
  {
   "paragraph": 212,
   "name": "32. Ut principes iuxta decreta canonum per singulas provincias saltim bis aut semel in anno a metropolitanis et diocesanis episcopis synodice conveniri concedant, quia quaelibet confusio rerum temporalium dissolvere non debet collegium et studium sacerdotum.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:276"
  },
  {
   "paragraph": 213,
   "name": "33. Ut si quilibet episcopus ad synodum vocatus quacumque occasione venire distulerit, nisi evidens inpossibilitas praepedierit, salva censura ex hoc patrum auctoritate decreta cesset ab officio, donec satisfaciat fratribus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:277"
  },
  {
   "paragraph": 214,
   "name": "34. Ut canonum statuta sine praeiudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus vel iudiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:278"
  },
  {
   "paragraph": 214,
   "name": "In exponendis etiam vel praedicandis divinis scripturis sanctorum catholicorum et probatissimorum patrum sensum quisque sequatur,' in quorum scriptis', ut beatus dicit Hieronimus,' fidei veritas non vacillet'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:279"
  },
  {
   "paragraph": 214,
   "name": "Sed et qui in suis monasteriis religiose residere debent et vocum novitates, ut innotescant, studio proferre satagunt, acerrime ut praesumptores arguantur et comprimantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:280"
  },
  {
   "paragraph": 215,
   "name": "35. Ut quisque episcopus talem iuxta se pro viribus habere decertet, qui iuxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum patrum de fide et observatione mandatorum Dei seu et praedicationis doctrina presbiteros plebium assidue instruant et informent, ne domus Dei vivi, quae est ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat; sed et isdem talis existat, quem amor pecuniae non vexet aut reprobi mores et conversatio reprehensibilis periculose devastet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:281"
  },
  {
   "paragraph": 216,
   "name": "36. Ut presbiteri nullatenus ubicumque hospitari sinantur aut aliquo modo ipsi praesumant, sed assidue apud suas ecclesias esse studeant propter sacra misteria vel ministeria fidelibus exhibenda.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:282"
  },
  {
   "paragraph": 216,
   "name": "Nec etiam alibi habitare permittantur, neque mulieres quamcumque frequentationem habeant in locis, in quibus presbiteri aliquem recursum habuerint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:283"
  },
  {
   "paragraph": 216,
   "name": "Quodsi observare parvipenderint, ita ut transgressores et qui contra interdicta fecerint iudicentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:284"
  },
  {
   "paragraph": 217,
   "name": "37. Ut, quicumque ex clero esse videntur, arma militaria non sumant nec armati incedant, sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:285"
  },
  {
   "paragraph": 217,
   "name": "Quodsi contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae sanctitatis profanatores proprii gradus amissione multentur, quia non possunt simul Deo et saeculo militare.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:286"
  },
  {
   "paragraph": 218,
   "name": "38. Ut nullus deinceps veritatis episcopus solito super sacra iurare praesumat, quod mysterii causa sancti quaesierint patriarchae et fecerint.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:287"
  },
  {
   "paragraph": 218,
   "name": "Non enim in haesitatione et malitia exigentis, sed in caritate non ficta fides servatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:288"
  },
  {
   "paragraph": 218,
   "name": "Quod qui transgredi ausu temerario praesumpserit quolibet modo inlectus, censurae ecclesiasticae sine retractatione subiaceat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:289"
  },
  {
   "paragraph": 219,
   "name": "39. Ut multiplex iuramentorum et periuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, adtentius omnibus annuntietur, sicut ipse Dominus ostendit dicens:' Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui: ego Dominus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:290"
  },
  {
   "paragraph": 219,
   "name": "Tantum namque hoc malum est, ut ad sanctuaria martyrum, ubi diversorum egritudines sanantur, ibi periuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, iusto Dei iudicio a demonibus arripiantur, sicut dicit sanctus Gregorius:' Ad horum corpora aegri veniunt et sanantur; demoniaci veniunt et curantur; periuri veniunt et a demonio vexantur'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:291"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "40. Admonenda est regia magnitudo de hospitalibus, quae tempore praedecessorum suorum et ordinata et exculta fuerunt et modo ad nichilum sunt redacta.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:292"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "Sed et hospitalia Scothorum, quae sancti homines gentis illius in hoc regno construxerunt et rebus pro sanctitate sua adquisitis ampliaverunt, ab eodem hospitalitatis officio funditus sunt alienata.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:293"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "Et non solum supervenientes in eadem hospitalia non recipiuntur, verum etiam ipsi, qui ab infantia in eisdem locis sub religione Domino militaverunt, et exinde eiciuntur et ostiatim mendicare coguntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:294"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "Unde pertimescenda est canonica sententia et maxime decretalis Symmachi papae diffinitio, quia ut necator pauperum et Christi traditor Iudas isdem, qui huius sceleris auctor et perpetrator esse dinoscitur, praesenti et perpetuo est anathemate feriendus.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:295"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "Qui reiculam', inquit Symmachus papa, vel quicquid fuerit' ecclesiae, petunt a regibus et corrumpendae pietatis instinctu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:296"
  },
  {
   "paragraph": 220,
   "name": "Item in canone Aurelianensi:' Si quis quolibet tempore contra hanc constitutionem nostram venire temptaverit aut aliquid de consuetudine vel facultate senodochii abstulerit, ut xenodochium, quod avertat Deus, esse desinat, ut necator pauperum inrevocabili anathemate feriatur'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:297"
  },
  {
   "paragraph": 221,
   "name": "41. Providendum est regiae maiestati, ut monasteria, quae ab hominibus Deum timentibus in sua proprietate constructa praedecessores illius causa defensionis et mundeburdi susceperunt, ut libera libertate remota spe hereditaria de illorum propinquitate ibidem religio observaretur, et nunc in alodem sunt data, quapropter omnis exinde religio funditus est eversa: qualiter vota fidelium inconvulsa permaneant, ne voces eorum contra se ante Deum clamantes adiuncto periculo de eorum perditione, qui in eisdem locis necessitate naufragantur, condempnabiles sentiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:298"
  },
  {
   "paragraph": 222,
   "name": "42. Monenda est sollertia regia, ut strenuos et fideles missos per regnum sibi commissum dirigat; et investigent ac diligenter inbrevient res ecclesiasticas, quas per subreptionem atque ignorantiam quorumcumque in alodem ipse aut pater suus donavit; et consulens periculo animarum, suae videlicet et patris sui, hoc ad tempus corrigere studeat, ne forte, cum voluerit, minime possit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:299"
  },
  {
   "paragraph": 223,
   "name": "43. Cavendum est et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum et episcopis et regibus et omnibus sublimioribus potestatibus atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per simoniacam heresim regiminis locum obtineat quacumque factione, calliditate, promissione seu commoditate aut datione per se aut per emissam personam; cum Spiritus sanctus inter cetera documenta ecclesiastica per os sancti dicat Gregorii:' Cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat hereticus, promovetur?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:300"
  },
  {
   "paragraph": 223,
   "name": "Et item:' Ementes quippe atque vendentes par poena constringit; cum liqueat hanc heresim in ipsa sua origine apostolica esse detestatione dampnatam.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:301"
  },
  {
   "paragraph": 223,
   "name": "Et apostolus docet:' Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte.' Et item beatus Gregorius:' Dolens', inquit,' dico, gemens denuntio, quia sacerdotium, quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:302"
  },
  {
   "paragraph": 223,
   "name": "Item:' Adversarius animarum callida specie suadet, quasi debere ab habentibus accipi, ut sit, quod possit non habentibus erogari', sed scriptum est:' Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:303"
  },
  {
   "paragraph": 224,
   "name": "44. Ut corepiscopus modum suum iuxta canonicam institutionem teneat et nec sanctum chrisma nec sanctum paraclitum Spiritum, solis episcopis iuxta decreta Innocentii tribuere debitum, tradere temptet nec ecclesias consecret neque ordines ecclesiasticos, qui per inpositionem manus tribuuntur, id est non nisi usque ad subdiaconatum et hoc iubente episcopo et in locis, quibus canones designant, agere presumat; inpositioni autem penitentiae atque penitentium reconciliationi per parrochiam secundum mandatum episcopi sui inserviat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:304"
  },
  {
   "paragraph": 224,
   "name": "Si vero civitatis episcopus obierit, nihil ex episcopali ministerio specialiter episcopis debito ad temptet, quia ex hoc magnum scandalum et divisionem rerum ecclesiasticarum atque dilationem in canonice ordinandis episcopis Dei ecclesiis accidisse conspeximus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:305"
  },
  {
   "paragraph": 224,
   "name": "Nam si episcopus civitatis propter desidiam aut secularem pervagationem vel propter infirmitatem modum suum corepiscopis transcendere consenserit, sententiam canonicam debet adtendere, qua decretum est, ut, qui contra dicta canonum fecerit, gradus sui periculo sine retractatione subiaceat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:306"
  },
  {
   "paragraph": 225,
   "name": "45. Ut nemo episcoporum vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat neque denarios vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbiteris inordinabiliter exiguntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:307"
  },
  {
   "paragraph": 225,
   "name": "Decet tamen presbiteros cum voluntariis eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos episcopos.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:308"
  },
  {
   "paragraph": 226,
   "name": "46. Ut nemo sacrum chrisma nisi in quinta feria maioris septimanae, id est in cena, quae specialiter appellatur dominica, conficere praesumat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:309"
  },
  {
   "paragraph": 227,
   "name": "47. Ut nemo vivente episcopo ecclesiam illius aut res ad cam pertinentes invadere aut dominari praesumat, neque sub voluntariae cleri ac populi electionis obtentu praeter voluntatem episcopi quisquam quacumque seculari potestate praeditus quasi oeconomum constituat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:310"
  },
  {
   "paragraph": 227,
   "name": "Sed si episcopus ministerium ecclesiasticum propter infirmitatem corpoream exhibere non potuerit, in archiepiscopi hoc cum voluntate episcopi eiusdem ecclesiae maneat ordinatione, qualiter debitum officium non remaneat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:311"
  },
  {
   "paragraph": 227,
   "name": "Obsequium vero ad rempublicam pertinens qualiter exsequatur, per tales ex subditis et ecclesiasticis ministris cum consensu archiepiscopi propter pacis caritatisque custodiam episcopus ordinet ac disponat, quos succedendi in episcopatu appetitus indebitus non elevet neque vexet; nisi ita moratus extiterit, ut secundum instituta beati Gregorii in libro epistolarum et humiliter in subditione prosit et post utiliter conveniens sanctis regulis praesit; quia ob hoc in multis ecclesiis scandalum magnum conspeximus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:312"
  },
  {
   "paragraph": 227,
   "name": "Si autem in archiepiscopo talis necessitas acciderit, similiter ipse consilio coepiscoporum suorum huiusmodi ordinationem exhibeat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:313"
  },
  {
   "paragraph": 228,
   "name": "48. Ut nemo presbiterorum baptizare praesumat, nisi in vicis et ecclesiis baptismalibus atque temporibus constitutis, nisi causa egritudinis vel certae necessitatis, sicut sacra canonum docet auctoritas; et vici auctoritatem et privilegia debita et antiqua retineant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:314"
  },
  {
   "paragraph": 229,
   "name": "49. Ut nemo laicorum presbiteros ecclesiarum suarum turpi vilicationi et secundum apostolum seculari et inhonestae negotiationi inplicare nec secum aliorsum contra auctoritatem praesumat ducere, quo ministerium sibi commissum cogantur neglegere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:315"
  },
  {
   "paragraph": 229,
   "name": "Quodsi contra interdicta praesumpserit, excommunicetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:316"
  },
  {
   "paragraph": 230,
   "name": "50. Ut presbiteri vel quilibet clerici in alterius parrochiam sine formata non recipiantur neque retineantur nec etiam ministrare sinantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:317"
  },
  {
   "paragraph": 230,
   "name": "Criminati autem ab omnibus excludantur et eiciantur a parrochiis, in quibus cupiunt immorari, usquequo ad eum revertantur episcopum, a quo aufugisse noscuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:318"
  },
  {
   "paragraph": 231,
   "name": "51. Qui cum senioribus suis de aliis provinciis ad nostras parrochias veniunt sine formata, ministrare non permittantur; quam et si attulerint et ministrare idonei inventi fuerint, instruantur, quam religiose atque studiose sacrum ministerium peragant et in quibus locis illud agere non debeant, et ut excommunicatis nequaquam communicent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:319"
  },
  {
   "paragraph": 231,
   "name": "Clerici vero, si ab huiusmodi hominibus ad ordinandum offeruntur, instrui debent, ut ad episcopos, ex quorum parrochiis sumpti sunt, eos remittant; et aut ibi ordinentur, aut litteras canonicas ab episcopo, ex cuius dioecesi sunt, perferant, sicut canonica docet auctoritas.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:320"
  },
  {
   "paragraph": 232,
   "name": "52. Qui vero ex nostris parrochiis aut ad titulum aut absolute ordinari petunt, nullatenus ordinentur, nisi aut in loco certo et religioso vel etiam in civitate saltim uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque doctrina illius certitudo possit agnosci.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:321"
  },
  {
   "paragraph": 232,
   "name": "Et nemo absolute quemquam ordinare praesumat, sicut sancti sanxerunt canones.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:322"
  },
  {
   "paragraph": 233,
   "name": "53. Ut canonici in civitate vel monasteriis, sicut constitutum est, in dormitorio dormiant et in refectorio comedant et in domo infirmorum necessario subleventur; et tam sani, quam infirmi canonice vestiantur atque in claustris horis congruis degant et sub custodia canonica lectioni et ceteris divinae institutionis insistant officiis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:323"
  },
  {
   "paragraph": 233,
   "name": "Qui vero episcoporum loci convenientiam aut facultatem non habuerit, ut hoc perficere et ordinare possit, princeps secundum constitutionem domni imperatoris Hluduwici annuat: id est, si vicina episcopio terra de eadem ecclesia esse reperta fuerit et ab alio possidetur, ecclesiae rectori ad claustra clericorum vel alia quaelibet ecclesiae commoda facienda reddatur; si autem de fisco fuerit, regia liberalitas eandem terram ad servorum Dei habitacula construenda largiri dignetur; si autem de alia casa Dei aut de cuiuslibet proprio fuerit, ex convenientia commutandi licentia tribuatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:324"
  },
  {
   "paragraph": 233,
   "name": "Et si paupertas loci ad aedificandas domos necessarias non sufficerit, eos ad adiutorium aedificandi potestas regia cogat, qui res de eadem ecclesia in beneficiis retinent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:325"
  },
  {
   "paragraph": 234,
   "name": "54. Ut titulos cardinales in urbibus vel suburbiis constitutos episcopi canonice et honeste sine retractatione ordinent et disponant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:326"
  },
  {
   "paragraph": 235,
   "name": "55. Ut episcopi se ipsos atque ministros suos et maxime ecclesiasticos cunctosque christianos in sua parrochia perpendentes ex hoc statuta Niceni concilii et ceterorum conciliorum ab usuris sine excusatione compescant; et quos compescere aliter non potuerint, canonicam in eos sententiam proferant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:327"
  },
  {
   "paragraph": 236,
   "name": "56. Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:328"
  },
  {
   "paragraph": 236,
   "name": "Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas; quia anathema aeternae est mortis dampnatio et nonnisi pro mortali debet imponi crimine et illi, qui aliter non potuerit corrigi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:329"
  },
  {
   "paragraph": 237,
   "name": "57. Ut monachi, quibus monasteriorum cura commissa non est, passim et sine auctoritate palatium non adeant nec in eo immorentur vel ubi et ubi discurrere ac pervagari acephali praesumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:330"
  },
  {
   "paragraph": 237,
   "name": "Sed si tales quilibet fuerint, ut utiles et necessarii ecclesiae ac principi repperiantur, cum auctoritate episcopi canonice ac religiose pergant. Sin autem, in monasteriis suis, sicut canonica et regularis docet institutio, religiose resideant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:331"
  },
  {
   "paragraph": 237,
   "name": "Quos etiam nec episcopus nec abbas vel quilibet alius eos veredariorum more in missaticis instanter transmittat, quia per quosdam illorum contra canonicam auctoritatem et ecclesiastica et civilia perturbantur negotia.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:332"
  },
  {
   "paragraph": 237,
   "name": "Nec sub praetextu obedientiae diutius vilicationibus inserviant, sed regulariter obedientiam vicissitudine sua peragentes secum, ut de sancto Benedicto legitur, in monasterio habitent atque se ipsos recolligant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:333"
  },
  {
   "paragraph": 237,
   "name": "Haec autem transgredientes sive praelati in favendo, sive subditi in obtinendo excommunicentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:334"
  },
  {
   "paragraph": 238,
   "name": "58. Canonicorum autem, qui in parrochiis tonsorantur et erudiuntur, interdum etiam et ordinantur, sine auctoritate dignitas regalis in suum periculum non dignetur recipere, praesertim cum eos salubriter et auctoritative possit habere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:335"
  },
  {
   "paragraph": 238,
   "name": "Quapropter cum quilibet canonicorum ad regiam venerit maiestatem et suo se voluerit mancipare servitio, consensu episcopi, ad cuius dioecesim pertinere dinoscitur, eum recipiat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:336"
  },
  {
   "paragraph": 238,
   "name": "Et si in ordine clericali eum promoveri voluerit, manus ipsius impositione ad ecclesiasticum ordinem, sancti Spiritus munere si dignus fuerit, consecretur; qualiter et divina auctoritas vigeat et regalis dignitas obsequatur et salus ordinantis et ordinati atque iubentis in omnibus observetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:337"
  },
  {
   "paragraph": 238,
   "name": "Alioqui haec statuta transgredientes canonicae subigantur sententiae.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:338"
  },
  {
   "paragraph": 239,
   "name": "59. Ut monachus de monasterio sine consultu vel praesentia episcopi aut vicarii eius ad hoc regulariter deductus non eiciatur; cuius dispositione et auctoritate de cetero vita et conversatio eiecti, ne perditus perpetuo fiat, si aliquo modo salvari potest, ordinari debet atque decerni.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:339"
  },
  {
   "paragraph": 240,
   "name": "60. Ut hi, qui monasteria atque sacrata loca vel ecclesias infringunt et deposita vel alia quaelibet exinde abstrahunt et sacerdotes ac viros ecclesiasticos non solum dehonorant, verum et diverso atque adverso modo affligunt, velut sacrilegi canonicae sententiae, quae ex his decreta esse dinoscitur, subigantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:340"
  },
  {
   "paragraph": 241,
   "name": "61. Ut pervasores rerum ecclesiasticarum, qui easdem res vel contra auctoritatem non solum retinere, verum et crudeliter depopulari noscuntur, quidam etiam et facultates ecclesiae in diversa conlaboratione et reditibus eas expoliant, sed et pauperes atque vicinos et circummanentes inmisericorditer expoliant, devastant et opprimunt, ut rapaces, qui secundum apostolum a regno Dei excluduntur, ex criminali et publico peccato publica penitentia satisfaciant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:341"
  },
  {
   "paragraph": 241,
   "name": "Quodsi hoc agere noluerint et potestate regia ad hoc exortati vel coacti non fuerint, proferatur contra eos apostolica terribilis sententia, qua dicitur:' Si quis frater nominatur et est rapax, cum huiusmodi nec cibum quisquam praesumat sumere'; quia' iniquum et sacrilegum est', ut Symachus papa et post eum beatus Gregorius Sabino subdiacono scribit,' et contra leges est, si quis, quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis temptaverit compendiis retinere'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:342"
  },
  {
   "paragraph": 241,
   "name": "Quapropter secundum statuta canonum ab omni ecclesiastica communione ut sacrilegus debet arceri, donec studeat digna satisfactione quod admisit corrigere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:343"
  },
  {
   "paragraph": 242,
   "name": "62. Hi vero, qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas persolvere et sarta tecta ecclesiae secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem restaurare debent et hoc non solum neglegunt, verum et per contemptum dimittunt atque clericos fame ac penuria obprimunt, ecclesiastica quoque aedificia dissolutione adnullari permittunt, tamdiu ab ecclesiastica communione separentur, usque dum diligentia emendare studeant, quod socordia neglexerunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:344"
  },
  {
   "paragraph": 242,
   "name": "Quodsi iterum iteraverint, post excommunicationis satisfactionem regia potestate compulsi iuxta legale et antiquum dictum' qui neglegit censum, perdat agrum'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:345"
  },
  {
   "paragraph": 242,
   "name": "Servi autem ecclesiarum quibuscumque potestatibus subditi, unde melior consuetudo vel devotior commendatio ex tempore et iussione domni Hludowici vel certe domni Karoli seu etiam Pipini non existit, saltim XX diebus in anno eidem ecclesiae ad reficiendas ipsius ruinas absque molestia servire sinantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:346"
  },
  {
   "paragraph": 242,
   "name": "Ubi autem et amplior commendatio et melior consuetudo inde habetur, pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:347"
  },
  {
   "paragraph": 243,
   "name": "63.' Ut secundum canonicam auctoritatem et constitutionem' domni imperatoris Hludowici' de agro ecclesiastico et manso ac mancipiis', quae ipse suis capitulis constituit,' vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae fuerit, neque de decimis et oblationibus fidelium cuiquam presbitero aliquem censum persolvere cogat nec quisquam cuiuslibet ordinis vel dignitatis exinde quicquam subtrahat aut redibitionem quamcumque exigat temporalem.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:348"
  },
  {
   "paragraph": 243,
   "name": "Quodsi fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur et regia potestate hoc emendare legaliter cogatur'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:349"
  },
  {
   "paragraph": 244,
   "name": "64. Raptores virginum et viduarum, qui etiam postea voluntate parentum eas quasi desponsantes sub dotalicii nomine in coniugium duxerunt, publicae penitentiae subigantur; et post publicam penitentiam, prout praeviderit episcopus, peractam, ne in peius corruant, iterum convenientes de cetero elemosinis et ceteris quisbuscumque religiosae et salvificae conversationis actionibus inservire procurent, usquequo ab opere coniugali ex consensu se valeant abstinere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:350"
  },
  {
   "paragraph": 244,
   "name": "Filii vero ex huiusmodi vituperabili coniunctione ante coniugium etiam minus laudabile procreati ad ecclesiasticam dignitatem nullo modo provehantur; nec de tali coniugio generati ecclesiasticis ordinibus applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas vel necessitas postulet vel evidens meritorum praerogativa commendet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:351"
  },
  {
   "paragraph": 245,
   "name": "65. Hi autem, qui necdum eas, quas rapuerant, cum voluntate parentum sub praefato desponsionis vel dotalicii nomine in coniugium sumptas habent, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab earum coniunctione separentur et publicae penitentiae subigantur, raptae autem parentibus legaliter restituantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:352"
  },
  {
   "paragraph": 245,
   "name": "Post peractam vero publicam penitentiam, si aetas et incontinentia exegerit, legitimo et ex utrisque partibus placito coniugio socientur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:353"
  },
  {
   "paragraph": 245,
   "name": "Nam in his' non regulam constituimus, sed', ut verbis magni Leonis utamur,' quid sit tolerabilius, aestimamus'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:354"
  },
  {
   "paragraph": 245,
   "name": "Quodsi unus ex coniugatis obierit, is, qui publicam penitentiam egit et superstes extiterit, iterare coniugium non praesumat; nisi forte episcopus praeviderit aliquam concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:355"
  },
  {
   "paragraph": 246,
   "name": "66. Qui vero deinceps rapere virgines vel viduas praesumperint, secundum synodalem beati Gregorii diffinitionem ipsi et complices eorum anathematizentur, et raptores sine spe coniugii perpetuo maneant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:356"
  },
  {
   "paragraph": 247,
   "name": "67. Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt et progressu etiam criminis in coniugium sumunt, publicae penitentiae iuxta modum, quod praeviderit episcopus, subigantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:357"
  },
  {
   "paragraph": 247,
   "name": "Ipsae vero locis congruis penitentiae retrudantur et ad habitum religionis redire cogantur; uterque autem sine ulla spe uxoreae copulationis perenniter maneant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:358"
  },
  {
   "paragraph": 247,
   "name": "Si autem, quod absit, coniugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae et amplius propellantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:359"
  },
  {
   "paragraph": 247,
   "name": "Qui si forte oboedire monitis salutaribus non voluerint, anathematizentur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:360"
  },
  {
   "paragraph": 248,
   "name": "68. De his, qui sponsas alienas rapiunt vel consensu parentum accipiunt, antiqua et synodalis sententia observetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:361"
  },
  {
   "paragraph": 248,
   "name": "Quod et si forte in ecclesia eventus talis repperiri dinoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeant tractare pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas,' quia prior quidem', inquiens,' diffinitio durius, posterior autem quiddam tractavit humanius', nullo modo, ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor sine publica transeat penitentia et sponso legaliter multa componat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:362"
  },
  {
   "paragraph": 248,
   "name": "Quodsi haec obedire renuerit, sine ullla refragatione anathematizetur; fautores vero illius iuxta modum culpae episcopali decreto peniteant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:363"
  },
  {
   "paragraph": 248,
   "name": "Si vero, quod non optamus, de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:364"
  },
  {
   "paragraph": 248,
   "name": "Et si verisimilibus exinde suspitionibus fuerit propulsatus et canonice nequiverit approbari, secundum sanctorum patrum statuta se purgare cogatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:365"
  },
  {
   "paragraph": 249,
   "name": "69. Is, qui vivente marito coniugem illius adulterasse accusatur et eo in proximo defuncto eandem sumpsisse dinoscitur, omnimodis publicae penitentiae subigatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:366"
  },
  {
   "paragraph": 249,
   "name": "De quo etiam post penitentiam praefata, si expedierit, servabitur regula, nisi forte isdem aut mulier virum, qui mortuus fuerit, occidisse notentur aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:367"
  },
  {
   "paragraph": 249,
   "name": "Quodsi probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitentia perpetuo maneant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:368"
  },
  {
   "paragraph": 249,
   "name": "Si autem negaverit se eandem feminam vivente marito nequaquam adulterasse et praefati homicidii nemo eorum reus extiterit et probatis testibus neuter eorum convinci potuerit, purgent legaliter famam suae opinionis et sumpto utantur coniugio, si alia, ut diximus, non praepedit ratio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:369"
  },
  {
   "paragraph": 250,
   "name": "70. Ut illae, quae quasi sanctimoniales sub velamine religionis degere cognoscuntur, sed potius iuxta apostolum in deliciis viventes mortuae in divinis oculis computantur libidinibusque et ceteris carnis voluptatibus inservire accusantur, si manifeste detegi potuerint, episcopali auctoritate et regia potestate in talibus locis residere sub testimonio religioso cogantur, ubi penitentiam si fecerint dignam, assequantur etiam fructuosam; si autem manifeste detegi non valuerint, erga ecclesiam suae opinionis malam famam legaliter purgare cogantur et, ut religiosius de cetero vivant, episcopali decreto et regia potestate coerceantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:370"
  },
  {
   "paragraph": 251,
   "name": "71. Ut auctoritatem sigillo regio roboratam more tractoriae christianissimus princeps singulis donet episcopis, quam quisque episcoporum penes se habeat, ut, quando ei necesse fuerit, per eandem auctoritatem reipublicae ministros conveniat, ut ipsi, in quibuscumque civili indiguerit adiutorio, reipublicae ministris concurrentibus suum, immo divinum, possit rite peragere ministerium.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:371"
  },
  {
   "paragraph": 252,
   "name": "72. Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi hereditario iure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat nec quisquam ossa cuiuslibet mortui de sepulcro suo eicere, aut sepulturam cuiusquam temerario ausu quoquo modo violet; sed unumquemque in loculo sibi a Deo praeparato atque concesso adventum sui iudicis praestolari concedat, maxime cum non solum divinae leges, sed etiam et humanae apud humanam rempublicam sepulcrorum violatores reos mortis diiudicent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:372"
  },
  {
   "paragraph": 252,
   "name": "Sed et neque pro loco sepulturae, ut verbis sancti Gregorii utamur,' pretium de terra concessa putredini querere et de alieno velle facere luctu conpendium', aliquo modo temptet.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:373"
  },
  {
   "paragraph": 252,
   "name": "Si quando autem proximi vel heredes sponte aliquid offerre in ecclesia voluerint in elemosina defuncti, accipere non vetamus; peti vero aut aliquid exigi omnimodo prohibemus, ne, quod valde inreligiosum est, aut venalis, quod absit, dicatur ecclesia, aut de humanis mortibus videamur gratulari, si conpendium exinde studemus modo quolibet querere.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:374"
  },
  {
   "paragraph": 253,
   "name": "73. Ut erga Iudeos a christianis principibus ac ceteris omnibus Dei fidelibus, tam clericis quam laicis, viris seu feminis, sacrorum canonum et antiquorum regum atque legum iura serventur; ex quibus pauca de multis subter adnotare curavimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:375"
  },
  {
   "paragraph": 253,
   "name": "Constantinus Flavius imperator augustus:' Si quis Iudeorum christianum servum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a Iudei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:376"
  },
  {
   "paragraph": 254,
   "name": "Theodosius et Valentinianus augusti:' Iudeis vel paganis causas agendi vel militandi licentiam denegamus, quibus christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis inmutent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:377"
  },
  {
   "paragraph": 254,
   "name": "Omnes igitur personas erroris infausti iubemus excludi, nisi his emendatio matura subveniat.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:378"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Item idem imperatores augusti:' Haec victura in omne aevum lege sancimus neminem Iudeum ad honores et dignitates accedere, nulli administrationem patere civilis obsequii nec defensoris saltim fungi officio.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:379"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Nefas quippe credimus, ut supernae maiestatis et Romanis legibus inimici sub specie cuiuslibet officii christianos vel etiam sacerdotes sub quacumque occasione iniuriis audeant fatigare vel legis nostrae aliquos aut condempnare aut adiudicare praesumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:380"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Nec carcerali custodiae praesint, ne christiani, ut fieri adsolet, nonnumquam obstrusi custodum odiis alterum carcerem patiantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:381"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Nullam denuo audeant construere synagogam.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:382"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Nam si fecerint, noverint hanc fabricae ecclesiae catholicae profuturam et quinquaginta pondera auri auctores fabricae esse multandos: ruinas tantum synagogarum suarum permissa licentia reparandi.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:383"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Quicumque Iudeus servum seu ingenuum invitum vel suasione plectenda ex cultu christianae religionis in nefandam sectam ritumve traduxerit, amissis facultatibus capite puniatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:384"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Iustissimae penae sanguinis destinatus, qui fidem alterius expugnavit perversa doctrina.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:385"
  },
  {
   "paragraph": 255,
   "name": "Quicumque ex his ad honores inrepsit, habeatur ut ante conditionis extremae; ne videamur hominibus execrandis contumeliosum immunitatis beneficium praestitisse.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:386"
  },
  {
   "paragraph": 256,
   "name": "Childebertus rex Francorum:' Iudeis a cena Domini usque in primum pascha per plateas aut forum quasi insultationis causa deambulandi licentia denegetur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:387"
  },
  {
   "paragraph": 257,
   "name": "Gregorius papa Theoderico et Theodeberto regibus Francorum et Brunechildae reginae:' Mirati sumus, quod in regno vestro Iudeos christiana mancipia possidere permittitis.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:388"
  },
  {
   "paragraph": 257,
   "name": "Quid enim sunt omnes christiani, nisi membra Christi?'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:389"
  },
  {
   "paragraph": 257,
   "name": "Et post pauca:' In hoc, vos amplius petimus, Dei cultores demonstretis, quod fideles illius ab inimicis eius absolvitis.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:390"
  },
  {
   "paragraph": 257,
   "name": "Item idem ad Fortunatum episcopum:' Christiana', inquit,' mancipia, quae a Iudeis adducuntur aut possidentur, aut mandatoribus contradantur aut certe christianis emptoribus intra diem quadragesimum vendantur; et transacto hoc dierum numero nec apud eos quolibet modo remaneant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:391"
  },
  {
   "paragraph": 257,
   "name": "Si autem quaedam ex eisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est, ut, dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter modis omnibus distrahantur' et inde' fraudis tollatur cuncta occasio nec christiana mancipia in domo Iudei habitare sinantur'.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:392"
  },
  {
   "paragraph": 258,
   "name": "Sanctus Alchimus Avitus ecclesiae Viennensis episcopus et sanctus Apollinaris ecclesiae Valentinae et sanctus Gregorius Lingonicae ecclesiae episcopus et sanctus Viventiolus ecclesiae Lugdunensis episcopus cum aliis viginti episcopis in nomine Domini congregatis ita sanxerunt:' Si superioris loci clericus heretici cuiuscumque convivio interfuerit, anni spatio ecclesiae pacem non habebit.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:393"
  },
  {
   "paragraph": 258,
   "name": "Quod iuniores clerici si praesumpserint, vapulabunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:394"
  },
  {
   "paragraph": 258,
   "name": "A Iudeorum vero conviviis etiam laicos constitutio nostra prohibuit, nec cum ullo clerico nostro panem comedat, quisquis Iudeorum convivio fuerit inquinatus.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:395"
  },
  {
   "paragraph": 259,
   "name": "Sanctus Caesarius ecclesiae Arelatensis cum aliis XXXV episcopis:' Omnes', inquiunt,' deinceps clerici sive laici Iudeorum convivia evitent, et nec eos ad convivium quis excipiat, quia, cum apud christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegium eorum cibos a christianis sumi; cum ea, quae apostolo permittente nos sumimus, ab illis iudicentur inmunda; ac sic inferiores incipiant esse catholici, quam Iudei, si nos illis, quae ab eis apponuntur, utamur, illi vero a nobis oblata contempnant.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:396"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Priscus ecclesiae Lugdunensis episcopus, Artemius Senonicae, Remedius Bituricae et sanctus Syagrius Heduorum episcopus cum ceteris pluribus statuta ecclesiastica renovantes ita definierunt:' Ne Iudei christianis populis iudices deputentur aut thelonarii esse permittantur, per quod illis, quod Deus avertat, christiani videantur esse subiecti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:397"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Ut Iudeis a cena Domini usque prima pascha secundum edictum bonae recordationis domni Childeberti regis per plateas aut forum quasi insultationis causa deambulandi licentia denegetur, et ut reverentiam cunctis sacerdotibus Domini vel clericis inpendant nec ante sacerdotes consessum nisi ordinati habere praesumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:398"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Quodsi facere fortasse praesumpserint, a iudicibus locorum, prout persona fuerit, distringantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:399"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Et ut nullus christianus Iudeorum conviviis participare praesumat. Quodsi facere quicumque, quod nefas est dici, clericus aut secularis praesumpserit, ab omnium christianorum consortio se noverit coercendum, quisquis eorum impietatibus fuerit inquinatus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:400"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Et licet quid de christianis, qui aut captivitatis incursu aut quibuscumque fraudibus Iudeorum servitio inplicantur, debeat custodiri, non solum canonicis, sed et legum beneficiis iampridem fuerit constitutum; tamen, quia nunc ita quorundam querela exorta est quosdam Iudeos per civitates aut municipia consistentes in tantam insolentiam et proterviam prorupisse, ut nec reclamantes christianos liceat vel ad pretium de eorum posse servitute absolvi: idcirco praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullus christianus Iudeo deinceps debeat deservire, sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium quicumque christianus seu ad ingenuitatem sive ad servitium licentiam habeat redimendi, quia nefas est, ut, quos Christus dominus sanguinis sui effusione redemit, persecutorum vinculis permaneant inretiti.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:401"
  },
  {
   "paragraph": 260,
   "name": "Quodsi adquiescere his, quae statuimus, quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipio ipsi cum christianis, ubicumque voluerit, habitare; illud etiam specialiter sancientes, quod, si quis Iudeus christianum mancipium ad ritum Iudaicum convictus fuerit persuasisse, et ipso mancipio careat et legali dampnatione plectatur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:402"
  },
  {
   "paragraph": 261,
   "name": "Sanctus Lupus Trecassenorum episcopus et cum eo alii viginti et quattuor episcopi vel vicarii episcoporum similiter in nomine Domini nostri Iesu Christi congregati pro causis corporis eius, quod est ecclesia, inter multa hoc etiam statuerunt:' Quia Deo propitio sub catholicorum regum dominatione consistimus, Iudei a cena Domini usque in secunda sabbati in pascha, hoc est ipso quatriduo, procedere inter christianos neque catholicis populis se ullo loco vel quacumque occasione miscere praesumant.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:403"
  },
  {
   "paragraph": 262,
   "name": "In concilio Laodiceno statutum est:' Quod non oporteat a Iudeis vel hereticis ea, quae mittuntur, munera festiva suscipere nec cum eis festa celebrare'; et:' Quod non oporteat a Iudeis azima accipere et communicare impietatibus eorum.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:404"
  },
  {
   "paragraph": 262,
   "name": "Et in alio concilio:' Ut, si quis Iudaicae pravitati iugali societate coniungitur, id est si seu christiano Iudea sive Iudeo christiana mulier carnali consortio misceatur, quique horum tantum nefas admisisse noscuntur, a christiano coetu atque convivio et a communione ecclesiae protinus segregentur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:405"
  },
  {
   "paragraph": 263,
   "name": "74. Ex concilio Tolitano IV. cap. LVIII:' De his, qui contra fidem Christi Iudeis munus vel favorem praestant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:406"
  },
  {
   "paragraph": 263,
   "name": "Tanta est quorundam cupiditas, ut\u201e quidam eam appetentes\", iuxta quod ait apostolus,\u201e etiam a fide erraverint\".",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:407"
  },
  {
   "paragraph": 263,
   "name": "Multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a Iudeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovebant; qui non inmerito ex corpore antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:408"
  },
  {
   "paragraph": 263,
   "name": "Quicumque igitur deinceps episcopus sive clericus sive secularis illis contra fidem christianam suffragium vel munere vel favore praestiterit, ut profanus et sacrilegus anathema effectus ab ecclesia catholica et regno Dei efficiatur extraneus; quia dignum est, ut a corpore Christi separetur, qui inimicis Christi patronus efficitur.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:409"
  },
  {
   "paragraph": 264,
   "name": "75. Item in eodem concilio cap. LIX:' De filiis Iudeorum, ut a parentibus separati christianis debeant deputari.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:410"
  },
  {
   "paragraph": 264,
   "name": "Iudeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus; deputatos autem monasteriis aut christianis viris ac mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant; atque in melius instituti, tam in moribus quam in fide proficiant.'",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:411"
  },
  {
   "paragraph": 265,
   "name": "76. Ut mercatores huius regni, christiani sive Iudei, mancipia pagana, quae per tot populos et civitates fidelium transeuntes ad manus infidelium et sevissimorum hostium nostrorum perducunt, ex quo et ipsi infelices servi, qui, si a christianis emerentur, poterant salvari, miserabiliter pereunt et inimicorum regni maximus numerus augetur, coerceantur a piis principibus nostris et intra christianorum fines vendere conpellantur, ne tam horrenda crudelitate et aperta infidelitate et animarum dampnis Deus exasperetur et vires hostibus augeantur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:412"
  },
  {
   "paragraph": 266,
   "name": "77. Provideant viri potentes et maxime potentes feminae, ut in suis domibus adulteria et luxuriae concubinaticae et incesta adulteria non vigeant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:413"
  },
  {
   "paragraph": 266,
   "name": "Et suos presbyteros, qui cum eis in capellam vadunt, huiusmodi virtutem habere faciant, quatinus omnia vitia in domibus suis resecent; et orationem dominicam ac symbolum cunctos tenere et frequentare compellant, quia parrochiani presbyteri et episcoporum ministri de minoribus et vilioribus personis hoc providere studebunt.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:414"
  },
  {
   "paragraph": 267,
   "name": "78. Indignum valde est, ut, qui in regia dignitate ceteros ecclesiae filios auctore Deo praecellitis, neglegentius quae Dei sunt exsequi videamini.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:415"
  },
  {
   "paragraph": 267,
   "name": "Unde dignum erat, ut capellas villarum vestrarum laicis non committeretis, sed potius illis, qui et eadem sacrata loca religiosius tractarent et vobis exinde adiuti obsequium debitum inpenderent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:416"
  },
  {
   "paragraph": 267,
   "name": "Sed quia aliter causis intervenientibus res se habere dinoscitur, monemus et hortamur, ut secundum canonicam auctoritatem\u2013 ne, quod absit, periculum interdicti anathematis ex decimis praesumptis incurratis\u2013, si capellas vestras presbyteris aut viris ecclesiasticis dederitis et dominicas decimas acceperint, sarta tecta ecclesiae et luminaria exinde conpetenter provideant et presbyteri parrochianas decimas accipiant et populi necessitatibus debite invigilent; si autem laici capellas habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur, ut ipsi decimas accipiant et inde canes aut geniciarias suas pascant; sed potius presbyteri ecclesiarum eas accipiant et inde restaurationem ecclesiarum et luminaria et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant et pro vobis ac statu regni vestri Domini misericordiam studiose implorent.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:417"
  },
  {
   "paragraph": 268,
   "name": "79. Ut regia maiestas observari praecipiat omnibus reipublicae ministris, quod a divina auctoritate et sanctorum patrum constitutione cautum esse dinoscitur, videlicet ut nemo comitum aut quisquam ex iudiciaria potestate post quartam feriam, quae caput ieiunii nominatur, in qua omnes poenitentes manus inpositionem ad vacandum solummodo poenitentiae et divinis officiis accipiunt, placitum aut mallum tenere praesumant.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:418"
  },
  {
   "paragraph": 269,
   "name": "80. Dies quoque octo sacrosanctae paschalis festivitatis omnibus christianis feriatos esse decernimus ab omni opere rurali, fabrili, carpentario, gynaeceo, caementario, pictorio, venatorio, forensi, mercatorio, audientiali ac sacramentis exigendis, quatenus eisdem diebus tanto licentius, quanto liberius, omnibus christianis sanctae resurrectionis laudibus et sacrosanctae praedicationi iugiter insistere liceat.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:419"
  },
  {
   "paragraph": 269,
   "name": "Quodsi quis temerare praesumpserit, excommunicetur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:420"
  },
  {
   "paragraph": 270,
   "name": "81. Ut capitula ecclesiastica a domno Karolo magno imperatore nec non et a domno Hludowico pio augusto promulgata obnixe observari praecipiantur, sicut et legalia observanda esse noscuntur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:421"
  },
  {
   "paragraph": 271,
   "name": "82. Haec autem constituimus non praeiudicantes aut parvipendentes, quae a maioribus et praedecessoribus nostris forte severius propter rigorem ecclesiasticae disciplinae sunt constituta, sed tempori servientes et fragilitati delinquentium, fisi de multimoda Dei misericordia, si saltim his obedire voluerint, consulentes praescripta taliter praefiximus, ut, quicumque, quae a divino spiritu per pontificalem auctoritatem et regiam maiestatem promulgata et prolata atque confirmata sunt, contumaci atque rebelli animo contraire praesumpserit, si ecclesiastico ordine quaelibet persona fuerit honorata, synodali auctoritate gradus proprii amissione multetur; si autem in seculari habitu qualibet potestate vel dignitate fuerit sublimata persona, honore, quo in re publica fruitur, sine retractatione a regia maiestate privetur et insuper exilii vel afflictionis cuiuslibet, prout ordo ecclesiasticus et regalis severitas decreverit, ultione plectatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:422"
  },
  {
   "paragraph": 272,
   "name": "83. Vos simul cum istis et aliis Dei ac vestris fidelibus nos atque socios nostros in episcopali auctoritate rogastis, ut propter Deum et nostrum ministerium iuxta cognitas necessitates verum consilium secundum Deum et secundum seculum invenissemus; quod et fecimus, iuxta quod Dominus inspirare dignatus est, et vestrae christianae devotioni verbis et scriptis protulimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:423"
  },
  {
   "paragraph": 272,
   "name": "Quodsi illud pleniter et in omnibus adimplere potestis, sicut verbo et scripto vobis ex divino mandato innotuimus, Deo gratias agimus; si autem vultis et adhuc non potestis, quanto plus perfectionem adproximaveritis, gaudemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:424"
  },
  {
   "paragraph": 272,
   "name": "Ut autem capitula, quae Domino mediatore communiter decrevistis et manu propria confirmastis et nunc observaturos vos verbis promisistis, ut opere pleniter conservetis et adimpleatis, nunc etiam admonemus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:425"
  },
  {
   "paragraph": 272,
   "name": "De sponsis quoque aliorum deinceps quoquo modo acceptis, quia de hoc, quod in praeterito actum est, maximam indulgentiam, confisi de Dei multimoda et maxima largitate atque longanimitate, propter quorundam fragilitatem repperimus, et capitula patris vestri sine refragatione de cetero conserventur, ac capitulis vestrae religioni ab exiguitatis nostrae ministerio oblatis hoc diploma, si conplacet, adnectatur.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:426"
  },
  {
   "paragraph": 273,
   "name": "Nos autem Dei iudicio sui ab illo vicarii constituti iuxta ministerium nostrum et reverendam auctoritatem, nisi inpossibilitas aut quaecumque contradictio praepedierit, et in locis Deo dicatis et in eorundem locorum inhabitantibus atque in ceteris quibuscumque divinae religionis obsequiis, prout Dominus velle, scire et posse donaverit, ut ipsius voluntas et iussio adimpleatur, pro viribus decertare studebimus.",
   "link": "/index.php/Sentence:Text:(MGH_Capitularia_2)_-_Concilium_Meldense_-_Parisiense:427"
  }
 ]
},
"links": [
 {
  "source": 0,
  "value": 0.02819845306423456,
  "target": 1
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.23249457692435366,
  "target": 19
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.09240667307755,
  "target": 75
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.06832840998919522,
  "target": 157
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.06832840998919522,
  "target": 159
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.06832840998919522,
  "target": 161
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.02819845306423456,
  "target": 184
 },
 {
  "source": 0,
  "value": 0.016733576609612638,
  "target": 243
 },
 {
  "source": 2,
  "value": 0.05587393671357835,
  "target": 166
 },
 {
  "source": 2,
  "value": 0.03737064316131049,
  "target": 414
 },
 {
  "source": 15,
  "value": 0.8426310507880364,
  "target": 231
 },
 {
  "source": 16,
  "value": 0.9366107216639808,
  "target": 232
 },
 {
  "source": 18,
  "value": 0.02819845306423456,
  "target": 389
 },
 {
  "source": 22,
  "value": 0.05856679580019818,
  "target": 65
 },
 {
  "source": 24,
  "value": 0,
  "target": 30
 },
 {
  "source": 26,
  "value": 1,
  "target": 237
 }
],
"sourceSize": 27
}

Tabular View

306 entries total, list limited to 10

Page Title Author Capitulary Nr Edition Place Primary Century Provider Secondary Century Text Type Text Type Class Title Volume
Text:(MGH Capitularia 2) - Concilium Meldense - Parisiense (MGH Capitularia 2) 293 MGH Capit. 2 Meldae - Parisii 09 MGH 09 Capitulary Legal Concilium Meldense - Parisiense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa (MGH Capitularia 2) 297 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Epistola synodi Carisiacensis ad Hludowicum regem Germaniae directa Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Consilium optimatum Karolo II. datum (MGH Capitularia 2) 295 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Consilium optimatum Karolo II. datum Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Conventun in villa Colonia (MGH Capitularia 2) 254 MGH Capit. 2 Villa Colonia 09 MGH 09 Capitulary Legal Conventun in villa Colonia Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitula Pistensia (MGH Capitularia 2) 272 MGH Capit. 2 Pistis 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitula Pistensia Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Bellovacensis (MGH Capitularia 2) 292 MGH Capit. 2 Bellovacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Bellovacensis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio (MGH Capitularia 2) 196 MGH Capit. 2 09 MGH 09 Capitulary Legal Episcoporum ad Hludowicum imperatorem relatio Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Synodus Mettensis (MGH Capitularia 2) 298 MGH Capit. 2 Mettis 09 MGH 09 Capitulary Legal Synodus Mettensis Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Capitulare Carisiacense (MGH Capitularia 2) 266 MGH Capit. 2 Carisiacum 09 MGH 09 Capitulary Legal Capitulare Carisiacense Capit. 2
Text:(MGH Capitularia 2) - Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita (MGH Capitularia 2) 290 MGH Capit. 2 10 MGH 10 Capitulary Legal Karoli III. capitula de Tungrensi episcopatu proposita Capit. 2

Feature Vectors

Paradigmatic Similarity

[-1.048467,149.818848,-79.117325,-114.476433,123.93895,-59.343067,31.106274,-38.140297,95.125183,-30.586683,178.927094,-54.858429,56.183861,-208.213089,-12.933591,0.067658,-64.623291,18.653934,94.052483,63.448776,49.03476,-153.595444,-80.762352,-82.442123,15.615511,58.952587,-37.424278,214.806046,-2.286786,-43.590733,198.47316,4.355782,-208.973511,34.743973,78.914597,-9.995515,-55.467098,-40.267639,53.609917,-84.665497,298.745422,-67.294106,-167.970169,-49.72686,101.99588,3.977531,122.311195,146.78508,-127.350952,-12.054836,-27.812424,-9.224357,-128.942764,-101.475929,58.643055,-55.598946,-146.453369,84.430389,24.56773,-3.497637,59.525333,-8.054125,-107.509766,10.282061,12.884088,-4.468044,0.593828,-3.69738,-50.509857,24.198771,-138.432205,38.092243,21.261862,25.077755,-226.5327,122.94529,109.650635,-131.174301,-115.561958,-1.56614,-61.4114,-126.154648,179.999176,29.467024,62.341362,-283.641602,-26.330902,-24.600101,-35.376968,-151.86528,178.47789,24.951473,61.455189,-161.390503,-66.787407,44.120003,-125.07196,-140.674698,33.00523,-186.27095,-154.808655,15.828203,-181.778091,-176.169006,-133.636124,-287.230835,34.484116,29.897268,62.824226,146.901276,138.626556,76.160568,-121.048141,-24.682987,-103.920761,163.343887,-163.03273,-38.599754,139.94519,-227.901382,97.783035,-167.332855,-55.732979,-298.461182,159.451401,211.776291,6.122863,-59.431473,58.590981,-21.372263,30.388254,-91.187531,43.888927,26.910957,49.273613,70.002319,65.54586,65.03421,5.329686,-120.925125,-104.471458,104.153656,-57.920712,-11.97394,13.367045,-187.666855,-109.235878,31.253654,-178.026367,-142.894806,136.186401,53.644691,-176.062317,98.899086,-35.05851,130.754883,89.506882,-224.671478,-168.989594,148.407852,282.034698,-5.366683,-216.297668,-36.445885,141.045761,67.476562,-63.21003,79.632515,-13.042586,-22.033987,-25.191389,-138.997711,66.739365,143.475998,69.792297,-123.712204,-7.434782,155.86821,61.29694,-76.550781,-101.471199,66.205971,-69.575325,-165.717804,-22.526117,-112.750656,107.820839,114.281387,-4.959863,51.422684,-142.373795,192.257294,-176.144974,124.701561,-62.99276,17.116964,-162.669693,37.014503,-70.708107,72.614845,229.407303,95.539536,-31.48563,-107.714233,42.481518,23.690142,-155.087173,41.951653,-137.191513,-54.180603,55.02705,-38.614437,-61.350773,211.576096,15.37776,27.99803,-56.627518,54.639725,-3.862067,-11.849797,-69.012154,-27.298149,33.113884,-76.397598,144.771652,-48.09026,177.832291,28.854485,-374.620789,-15.825746,2.191542,-60.284088,83.82869,40.963711,-193.995697,-82.188217,21.986809,-46.049839,178.970947,138.542877,183.238235,-0.143275,-76.264214,-2.616545,-21.253372,54.811581,94.777298,56.241455,147.997833,117.296196,-13.054128,-77.866592,226.768082,-190.089005,61.712765,113.680717,26.061621,-220.983475,12.507983,3.670049,165.08168,15.134809,73.211426,280.610474,3.746038,-103.691811,-176.312347,-7.698366,-18.596935,-186.527679,145.655411,74.728394,-59.988468,-17.536894,7.472009,-46.121243,104.464233,-108.824234,78.708893,-93.055969,-261.55484,185.569931,102.971596,120.371674,81.098396,140.025879,47.566181,69.058624,93.747032,203.91539,-77.414284,-167.386169,-64.487656,18.209766,162.916611,-46.159458,-136.681015,-147.279648,-84.683929]

Syntagmatic Similarity

Topic Models = [2.6624068157614485E-5,0.04156017039403621,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0010915867944621938,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0010915867944621938,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0010915867944621938,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0032215122470713523,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.03410543130990415,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.07244408945686902,0.023455804046858358,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.004286474973375932,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0021565495207667732,0.010676251331203408,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.12782215122470714,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.04262513312034079,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.05327476038338658,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0010915867944621938,2.6624068157614485E-5,0.05859957401490948,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.00854632587859425,0.013871139510117146,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.040495207667731625,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.044755058572949945,0.0021565495207667732,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.0010915867944621938,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.03943024494142705,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.1714856230031949,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.00748136315228967,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,0.1874600638977636,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5,2.6624068157614485E-5]